Ora etiam uenarum fundentia sanguinem sic tolluntur. Vbi 7.30.3a.1
sanguis <c>ui fluit, fames <in>dicitur, aluus acrius ducitur, quo magis
or<a> promoueantur; eoque fit, ut omnia ue<narum> quasi capitula con-
spicua sint. Tum si capitulum exiguum est basimque tenuem habet, ad-
stringendum lino paulum supra est, quam ubi cum ano committitur. 5
Inponenda * * aqua calida spongia est, donec id liueat; deinde aut un-
gue aut scalpello supra nodum id exulcerandum est. Quod nisi factum 3b.1
est, magni dolores subsequuntur, interdum etiam urinae difficultas.
Si id maius est et basis latior, hamulo uno aut altero excipiendum est
paulumque supra basim incidendum; neque relinquendum quicquam
<ex eo capitulo neque quicquam> ex ano demendum est. <Quod> con- 5
sequitur is, qui neque nimium neque parum <hamos> ducit. Qua in-
cisum est, acus debet inmitti infraque eam lino id capitulum alligari.
Si duo triaue sunt, imum quo<d>que primum curandum est; si plura, 3c.1
non omnia simul, ne tempore eodem undique tenerae cicatrices sint. Si
sanguis profluit, excipiendum est spongia; deinde linamentum in-
ponendum; unguenda femina et inguina et quicquid iuxta ulcus est;
ceratumque superdandum et farina hordiacia calida, inplendusque is 5
locus est * * sic deligandus est. Postero die is desidere in aquam cal-
dam debet eodemque cataplasmate foueri. Ac bis die, et ante cura- 3d.1
tionem et post eam, ceruices ac femina liquido cerato perunguenda
sunt; tepidoque is loco continendus. Interpositis quinque aut sex die-
bus oriculario specillo linamenta educenda. Si capitula simul non ex-
ciderunt, digito promouenda; tum lenibus medicamentis isdem, quae 5
alia<s> posui, ulcera ad sanitatem perducenda. Finito uitio,
quemadmodum agendum esset, iam alias [superius] exposui.