| Ne uinum acescat | |
| In quo agro uinum acescere solet, curandum est, ut, cum uuam | 12.26.1.1 |
| legeris et calcaueris, priusquam uinacea torculis exprimantur, | |
| mustum in cor<ti>nam defundas et aquae dulcis puteanae ex eodem | |
| agro partem decimam adicias et coquas, donec ea aqua, quam adie- | |
| ceris, decocta sit. postea cum refrixerit, in uasa defundas et operias | 5 |
| et oblinas; ita diutius durabit et detrimenti nihil fiet. | |
| melius est, | 2.1 |
| si ueterem seruatam compluribus annis aquam addideris, longeque | |
| melius, si aquae nihil addideris et decimam musti decoxeris frigi- | |
| dumque in uasa transtuleris, et si in sextarios l musti heminam | |
| gypsi miscueris, posteaquam decoctum refrixerit. reliquum mustum, | 5 |
| quod e uinaceis fuerit expressum, primo quoque tempore absumito | |
| aut aere commutato. |