| Aliter uinum condire | |
| Pix Nemoturica in Liguria conficitur. ea deinde ut fiat condi- | 12.24.1.1 |
| turis idonea, aqua marina quam longissime a litore de pelago su- | |
| menda est atque in dimidiam partem decoquenda, quae cum in | |
| tantum refrixerit, quantum ne contacta corpus urat, partem aliquam | |
| eius, quae satis uidebitur, praedictae pici inmiscebimus et diligenter | 5 |
| lignea spatha uel etiam manu peragitabimus, ut, si quid inest uitii, | |
| eluatur. | |
| dein patiemur picem considere, et cum consederit, | 2.1 |
| aquam eliquabimus. postea bis aut ter ex reliqua parte aquae decoc- | |
| tae tamdiu lauabimus et subigemus eam, donec rutila fiat. tum | |
| eliquatam in sole xiiii diebus patiemur esse, ut quisquis ex aqua | |
| umor remansit adsiccetur; noctibus autem uas tegendum erit, ne | 5 |
| inroretur. cum hoc modo picem praeparauerimus et uina, cum iam | |
| bis deferbuerint, condire uoluerimus, in musti sextarios octo et | |
| quadraginta cyathos duos picis praedictae sic adiciemus: | |
| ex ea | 3.1 |
| mensura, quam condituri sumus, sextarios duos musti sumere | |
| oportebit, deinde ex his sextariis in picis sextantem paulatim mustum | |
| infundere et manu tamquam mulsum subigere, quo facilius coeat; | |
| sed ubi toti duo sextarii cum pice coierint et quasi unitatem fecerint, | 5 |
| tum eosdem in <i>d uas, unde sumpseramus, perfundere et, ut | |
| permisceatur medicamen, rutabulo ligneo peragitare conueniet. |