| Conditura uini picati | |
| Pix corticata appellatur, qua utuntur ad condituras Allobroges. | 12.23.1.1 |
| ea sic conficitur, ut dura sit, et quanto facta est uetustior, eo melior | |
| in usu est: nam omni lentore misso facilius in puluerem resoluitur | |
| atque cribratur. hanc ergo conteri et cribrari oportet; deinde, cum | |
| bis mustum deferbuerit, quod plerumque est intra quartum diem, | 5 |
| quam de lacu sublatum est, diligenter manibus expurgatur et tum | |
| demum praedictae picis sextans et semuncia in sextarios quinque et | |
| quinquaginta adicitur, et rutabulo ligneo permiscetur, nec postea | |
| tangitur, dum conferuescat. | |
| quod tamen non amplius diebus | 2.1 |
| quattuordecim a conditura patiendum est: nam oportebit post hunc | |
| numerum dierum confestim uinum emundare et, si quid faecis aut | |
| labris uasorum aut lateribus inhaesit, eradi ac suffricari et protinus | |
| operculis inpositis oblini. at si ex eadem pice totam uindemiam | 5 |
| condire uolueris, ita ne gustus picati uini possit intellegi, sat erit | |
| eiusdem picis sex scripula in sextarios quinque et quadraginta tum | |
| demum miscere, cum mustum deferbuerit et faeces expurgatae | |
| fuerint. | |
| oportebit autem salis decocti contritique semunciam in | 3.1 |
| eundem modum musti adicere; nec solum huic notae uini sal adhi- | |
| bendus est, uerum, si fieri possit, in omnibus regionibus omne genus | |
| uindemiae hoc ipso pondere salliendum est; nam ea res mucorem | |
| uino inesse non patitur. | 5 |