| Alterum medicamen, quo[d] mustum condias | |
| Picis liquidae Nemeturicae metretam adde in labrum aut in | 12.22.1.1 |
| alueum, et in eodem infundito cineri<s> lixiuae congios duos, deinde | |
| permisceto spatha lignea; cum requieuerit, eliquato lixiuam. deinde | |
| iterum tantundem lixiuae addito, eodem pacto permisceto et eli- | |
| quato; tertio quoque idem facito. cinis autem odorem picis aufert et | 5 |
| eluit spurcitiam. | |
| post eodem addito picis Bruttiae, si minus, | 2.1 |
| alterius notae quam purissimae et quam optimae x pondo et resinae | |
| durae quam purissimae quinque libras; haec minute concidito et | |
| admisceto pici Nemeturicae. tum aquae marinae quam uetustissi- | |
| mae, si erit, si minus, ad tertiam partem recentis aquae marinae | 5 |
| decoctae congios duos inicito, apertum labrum sinito in sole[m] per | |
| Caniculae ortum et spatha lignea permisceto quam saepissime usque | |
| eo, dum ea, quae addideris, in pice conliquescant et unitas fiat; | |
| noctibus autem labrum operire conueniet, ne inroretur. | |
| deinde, | 3.1 |
| cum aqua marina, quam addideris, sole consumpta uidebitur, sub | |
| tectum uas totum ferre curabis; huius medicaminis quidam pondo | |
| quadrantem in sextarios quadraginta octo miscere soliti sunt et hac | |
| conditura contenti esse, alii cyathos tres eius medicamenti adiciunt | 5 |
| in totidem sextarios, quot supra diximus. |