| De piscium cura | |
| Verum opportune, dum meminimus aquatilium animalium, | 8.16.1.1 |
| ad curam peruenimus piscium, quorum reditum quamuis alie- | |
| nissimum agricultoribus putem—quid enim tam contrarium | |
| est quam terrenum fluuido?—, tamen non omittam. nam et | |
| harum studia rerum maiores nostri celebrauerunt, adeo quidem | 5 |
| ut etiam dulcibus aquis fluuiatilis cluderent pisces, atque | |
| eadem cura mugilem squalumque nutrirent qua nunc muraena | |
| et lupus educatur. magni enim aestimabat uetus illa Romuli et | 2.1 |
| Numae rustica progenies, si urbanae uitae comparetur uillatica, | |
| nulla parte copiarum defici; quamobrem non solum piscinas | |
| quas ipsi construxerant frequentabant, sed etiam quos rerum | |
| natura lacus fecerat conuectis marinis seminibus replebant. | 5 |
| inde Velinus, inde etiam Sabatinus, item Volsiniensis et Ciminius | |
| lupos auratasque procreauerunt, ac si qua sunt alia piscium | |
| genera dulcis undae tolerantia. mox istam curam sequens aetas | 3.1 |
| aboleuit, et lautitiae locupletium maria ipsa Neptunumque | |
| clauserunt iam tum auorum memoria cum circumferretur | |
| Marcii Philippi uelut urbanissimum, quod erat luxuriose factum | |
| atque dictum. nam is forte Casini cum apud hospitem cenaret, | 5 |
| appositumque e uicino flumine lupum degustasset atque ex- | |
| puisset, inprobum factum dicto prosecutus, peream, inquit, | |
| nisi piscem putaui. hoc igitur periurium multorum sub- | 4.1 |
| tiliorem fecit gulam, doctaque et erudita palata fastidire docuit | |
| fluuialem lupum, nisi quem Tiberis aduerso torrente defetigasset. | |
| itaque Terentius Varro, nullus est, inquit, hoc saeculo ne- | |
| bulo ac mintho qui non iam dicat nihil sua interesse, | 5 |
| utrum eiusmodi piscibus an ranis frequens habeat | |
| uiuarium. ac tamen isdem temporibus quibus hanc memorabat | 5.1 |
| Varro luxuriam maxime laudabatur seueritas Catonis, qui | |
| nihilominus et ipse tutor Luculli grandi aere sestertium milium | |
| quadringentorum piscinas pupilli sui uenditabat. iam enim | |
| celebres erant deliciae popinales cum ad mare defer<re>ntur | 5 |
| uiuaria, quorum studiosissimi, uelut ante deuictarum gentium | |
| Numantinus et Isauricus, ita Sergius Orata et Licinius Muraena | |
| captorum piscium laetabantur uocabulis. sed quoniam sic mores | |
| obcalluere, non ut haec usitata uerum ut maxime laudabilia et | 6.1 |
| honesta iudicarentur, nos quoque ne uideamur tot saeculorum | |
| seri castigatores, hunc etiam quaestum uillaticum patri familiae | |
| demonstra[re]mus. | |
| Qui siue insulas siue maritimos agros mercatur, propter | 5 |
| exilitatem soli, quae plerumque litori uicina est, fructus terrae | |
| percipere non potuerit, ut ex mari reditum constituat. huius | 7.1 |
| autem rei quasi primordium est naturam loci contemplari, quo | |
| piscinas facere constituerit. non enim omnibus litoribus omne | |
| genus haberi potest. limosa regio planum educat piscem, uelut | |
| soleam, rhombum, passerem, eadem quoque maxime idonea est | 5 |
| conchyliis, murici<bu>s et ostreis, purpurarumque tunc concha- | |
| rum pectunculi<s>, balani<s> uel sphondili<s>. at harenosi | 8.1 |
| gurgites planos quidem non pessime, sed pelagios melius pascunt, | |
| ut auratas ac dentices, Punicasque et indigenas umbras, uerum | |
| conchyliis minus apti. rursus optime saxosum mare nominis sui | |
| pisces nutrit, qui scilicet, quod in petris stabulentur, saxatiles | 5 |
| dicti sunt, ut merulae turdique, nec minus melanuri[a]. | |
| Atque ut litorum sic et fretorum differentias nosse oportet, | 9.1 |
| ne nos alienigenae pisces decipiant. non enim omni mari potest | |
| omnis esse, ut helops, qui Pamphilio profundo nec alio pascitur, | |
| ut Atlantico faber, qui generosissimis piscibus adnumeratur in | |
| nostro Gadium municipio—eumque prisca consuetudine zaeum | 5 |
| appellamus—, ut scarus, qui totius Asiae Graeciaeque litore | |
| Sicilia tenus frequentissimus exit, numquam in Ligusticum nec | |
| per Gallias enauit ad Hibericum mare. itaque ne si capti | 10.1 |
| quidem perferantur in nostra uiuaria, diuturni queant possideri. | |
| sola ex pretiosis piscibus muraena, quamuis Tartesi<i> pelagi, | |
| quod est ultimum, uernacula, quouis hospes freto peregrinum | |
| mare sustinet. | 5 |
| Sed iam de situ piscinarum dicendum est. |