| Conditura mense Octobri et Nouembri | |
| Sequuntur uindemiam rerum autumnalium compositiones, | 12.46.1.1 |
| quae et ipsae curam uilicae distendunt; nec ignoro plurima <in> | |
| hunc librum non esse conlata, quae Gaius Matius diligentissime | |
| persecutus. illi enim propositum fuit urbanas mensas et lauta | |
| conuiuia instruere; libros tres edidit, quos inscripsit nominibus | 5 |
| <pistoris>, coci et salgamari. nobis tamen abunde sunt ea, quae ex | |
| facili rusticae simplicitati non magna inpensa possunt contingere. |