Calculo euolso, si ualens corpus est neque magnopere uexatum, 7.26.5a.1
sinere oportet sanguinem fluere, quo minor inflammatio oriatur. At-
que ingredi quoque eum paulum non alienum est, ut excidat, si quid
intus concreti sanguinis mansit. Quod si per se non destitit, rursus, ne
uis omnis intereat, subprimi debet; idque protinus <in> inbecilliori- 5
bus ab ipsa curatione faciendum est: siquidem, ut distentione ner-
uorum periclitatur aliquis, dum uesica eius agitatur, sic alter metus
excipi<t>, [<re>motis medicaminibus] ne tantum sanguinis profluat, ut
occidat. Quod ne incidat, desidere is debet in acre acetum, cui aliquan- 5b.1
tum salis sit adiectum; sub quo et sanguis fere conquiescit, et ad-
stringitur uesica, ideoque minus inflammatur. Quod si parum proficit,
adglutinanda cucurbitula est et inguinibus et coxis et super pubem.
Vbi iam satis uel euocatus est sanguis uel prohibitus, <r>esupinus <is> 5
collocandus est sic, ut caput humile sit, coxae paulum excitentur; ac
super ulcus inponendum est duplex aut triplex linteolum aceto madens.
Deinde interpositis duabus horis in solium is aquae calidae resupinus 5c.1
d<e>mittendus est sic, ut a genibus ad umbilicum aqua teneat, cetera
uestimentis circumdata sint, manibus tantummodo pedibusque nu-
datis, ut et minus digeratur et ibi diutius maneat: ex quo multus sudor
oriri solet. <At>qu<e> os spongia subinde <et> facie<m> detergendum est, finis- 5
que eius fomenti est, donec infirmando offendat. Tum multo is oleo
perunguendus, inducendusque absus lanae mollis tepido oleo repletus,
qui pubem et coxas et inguina et plagam ipsam—contectam †eodem
ante sed linteolo—protegat; isque subinde oleo tepido madefaciendus
est, ut neque frigus ad uesicam admittat et neruos leniter molliat. Qui- 5d.1
dam cataplasmatis calfacientibus utuntur; ea plus pondere nocent,
quo uesicam urguendo uulnus inritant, quam c<a>lore proficiunt. Ergo
ne uinculum quidem ullum necessarium est. Proximo die, si spiritus
difficilius redditur, si urina non excedit, si locus circa pubem mature 5
intumuit, scire licet in uesica sanguinem concretum remansisse: igi-
tur, demissis eodem modo digitis, leuiter pertractanda uesica est, et
discutienda, si qua coierunt; quo fit, ut per uulnus postea procedant.
Non alienum est etiam oriculario clystere acetum nitro mixtum per 5e.1
plagam in uesicam conpellere: nam sic quoque discutiuntur, si qua
cruenta coierunt; eaque facere etiam primo die conuenit, si timemus,
ne quid intus sit, maximeque ubi ambulando id elicere inbecillitas pro-
hibuit. Cetera eadem facienda sunt, ut demittatur in solio, ut eodem 5
modo panniculus, e<o>dem <ulceri> lana superiniciatur. Sed neque saepe 5f.1
neque tam diu in aqua calida puer habendus quam adulescens est, infir-
mus quam ualens, leui quam grauiore inflammatione adfectus, is cuius
corpus diger<i>tur quam is cuius astrictum est. Inter haec uero, si som-
nus est et aequalis spiritus et madens lingua et sitis modica et uenter 5
imus <sedet>, si mediocris est cum febre modica dolor, scire licet recte
curationem procedere. Atque in his inflammatio fere quinto uel sep-
timo die finitur; qua leuata solium superuacuum est. Supini tantum- 5g.1
modo uulnus aqua calida fouendum est, ut, si quid urinae rodit, elua-
tur. Inponenda autem medicamenta sunt pus mouentia, et si purgan-
dum ulcus uidebitur, melle inlinendum: id si rodet, rosa temperabitur.
Huic curationi aptissimum uidebitur enneapharmacum emplastrum: 5
nam et sebum habet ad pus mouendum et mel ad ulcus repurgandum,
medulla<m> etiam maximeque uitulina<m>; quod in id, ne fistula re-
linquatur, praecipue proficit. Linamenta uero tum super ulcus non 5h.1
sunt necessaria: super medicamentum ad id continendum recte in-
ponuntur. At ubi ulcus purgatum est, puro linamento ad cicatricem
perducendum est. Quibus temporibus tamen, si felix curatio non fuit,
uaria pericula oriuntur. Quae praesagire protinus licet: si continua 5
uigilia est, si spiritus difficultas; si lingua arida est, si sitis uehemens;
si uenter imus tumet; si uulnus hiat, <si> transfluens urina id non 5i.1
rodit, * * * similiter <ante> tertium diem quaedam liuida excedunt;
si is aut nihil aut tarde respondet; si uehementes dolores, si post
diem quintum magnae febres urguent et fastidium cibi permanet,
<si> cuba<re> in uentrem iucundius est. Nihil tamen peius est disten- 5
tione neruorum et ante diem nonum uomitu bilis. Sed cum inflam-
mation<is> sit metus, succurri abstinentia, modicis et tempestiuis cibis,
inter haec fomentis, et quibus supra scripsimus, oportet.