| Ille quidem confestim Mazaeum cum | 4.12.1.1 |
| tribus equitum milibus ad itinera, quae hostis | |
| petiturus erat, occupanda praemisit. | |
| Alexander | 2.1 |
| corpori uxoris eius iustis persolutis omnique | |
| graviore comitatu intra eadem munimenta cum | |
| modico praesidio relicto ad hostem contendit. | |
| <In> duo cornua diviserat peditem utrique lateri | 3.1 |
| equite circumdato; impedimenta sequebantur | |
| agmen. | |
| Praemissum deinde cum citis equi- | 4.1 |
| tibus Menidan iubet explorare, ubi Dareus es- | |
| set. At ille, cum Mazaeus haud procul conse- | |
| disset, non ausus ultra procedere, nihil aliud | |
| quam fremitum hominum hinnitumque equo- | 5 |
| rum exaudisse nuntiat. | |
| Mazaeus quoque con- | 5.1 |
| spectis procul exploratoribus in castra se rece- | |
| pit, adventus hostium nuntius. Igitur Dareus, | |
| qui in patentibus campis decernere optabat, ar- | |
| mari militem iubet aciemque disponit. | 5 |
| In laevo | 6.1 |
| cornu Bactriani ibant equites, mille admodum, | |
| Dahae totidem, et Arachosii Susianique quat- | |
| tuor milia explebant. Hos centum falcati cur- | |
| rus sequebantur. Proximus quadrigis erat Bes- | 5 |
| sus cum VIII milibus equitibus item Bactrianis. | |
| Massagetae duobus milibus agmen eius claude- | 7.1 |
| bant. Pedites his plurium gentium non immix- | |
| tos, sed suae cuiusque nationis iunxerat copias. | |
| Persas deinde cum Mardis Sogdianisque Ario- | |
| barzanes et Orontobates ducebant. | 5 |
| Illi parti- | 8.1 |
| bus copiarum, summae Orsines praeerat, a sep- | |
| tem Persis oriundus, ad Cyrum quoque nobilis- | |
| simum regem originem sui referens. | |
| Hos aliae | 9.1 |
| gentes ne sociis quidem satis notae sequebantur. | |
| Post quas L quadrigas Phradates magno Cas- | |
| piorum agmine antecedebat. Indi ceterique Ru- | |
| bri maris accolae, nomina verius quam auxilia, | 5 |
| post currus erant. | |
| Claudebatur hoc agmen | 10.1 |
| aliis falcatis curribus, quis peregrinum militem | |
| adiunxerat. Hunc Armenii, quos minores ap- | |
| pellant, Armenios Babylonii, utrosque Belitae | |
| et, qui montes Cossaeorum incolebant, seque- | 5 |
| bantur. | |
| Post hos ibant Gortuae, gentis quidem | 11.1 |
| Euboicae, Medos quondam secuti, sed iam de- | |
| generes et patrii moris ignari. Adplicuerat | |
| his Phrygas et Cataonas. Parthyaeorum deinde | |
| gens incolentium terras, quas nunc Parthi Scy- | 5 |
| thia profecti tenent, claudebant agmen. Haec | |
| sinistri cornus facies fuit. | |
| Dextrum tenebant | 12.1 |
| natio maioris Armeniae Cadusiique et Cappa- | |
| doces et Syri ac Medi. His quoque falcati cur- | |
| rus L erant. | |
| Summa totius exercitus, equites | 13.1 |
| XLV milia, pedestris acies DC milia expleve- | |
| rat. Hoc modo instructi X stadia procedunt | |
| iussique subsistere armati hostem expectabant. | |
| Alexandri exercitum pavor, cuius causa non | 14.1 |
| suberat, invasit: quippe lymphati trepidare | |
| coeperunt omnium pectora occulto metu per- | |
| currente. Caeli fulgor tempore aestivo ardenti | |
| similis internitens ignis praebuit speciem, flam- | 5 |
| masque ex Darei castris splendere, velut inlati | |
| temere praesidiis, credebant. | |
| Quodsi perculsis | 15.1 |
| Mazaeus, qui praesidebat itineri, supervenisset, | |
| ingens clades accipi potuit; nunc, dum ille seg- | |
| nis in eo, quem occupaverat, tumulo sedet, con- | |
| tentus non lacessi, | 5 |
| Alexander cognito pavore | 16.1 |
| exercitus signum, ut consisterent, dari, ante ip- | |
| sos arma deponere ac levare corpora iubet, ad- | |
| monens nullam subiti causam esse terroris, hos- | |
| tem procul stare. | 5 |
| Tandem compotes sui pari- | 17.1 |
| ter arma et animos recepere. Nec quicquam ex | |
| praesentibus tutius visum est quam eodem loco | |
| castra munire. | |
| Postero die Mazaeus—cum | 18.1 |
| delectis equitum in edito colle, ex quo Macedo- | |
| num prospiciebantur castra, consederat—sive | |
| metu sive quia speculari modo iussus erat, ad | |
| Dareum rediit. | 5 |
| Macedones eum ipsum collem, | 19.1 |
| quem deseruerat, occupaverunt: nam et tutior | |
| planitie erat et inde acies hostium, quae in | |
| campo explicabatur, conspici poterat. | |
| Sed ca- | 20.1 |
| ligo, quam circa humidi effuderant montes, | |
| universam equidem rei faciem non abstulit, ce- | |
| terum agminum discrimina atque ordinem pro- | |
| hibuit perspici. Multitudo inundaverat campos, | 5 |
| fremitusque tot milium etiam procul stantium | |
| aures impleverat. | |
| Fluctuari animo rex et modo | 21.1 |
| suum modo Parmenionis consilium sera aesti- | |
| matione perpendere: quippe eo ventum erat, | |
| unde recipi exercitus nisi victor sine clade non | |
| posset. | 5 |
| Itaque dissimulato <pericu>lo mercenna- | 22.1 |
| rium equitem ex Paeonia praecedere iubet. | |
| Ipse phalangem, sicut antea dictum est, in | 23.1 |
| duo cornua extenderat: utrumque cornu equi- | |
| tes tegebant. Iamque nitidior lux discussa cali- | |
| gine aciem hostium ostenderat, et Macedones | |
| sive alacritate sive taedio expectationis ingen- | 5 |
| tem pugnantium more edidere clamorem. Red- | |
| ditus et a Persis nemora vallesque circumiectas | |
| terribili sono impleverat. | |
| Nec iam contineri | 24.1 |
| Macedones poterant, quin cursu quoque ad | |
| hostem contenderent. Melius adhuc ratus in | |
| eodem tumulo castra munire, vallum iaci iussit | |
| strenueque opere perfecto in tabernaculum, ex | 5 |
| quo tota acies hostium conspiciebatur, secessit. |