Sed cum proposuerim signa, quae in omni aduersa ualetu- 2.7.1.1
dine communia esse consuerunt, eo quoque transibo, ut, quas aliquis
in singulis morborum generibus habere possit notas, indicem. Quae-
dam autem sunt quae ante febres, quaedam quae inter eas, quid aut
intus sit aut uenturum sit, ostendunt. Ante febres, si caput graue est, 2.1
aut ex somno oculi caligant, aut frequentia sternumenta sunt, circa
caput aliquis pituitae impetus timeri potest. Si sanguis aut calor abun-
dat, proxumum est, ut aliqua parte profluuium sanguinis fiat. Si sine
causa quis emacrescit, ne in malum habitum corpus eius recidat, me- 5
tus est. Si praecordia dolent, aut inflatio grauis est, aut toto die non
concocta fertur urina, cruditatem esse manifestum est. Quibus diu 3.1
color sine morbo regio malus est, ii uel capitis doloribus conflictantur,
uel terram edunt. Qui diu habent faciem pallidam et tumidam, aut
capite aut uisceribus aut aluo laborant. Si in continua febre puero
uenter nihil reddidit, mutaturque ei color, neque somnus accedit, plo- 5
ratque is adsidue, metuenda neruorum distentio est. Frequens autem 4.1
destillatio in corpore tenui longoque tabem timendam esse testatur.
Vbi pluribus diebus non descendit aluus, docet aut subitam deiectio-
nem aut febriculam instare. Vbi pedes turgent, longae deiectio<nes
sunt;> ubi dolor in imo uentre et coxis est, aqua inter cutem instat: 5
sed hoc morbi genus ab ilibus oriri solet. Idem propositum periculum 5.1
est iis, quibus uoluntas desidendi est, uenter nihil reddit nisi et aegre
et durum, tumor in pedibus est, idemque modo dextra modo sinistra
parte uentris inuicem oritur atque finitur: sed a iocinere id malum
proficisci uidetur. Eiusdem morbi nota est, ubi circa umbilicum in- 6.1
testina torquentur (ΣΤΡΟΦΟΥΣ Graeci nominant), coxaeque dolores
manent, eaque neque tempore neque remediis soluuntur. Calor autem
articulorum prout in pedibus manibusue aut alia qualibet parte sic
est ut eo loco nerui contrahantur, aut si id membrum ex leui causa 5
fatigatum aeque frigido calidoque offenditur, podagram chera-
gramue, uel eius articuli, in quo id sentitur, morbum futurum esse
denuntiat. Quibus in pueritia sanguis ex naribus fluxit, deinde fluere 7.1
desiit, uel capitis doloribus conflictentur necesse est, uel in articulis
aliquas exulcerationes grauis habeant, uel aliquo morbo etiam debili-
tentur. Quibus feminis menstrua non proueniunt, necesse est capitis
acerbissimi dolores sint, uel quaelibet alia pars morbo infestetur. Ea- 8.1
demque iis pericula sunt, quibus articulorum uitia, dolores tumoresque,
sine podagra similibusque morbis, oriuntur et desinunt, utique, si
saepe tempora isdem dolent noctuque corpora insudant. Si fros pru-
rit, lippitudinis metus est. Si mulier a partu uehementes dolores habet, 5
neque alia praeterea signa mala sunt, circa uicensimum diem aut
sanguis per nares erumpet, aut in inferioribus partibus aliquid ab-
scedet. Quicumque etiam dolorem ingentem circa tempora et frontem 9.1
habebit, is alterutra ratione eum finiet, magisque si iuuenis erit, per
sanguinis profusionem, si senior, per suppurationem. Febris autem,
quae subito sine ratione, sine bonis signis finita est, fere reuertitur.
