| De cultura uinearum. | |
| Quoniam praecepimus, quem ad modum uites ponendae | 4.5.10 |
| sint, nunc culturam earum docebimus. | |
| Vineam nouellam omnis gemmas agere sinito. simul | 5.1.1 |
| atque pampinus instar quattuor digitorum erit, tum demum | |
| pampinato et duas materias relinquito: alteram quam uitis | |
| constituendae causa submittas, alteram subsidio habeas, si | |
| forte illa ordinaria interierit; hanc rustici custodem uocant. | 5 |
| proximo deinde anno, cum putabis uitem, meliorem unam | |
| uirgam relinquito, alteras tollito. tertio anno uitem, in quam | |
| formam uoles, dum tenera est, conponito. si iugatam eris | 2.1 |
| facturus, unam materiem submittito, ita ut duas gemmas, | |
| quae sunt proximae a terra, falce acuta radas, quo ne iam | |
| possint germinare et deinde tres sequentis relinquas, reli- | |
| quam partem uirgae amputes. sin autem uitem in se con- | 5 |
| sistere uoles, sicut arbori brachia submitti patieris et dabis | |
| operam, ut in orbem quam rotundissime formetur. nam | |
| praeterquam quod speciem habet sic conposita, tum etiam | |
| minus laborat, cum undique uelut aequilibrio stabilita in se | |
| requiescit. sat erit autem, cum primo brachia submittuntur, | 10 |
| singulas gemmas singulis sarmentis relinqui, ne protinus | |
| onere grauetur. post hanc putationem lectis sarmentis bi- | 3.1 |
| dentibus alte aequaliter uineam fodito uel, si ita late dispo- | |
| sita erit, arato. ab Idibus Octobribus oblaqueare incipito, | |
| ante brumam oblaqueatam habeto. per brumam uitem ne | |
| colito, nisi si uoles eas radices, quae in oblaqueatione ap- | 5 |
| parebunt, persequi. tum demum optime amputabis, sed ita | |
| ne codicem laedas, sed potius instar digiti unius a matre | |
| relinquas et ita radicem reseces. nam quae protinus abra- | |
| ditur, praeterquam quod uulnus uiti praebet eoque nocet, | |
| tum etiam de ipsa cicatrice plures radices prorepunt. ita- | 4.1 |
| que optimum est exiguam partem relinqui atque ita sum- | |
| mas partes, quas aestiuas rustici appellant, resecare; quae | |
| sic resectae inarescunt nec ultra uitibus obsunt. possunt | |
| etiam suboles per brumam caedi, eo magis quod frigoribus | 5 |
| extirpatae minus recreantur. peracta oblaqueatione ante bru- | |
| mam tertio quoque anno macerati stercoris, ne minus sex- | |
| tarios binos ad radices uitium posuisse conueniet, praeter- | |
| quam columbinum; quod si quo amplius quam heminam | |
| posueris, uiti nocebit. post brumam deinde oblaqueationem | 10 |
| circumfodito. ante aequinoctium uernum, quod est octauo | 5.1 |
| Kal. Apriles, oblaqueationem adaequato. post Idus Apriles | |
| terram ad uitem aggerato. aestate deinde quam potes sae- | |
| pissime occato. iugerum uineae quinque operis oblaqueatur, | |
| quinque foditur, tribus occatur. iugerum ualentis et iam con- | 5 |
| stitutae uineae, quattuor operis putatur, sex adligatur. ar- | 6.1 |
| busto nihil eiusmodi potest ante finiri, quia inaequalitas | |
| arborum non patitur operis iusta conprehendi. quibusdam | |
| placet uitem proximo anno translatam non putare, sequenti | |
| deinde anno purgare et unam uirgam, quam submittamus, | 5 |
| ad tertiam gemmam resecare, tertio deinde si uitis recte | |
| conualuerit, una plus gemma submittere, quarto duas gem- | |
| mas proximae putationi adicere atque ita quinto demum | |
| anno uitem iugare. hunc eundem ordinem culturae nos quo- | |
| que experti conprobauimus. | 10 |