| Alia compositio ad uinum condiendum, quam quidam | |
| Neapolitanam uocant | |
| Cum amphoras musti nonaginta in defrutario decoxeris, ita ut iam | 12.20.3.5 |
| exiguum supersit de toto, quod significat decoctum ad tertias, tum | |
| demum medicamina adicito, quae sunt aut liquida <a>ut resinosa, | |
| id est picis liquidae Nemoturicae, cum eam diligenter ante aqua | |
| marina decocta perlueris, decem sextarios, item resinae therebinthi- | |
| nae sesquilibram. | 10 |
| haec cum adicies, plumbeum peragitabis, ne | 4.1 |
| adurantur. cum deinde ad tertias subsederit coctura, subtrahe | |
| ignem, et plumbeum subinde agitabis, ut defrutum et medicamenta | |
| coeant. deinde cum uidebitur mediocriter calere defrutum, reliqua | |
| aromata contusa et cribrata paulatim insparges et iubebis rutabulo | 5 |
| ligneo agitari, quod decoxeris, eo usque, dum defrigescat; quod si | |
| non ita, ut praecepimus, permiscueris, subsident aromata et aduren- | |
| tur. | |
| ad praedictum autem modum musti adici debent hi odores: | 5.1 |
| nardi folium, iris Illyrica, nardum Gallicum, costum, palma, | |
| Cyperum, schoenum, quorum singulorum selibrae satisfacient, item | |
| murram, pondo quincunx, calami pondo libram, casiae selibram, | |
| amomi pondo quadrans, croci quincunx, †erispae† pampinaceae | 5 |
| libram. | |
| haec, ut dixi, arida, contusa et cribrata debent adici et | 6.1 |
| his commisceri rasis, quod est genus crudae picis; eaque, quanto est | |
| uetustior, tanto melior habetur: nam longo tempore durior facta, | |
| cum est contusa, in puluere<m> redigitur et his medicaminibus | |
| admiscetur; satis est autem praedictis ponderibus sex libras eius | 5 |
| misceri. | |
| Ex hac compositione quantum in sextarios musti quadragenos | |
| octonos adiciendum sit, incertum est, quoniam pro natura uini | |
| aestimari oportet, quid satis sit, cauendumque est, ne conditus | |
| sapor intellegatur; nam ea res emptorem fugat. | 10 |
| ego tamen, si | 7.1 |
| umida fuerit uindemia, trientem, si sicca, quadrantem medicaminis | |
| in binas amphoras miscere solitus sum, ita ut quattuor urnarum esset | |
| musti modus—urna autem quattuor et uiginti sextariorum—; | |
| nonnullos agricolas singulis amphoris quadrantem medicaminis | 5 |
| indidisse scio sed hoc coactos fecisse propter nimiam infirmitatem | |
| uini eiusmodi, quod uix triginta diebus integrum permanebat. | |
| hoc tamen mustum, si sit lignorum copia, satius est inferuefacere | 8.1 |
| et omnem spumam cum faecibus expurgare, quo facto decima pars | |
| decidet sed reliqua perennis est. at si lignorum penuria est, marmo- | |
| ris uel gypsi quod flos appellatur, uncias singulas, item ad tertias | |
| decocti defruti sextarios binos singulis amphoris miscere oportebit. | 5 |
| ea res etiam si non in totum perennem, at certe usque in alteram | |
| uindemiam plerumque uini saporem seruat. |