Cui sanguine fauces et interdiu et noctu replentur, sic ut neque capi- 10.1
tis dolores neque praecordiorum neque tussis neque uomitus neque
febricula praecesserit, huius aut in naribus aut in faucibus ulcus re-
perietur. Si mulieri inguen et febricula orta est, neque causa apparet,
ulcus in uulua est. Urina autem crassa, ex qua quod desidet album est, 11.1
significat circa articulos aut circa viscera dolorem metumque morbi
esse. Eadem uiridis aut uiscerum dolorem tumoremque cum aliquo
periculo subesse, aut certe corpus integrum non esse testatur. At si
sanguis aut pus in urina est, uel uesica uel renes exulcerati sunt. Si 12.1
haec crassa carunculas quasdam exiguas quasi capillos habet, aut si
bullat et male olet, et interdum quasi harenam, interdum quasi san-
guinem trahit, dolent autem coxae et quae inter has superque pubem
sunt, et accedunt frequentes ructus, interdum uomitus biliosus, ex- 5
tremaeque partes frigescunt, urinae crebra cupiditas sed magna diffi-
cultas est, et quod inde excretum est, aquae simile uel rufum uel pal-
lidum est, paulum tamen in eo leuamenti est, aluus uero cum multo
spiritu redditur, utique in renibus uitium est. <A>t si paulatim destillat, 13.1
uel si sanguis per hanc editur, et in eo quaedam cruenta concreta sunt,
idque ipsum cum difficultate redditur, et circa pubem inferiores par-
tes delent, in eadem uesica uitium est. Calculosi uero his indiciis cogno-
scuntur: difficulter urina redditur paulatimque; interdum etiam sine 14.1
uoluntate destillat; eadem harenosa est; nonnumquam sanguis aut
cruentum aut purulentum aliquid cum ea excernitur; eamque quidam
promptius recti, quidam resupinati, maximeque ii, qui grandes cal-
culos habent, quidam etiam inclinati reddunt, colemque extendendo 5
dolorem leuant. Grauitatis quoque cuiusdam in ea parte sensus est; 15.1
atque ea cursu omnique motu augentur. Quidam etiam, cum torquen-
tur, pedes inter se, subinde mutatis uicibus, inplicant. Feminae
uero oras naturalium suorum manibus admotis scabere coguntur:
nonnumquam, si digitum admouerunt, ubi uesicae ceruicem is urguet, 5
calculum sentiunt. At qui spumantem sanguinem excreant, iis in pul- 16.1
mone uitium est. Mulieri grauidae sine modo fusa aluus excutere par-
tum potest. Eidem si lac ex mammis profluit, inbecillum est quod
intus gerit: durae mammae sanum illud esse testantur. Frequens sin- 17.1
gultus et praeter consuetudinem continuus iecur inflammatum esse
significat. Si tumores super ulcera subito esse desierunt, idque a tergo
incidit, uel distentio neruorum uel rigor timeri potest: at si a priore
parte id euenit, uel lateris acutus dolor uel insania expectanda est: in- 18.1
terdum etiam eiusmodi casum, quae tutissima inter haec est, profusio
alui sequitur. Si ora uenarum, sanguinem solita fundere, subito sup-
pressa sunt, aut aqua inter cutem aut tabes sequitur. Eadem tabes su- 19.1
bit, si in lateris dolore orta suppuratio intra quadraginta dies purgari
non potuit. At si longa tristitia cum longo timore et uigilia est, atrae
bilis morbus subest. Quibus saepe ex naribus fluit sanguis, iis aut 20.1
lienis tumet, aut capitis dolores sunt, quos sequitur, ut quaedam ante
oculos tamquam imagines obuersentur. At quibus magni lienes sunt, 21.1
iis gingiuae malae sunt, et os olet, aut sanguis aliqua parte prorumpit;
quorum si nihil euenit, necesse est in cruribus mala ulcera, et ex his
nigrae cicatrices fiant. Quibus causa doloris neque sensus eius est, his
mens labat. Si in uentrem sanguis confluxit, ibi in pus uertitur. Si 22.1
a coxis et inferioribus partibus dolor in pectus transit, neque ullum
signum malum accessit, suppurationis eo loco periculum est. Quibus
sine febre aliqua [ex] parte dolor aut prurigo cum rubore et calore est,
ibi aliquid suppurat. Vrina quoque, quae in homine sano parum li- 5
quida est, circa aures futuram aliquam suppurationem esse denuntiat.