| Vinum absenthiten et reliquas notas facere | |
| Vinum absenthiten et hysopiten et habrotoniten et thymiten et | 12.35.1.1 |
| marathiten et glechoniten sic condire oportet: Pontici absenthii | |
| pondo libram cum musti sextariis quattuor decoque usque ad quar- | |
| tam; reliquum quod erit, id frigidum adde in musti Aminnei urnam. | |
| idem ex reliquis rebus, quae supra scripta sunt, facito. possint etiam | 5 |
| pulei aridi tres librae cum congio musti ad tertias decoqui et, cum | |
| refrixerit liquor, exempto puleio in urnam musti adici. idque mox | |
| tussientibus per hiemem recte datur uocaturque uini nota glecho- | |
| nites. |