Haec communia sunt, illa propria: siquidem umerus fractus 8.10.2a.1
non sic ut membrum aliud intenditur, sed homo conlocatur alto sedili,
medicus autem humiliore aduersus. Vna fascia bracchium amplexa
e<x> ceruice ipsius, qui laesus est, id sustineat; altera ab †altera parte
super caput data ibi accipit nodum; tertia uincto imo umero deorsum 5
demittitur, ibi quoque capitibus eius inter se uinctis. Deinde ab oc- 2b.1
cipitio ipsius minister sub ea fascea, quam secundo loco posui, <p>or-
recto, si dexter umerus ducendus est dextro, si sinister <sinistro> bra-
chio demissum inter femina eius, qui curatur, baculum tenet: me-
dicus super eam fasceam, de qua tertio loco dixi, plantam inicit dex- 5
tra<m> si sinister, sinistram si dexter umerus <c>uratur; simulque al-
teram fasciam minister attollit, alteram premit medicus; quo fit ut
leniter umerus extendatur. Fasceis uero, si medium aut imum os 2c.1
fractum est, breuioribus opus est; si summum, longioribus, ut ab eo
sub altera quoque ala per pectus et scapulas porrigantur. Quae * * *
Protinus uero bracchium, cum deligatur, sic inclinandum est idque
efficit, cu<m> ante fascias quoque sic figurandum sit, ne postea sus- 5
pens<u>m aliter <atque> cum deligabatur, umerum inclinet. Bracchioque
suspenso ipse quoque umerus ad latus leniter deligandus est; per quae
fit, ut minime moueatur ideoque ossa sic se habe<a>nt, ut aliquis com-
posuit. Cum ad ferulas uentum est, extrinsecus esse earum longissimae 2d.1
debent, a lacerto breuiore<s>, sub ala breuissimae. Saepiusque eae resol-
uendae sunt, ubi in uicinia cubiti umerus fractus est, ne ibi nerui
rigescant et inutile bracchium efficiant. Quotiens solutae sunt, frac-
tura manu continenda, cubitus aqua calida fouendus est <et> molli cerato 5
perfricandus; ferulaeque uel omnino non inponendae contra eminentia
cubiti, uel aliquanto breuiores sunt.