| Mala granata Punica seruare uiridia | |
| Quidam pediculos Punicorum, sicuti sunt in arbore, intorquent, | 12.46.2.1 |
| ne pluuiis mala rumpantur et hiantia dispereant, eaque ad maiores | |
| ramos religant, ut inmota permaneant. deinde sparteis re[s]tibus | |
| arborem cludunt, ne aut coruis aut cornicibus aliisue auibus pomum | |
| laceretur. nonnulli uascula fictilia dependentibus mali<s> aptant et | 5 |
| inlita luto paleato arboribus haerere patiuntur; alii faeno uel culmo | |
| singula inuoluunt et insuper luto paleato crasse linunt, atque ita | |
| maioribus ramis inligant, ne, ut dixi, uento commoueantur. | |
| sed | 3.1 |
| haec omnia, ut dixi, sereno caelo administrari sine rore debent; quae | |
| tamen aut facienda non sunt, quia laeduntur arbusculae, aut certe | |
| non continuis annis usurpanda, praesertim cum liceat etiam detracta | |
| arboribus eadem innoxia[e] custodire: nam et sub tecto fossulae | 5 |
| tripedaneae siccissimo loco fiunt, eoque cum aliquantulum terrae | |
| minutae repositum est, infiguntur sabuci ramuli; deinde sereno | |
| caelo granata leguntur cum suis pediculis <et ramulis> inseruntur, | |
| quoniam sabucus tam apertam et laxam medullam habet, ut facile | |
| malorum pediculos recipiat; | 10 |
| sed cauere oportebit, ne minus | 4.1 |
| quattuor digitis a terra absint et ne inter se poma contingant; tum | |
| factae scrobi operculum inponitur et paleato luto circumlinitur, | |
| eaque humus, quae fuerat egesta, superaggeratur. hoc idem etiam in | |
| dolio fieri potest, siue quis uolet resolutam terram usque ad dimi- | 5 |
| dium uas adicere seu, quod quidam malunt, fluuiatilem harenam, | |
| ceteraque eadem ratione peragere. |