| De sucidia et salsura facienda | |
| Omne pecus et praecipue suem pridie, quam occidatur, potione | 12.55.1.2 |
| prohiberi oportet, quo sit caro siccior. nam si biberit, plus umoris | |
| salsura habebit. ergo sitientem cum occideris, bene exossato: nam | |
| ea res minus cariosam et magis durabilem salsuram facit. | 5 |
| deinde | 2.1 |
| cum exossaueris, cocto sale nec nimium minuto sed suspensa mola | |
| infracto diligenter sallito et maxime in eas partes, quibus ossa relicta | |
| sunt, largum salem infarcito. conpositisque supra tabulatum tergori- | |
| bus aut frustis uasta pondera inponito, ut exanietur; tertio die | 5 |
| pondera remoueto et manibus diligenter salsuram fricato, eamque | |
| cum uoles reponere, minuto et trito sale aspergito atque ita reponito | |
| nec desieris cottidie salsuram fricare, donec matura sit. | |
| quod si | 3.1 |
| serenitas fuerit his diebus, quibus perfricatur caro, patieris eam sale | |
| consparsam esse viiii diebus; a[u]t si nubilum aut pluuiae, xi uel | |
| duodecima die ad lacum salsuram deferri oportebit et salem prius | |
| excuti, deinde aqua dulci diligenter elui, necubi sal inhaereat, et | 5 |
| paulum adsiccatam in carnario suspendi, quo modicus fumus | |
| perueniat, qui, si quid umoris adhuc continetur, siccare eum possit. | |
| haec salsura luna decrescente maxime per brumam sed etiam mense | |
| Februario ante Idus commode fiet. |