| Aquam dulcem ad condituram uini salsam facere | |
| Quoniam quidam, immo enim fere omnes, Graeci aqua salsa | 12.25.1.1 |
| uel marina mustum condiunt, eam quoque partem curae non omit- | |
| tendam putaui. | |
| In mediterraneo, quo non est facilis aquae marinae inuectio, sic | |
| erit ad condituras conficienda muria: | 5 |
| huic rei maxime est idonea | 2.1 |
| caelestis aqua, si minus, ex fonte liquidissimo profluens. harum ergo | |
| alterutram curabis quam plurimam et quam optimis uasis conditam | |
| ante quinquennium in sole ponere, deinde, cum conputruerit, | |
| tamdiu pati, donec ad pristinum modum perueniat. quod cum | 5 |
| factum fuerit, alia uasa habeto et in ea sensim aquam eliquato, donec | |
| ad faecem peruenias; semper enim in requieta aqua crassamen ali- | |
| quod in imo reperitur. | |
| sic curata cum fuerit, in modum defruti | 3.1 |
| ad tertias decoquenda est. adiciuntur autem in aquae dulcis sextarios | |
| quinquaginta salis candidi[s] sextarii sex et mellis optimi unus | |
| sextarius. haec pariter decoqui et omnem spurcitiam expurgari | |
| oportet, deinde, cum refrixerit, tum quantumcumque umoris est, | 5 |
| tantum in amphoram musti portionem adici. |