| Itaque quamquam frustra pace bis pe- | 4.11.1.1 |
| tita omnia in bellum consilia converterat, victus | |
| tamen continentia hostis ad novas pacis condi- | |
| ciones ferendas X legatos, cognatorum prin- | |
| cipes, misit; quos Alexander consilio advocato | 5 |
| introduci iussit. | |
| E quibus maximus natu "Da- | 2.1 |
| reum," inquit "ut pacem a te iam hoc tertio | |
| peteret, nulla vis subegit, sed iustitia <tua> et con- | |
| tinentia expressit. | |
| Matrem, coniugem, liberos | 3.1 |
| eius, nisi quod sine illo sunt, captos esse non | |
| sensimus: pudicitiae earum, quae supersunt, cu- | |
| ram haud secus quam parens agens reginas ap- | |
| pellas, speciem pristinae fortunae retinere pate- | 5 |
| ris. | |
| Vultum tuum video, qualis Darei fuit, cum | 4.1 |
| dimitteremur ab eo; et ille tamen uxorem, tu | |
| hostem luges. Iam in acie stares, nisi cura te | |
| sepulturae eius moraretur. Ecquid mirum est, | |
| si tam ab amico animo pacem petit? Quid opus | 5 |
| est armis, inter quos odia sublata sunt? | |
| Antea | 5.1 |
| imperio tuo finem destinabat Halym amnem, | |
| qui Lydiam terminat; nunc, quicquid inter Hel- | |
| lespontum et Euphraten est, in dotem filiae | |
| offert, quam tibi tradit. | 5 |
| Ochum filium, quem | 6.1 |
| habes, pacis et fidei obsidem retine, matrem et | |
| duas virgines filias redde: pro tribus corporibus | |
| XXX milia talentum auri precatur accipias. | |
| Nisi moderationem animi tui notam haberem, | 7.1 |
| non dicerem hoc esse tempus, quo pacem non | |
| dare solum sed etiam occupare deberes. | |
| Re- | 8.1 |
| spice, quantum post te reliqueris; intuere, quan- | |
| tum petas. Periculosum est praegrave impe- | |
| rium: difficile est enim continere, quod capere | |
| non possis. Videsne, ut navigia, quae modum | 5 |
| excedunt, regi nequeant? Nescio an Dareus ideo | |
| tam multa amiserit, quia nimiae opes magnae | |
| iacturae locum faciunt. | |
| Facilius quaedam vin- | 9.1 |
| cere quam tueri: quam, hercule, expeditius ma- | |
| nus nostrae rapiunt quam continent! Ipsa mors | |
| uxoris Darei admonere te potest minus iam | |
| misericordiae tuae licere quam licuit." | 5 |
| Alex- | 10.1 |
| ander legatis excedere tabernaculo iussis, quid | |
| placeret, ad consilium refert. Diu nemo, quid | |
| sentiret, ausus est dicere incerta regis voluntate. | |
| Tandem Parmenio antea suasisse ait, ut cap- | 11.1 |
| tivos apud Damascum redimentibus redderet: | |
| ingentem pecuniam potuisse redigi ex iis, qui | |
| multorum vincti virorum fortium occuparent | |
| manus. | 5 |
| Et nunc magnopere censere, ut unam | 12.1 |
| anum et duas puellas, itinerum agminumque | |
| impedimenta, XXX milibus talentum auri per- | |
| mutet. | |
| Opimum regnum occupare posse con- | 13.1 |
| dicione, non bello, nec quemquam alium inter | |
| Histrum et Euphraten possedisse terras ingen- | |
| ti spatio intervalloque discretas. Macedoniam | |
| quoque potius respiceret, quam Bactra et Indos | 5 |
| intueretur. | |
| Ingrata oratio regi fuit; itaque ut | 14.1 |
| finem dicendi fecit, "Et ego" inquit "pecu- | |
| niam quam gloriam mallem, si Parmenion es- | |
| sem: nunc Alexander de paupertate securus sum | |
| et me non mercatorem memini esse sed regem. | 5 |
| Nihil quidem habeo venale, sed fortunam | 15.1 |
| meam utique non vendo. Captivos si placet | |
| reddi, honestius dono dabimus, quam pretio | |
| remittemus." | |
| Introductis deinde legatis ad | 16.1 |
| hunc modum respondit: "Nuntiate Dareo me, | |
| quae fecerim clementer et liberaliter, non ami- | |
| citiae eius tribuisse, sed naturae meae. | |
| Bellum | 17.1 |
| cum captivis et feminis gerere non soleo: arma- | |
| tus sit oportet, quem oderim. | |
| Quodsi saltem | 18.1 |
| pacem bona fide peteret, deliberarem forsitan, | |
| an darem; verumenimvero, cum modo milites | |
| meos litteris ad proditionem modo amicos ad | |
| perniciem meam pecunia sollicitet, ad interne- | 5 |
| cionem mihi persequendus est, non ut iustus | |
| hostis, sed ut percussor veneficus. Condiciones | |
| vero pacis, quas adfertis, si accepero, victorem | |
| eum faciunt. | |
| Quae post Euphraten sunt, libe- | 19.1 |
| raliter donat. Ubi igitur me adeatis, [nempe] | |
| obliti estis: nempe ultra Euphraten sum. Libe- | |
| ralissimum ergo dotis, quam promittit, termi- | |
| num castra mea transeunt. Hinc me depellite, | 5 |
| ut sciam vestrum esse, quo ceditis. | |
| Eadem | 20.1 |
| liberalitate dat mihi filiam suam: nempe quam | |
| scio alicui servorum eius nupturam. Multum | |
| vero mihi praestat, si me Mazaeo generum prae- | |
| ponit! | 5 |
| Ite, nuntiate regi vestro, et quae amisit | 21.1 |
| et quae adhuc habet, praemia esse belli: hoc | |
| regente utriusque terminos regni, id quemque | |
| habiturum, quod proximae lucis adsignatura | |
| fortuna est." | 5 |
| Legati respondent, cum bellum | 22.1 |
| in animo sit, facere eum simpliciter, quod spe | |
| pacis non frustraretur. Ipsos petere, ut quam | |
| primum dimittantur ad regem: eum quoque | |
| bellum parare debere. Dimissi nuntiant adesse | 5 |
| certamen. |