| De sedibus apium eligendis | |
| Sedes apium collocanda est contra brumalem meridiem procul | 9.5.1.1 |
| a tumultu et coetu hominum ac pecudum, nec calido loco nec | |
| frigido, nam utraque re infestantur. haec autem sit ima parte | |
| uallis, et ut uacuae cum prodeunt pabulatum apes facilius | |
| editioribus aduolent, et collectis utensilibus cum onere per | 5 |
| procliuia non aegre deuolent. si uillae situs ita conpetit, non est | |
| dubitandum quin aedificio iunctum apiarium maceria circum- | |
| demus, sed in ea parte quae tetris latrinae stercilinique et a | |
| balinei libera est odoribus. uel et si positio repugnabit, nec | 2.1 |
| maxime tamen incommoda congruent, sic quoque magis ex- | |
| pediet sub oculis domini esse apiarium. sin autem cuncta fuerint | |
| inimica, certe uicina uallis occupetur, quo saepius descendere | |
| non sit graue possidenti. nam res ista maximam fidem desiderat, | 5 |
| quae quoniam rarissima est, interuentu domini tutius custoditur. | |
| neque ea curatorem fraudulentum tantum sed etiam segnitiae | |
| inmundae perosa est. aeque enim dedignatur si minus pure | |
| habita est ac si tractetur fraudulenter. | |
| Sed ubicumque fuerint aluaria non editissimo claudantur | 3.1 |
| muro. qui si metu praedonum sublimior placuerit, tribus elatis | |
| ab humo pedibus exiguis in ordinem fenestellis apibus sit per- | |
| uius; iungaturque tugurium, quod et custodes habitent et | |
| condatur instrumentum; sitque maxime repletum praeparatis | 5 |
| aluis ad usum nouorum examinum, nec minus herbis salutaribus, | |
| et si qua sunt alia quae languentibus adhibentur. | |
| palmaque uestibulum aut ingens oleaster obumbret, | 4.1 |
| ut cum uere nouo ducent examina reges, | |
| uicina inuitet decedere ripa calori, | |
| obuiaque hospitiis teneat frondentibus arbos. | |
| Tum perennis aqua, si est facultas, inducatur uel extracta | 5.1 |
| manu detur, sine qua neque faui neque mella nec pulli denique | |
| figurari queunt. siue igitur, ut dixi, praeterfluens unda uel | |
| putealis canalibus inmissa fuerit, uirgis ac lapidibus aggeretur | |
| apium causa, | 5 |
| pontibus ut crebris possint consistere et alas | |
| pandere ad aestiuum solem, si forte morantis | |
| sparserit aut praeceps Neptuno inmerserit Eurus. | |
| Conseri deinde circa totum apiarium debent arbusculae in- | 6.1 |
| crementi parui, maximeque propter salubritatem. nam sunt | |
| etiam remedio languentibus cytisi, tum deinde casiae atque pini | |
| et rosmarinum, quin etiam cunelae et thymi frutices, item | |
| uiolarum uel quae utiliter deponi patitur qualitas terrae. grauis | 5 |
| et taetri odoris non solum uirentia sed et quaelibet res pro- | |
| hibeantur, sic uti cancri nidor cum est ignibus adustus aut | |
| odor palustris coeni. nec minus uitentur cauae rupes aut uallis | |
| argutiae, quas Graeci uocant ἠχοῦς. |