| De aqua marina decoquenda | |
| Quod si ager maritimus est, silentibus uentis de alto quam | 12.25.4.1 |
| quietissimo mari sumenda est aqua et in tertiam partem decoquenda, | |
| adiectis, si uidebitur, aliquibus aromatis ex is, quae supra rettuli, ut | |
| sit odoratior uini curatio. mustum autem antequam de lacu tollas, | |
| uasa rore marino uel lauro uel myrto subfumigato et large repleto, | 5 |
| ut in efferuescendo uinum se bene purget; postea uasa nucibus | |
| pineis suffricato. | |
| quod uinum uolueris dulcius esse, postero | 5.1 |
| die, quod austerius, quinto die, quam sustuleris, condire oportebit | |
| et ita supplere et oblinire uasa. nonnulli etiam suffumigatis seriis | |
| prius condituram addunt et ita mustum infundunt. |