| Tum vero universa futuri discriminis | 4.13.1.1 |
| facies in oculis erat: armis insignibus equi viri- | |
| que splendebant, et omnia intentiore cura prae- | |
| parari apud hostem sollicitudo praetorum ag- | |
| mina sua interequitantium ostendebat, | 5 |
| ac ple- | 2.1 |
| raque inania, sicut fremitus hominum, equorum | |
| hinnitus, armorum internitentium fulgor, solli- | |
| citam expectatione mentem turbaverant. | |
| Igi- | 3.1 |
| tur sive dubius animi sive ut suos experiretur, | |
| consilium adhibet, quid optimum factu esset | |
| exquirens. | |
| Parmenio, peritissimus inter duces | 4.1 |
| artium belli, furto, non proelio opus esse cen- | |
| sebat: intempesta nocte opprimi posse hostes; | |
| discordis moribus, linguis, ad hoc somno et im- | |
| proviso periculo territos, quando in nocturna | 5 |
| trepidatione coituros? | |
| At interdiu primum ter- | 5.1 |
| ribiles occursuras facies Scytharum Bactriano- | |
| rumque: hirta illis ora et intonsas comas esse, | |
| praeterea eximiam vastorum magnitudinem | |
| corporum. Vanis et inanibus militem magis | 5 |
| quam iustis formidinis causis moveri. | |
| Deinde | 6.1 |
| tantam multitudinem circumfundi paucioribus | |
| posse, <cum> non in Ciliciae angustiis et inviis | |
| callibus, sed in aperta et lata planitie dimica- | |
| rent. | 5 |
| Omnes ferme Parmenioni adsentiebantur: | 7.1 |
| Polypercon haud dubie in eo consilio positam | |
| victoriam arbitrabatur. | |
| Quem intuens rex | 8.1 |
| —namque Parmenionem nuper acrius, quam | |
| vellet, increpitum rursus castigare non sustine- | |
| bat—"Latrunculorum" inquit "et furum ista | |
| sollertia est, quam praecipitis mihi: quippe il- | 5 |
| lorum votum unicum est fallere. | |
| Meae vero | 9.1 |
| gloriae semper aut absentiam Darei aut angus- | |
| tias locorum aut furtum noctis obstare non pa- | |
| tiar. Palam luce adgredi certum est: malo <me> | |
| meae fortunae paeniteat, quam victoriae pu- | 5 |
| deat. | |
| Ad haec illud quoque accedit: vigilias | 10.1 |
| agere barbaros et in armis stare, ut ne decipi | |
| quidem possint, compertum habeo. Itaque ad | |
| proelium vos parate." Sic incitatos ad corpora | |
| curanda dimisit. | 5 |
| Dareus id, quod Parmenio suaserat, hostem | 11.1 |
| facturum esse coniectans frenatos equos stare | |
| magnamque exercitus partem in armis esse ac | |
| vigilias intentiore cura servari iusserat; ergo ig- | |
| nibus tota eius castra fulgebant. | 5 |
| Ipse cum du- | 12.1 |
| cibus propinquisque agmina in armis stantium | |
| circumibat, Solem et Mithrem sacrumque et | |
| aeternum invocans ignem, ut illis dignam vetere | |
| gloria maiorumque monumentis fortitudinem | 5 |
| inspirarent. | |
| Et profecto, si qua divinae opis | 13.1 |
| auguria humana mente concipi possent, deos | |
| stare secum. Illos nuper Macedonum animis su- | |
| bitam incussisse formidinem, adhuc lymphatos | |
| ferri agique arma iacientes; expetere praesides | 5 |
| Persarum imperii debitas e vaecordibus poenas. | |
| Nec ipsum ducem saniorem esse: quippe ritu | 14.1 |
| ferarum praedam modo, quam expeteret, in- | |
| tuentem in perniciem, quae ante praedam posita | |
| esset, incurrere. | |
| Similis apud Macedones quoque sollicitudo | 5 |
| erat noctemque, velut in eam certamine edicto, | |
| metu egerunt. | |
| Alexander non alias magis ter- | 15.1 |
| ritus ad vota et preces Aristandrum vocari | |
| iubet. Ille in candida veste verbenas manu | |
| praeferens capite velato praeibat preces regi | |
| Iovem Minervamque Victoriam propitianti. | 5 |
| Tunc quidem sacrificio rite perpetrato reli- | 16.1 |
| quum noctis adquieturus in tabernaculum re- | |
| diit. Sed nec somnum capere nec quietem pati | |
| poterat: modo e iugo montis aciem in dextrum | |
| Persarum cornu demittere agitabat, modo recta | 5 |
| fronte concurrere hosti, interdum haesitare, an | |
| potius in laevum detorqueret agmen. | |
| Tandem | 17.1 |
| gravatum animi anxietate corpus altior somnus | |
| oppressit. | |
| Iamque luce orta duces ad accipienda im- | |
| peria convenerant insolito circa praetorium si- | 5 |
| lentio attoniti: | |
| quippe alias accersere ipsos et | 18.1 |
| interdum morantes castigare adsueverat, tunc | |
| ne ultimo quidem rerum discrimine excitatum | |
| esse mirabantur et non somno quiescere, sed pa- | |
| vore marcere credebant. | 5 |
| Non tamen quis- | 19.1 |
| quam ex custodibus corporis intrare tabernacu- | |
| lum audebat. Et iam tempus instabat, nec miles | |
| iniussu ducis aut arma capere poterat aut in | |
| ordines ire. | 5 |
| Diu Parmenio cunctatus, cibum ut | 20.1 |
| caperent, ipse pronuntiat. Iamque exire necesse | |
| erat: tunc demum intrat tabernaculum saepius- | |
| que nomine compellatum, cum voce non posset, | |
| tactu excitavit. | 5 |
| "Multa lux" inquit "est: | 21.1 |
| instructam aciem hostis admovit, tuus miles ad- | |
| huc inermis expectat imperium. Ubi est vigor | |
| ille animi tui? nempe excitare vigiles soles." | |
| Ad haec Alexander: "Credisne me prius som- | 22.1 |
| num capere potuisse, quam exonerarem ani- | |
| mum sollicitudine, quae quietem morabatur?" | |
| signumque pugnae tuba dari iussit. Et cum in | |
| eadem admiratione Parmenio perseveraret, | 5 |
| quod solutum se curis somnum cepisse dixisset, | |
| "Minime" inquit "mirum est: ego enim, | 23.1 |
| cum Dareus terram ureret, vicos excinderet, ali- | |
| menta corrumperet, potens mei non eram; | |
| nunc vero quid metuam, cum acie decernere | 24.1 |
| paret? Hercule, votum meum implevit. Sed | |
| huius consilii postea quoque ratio reddetur: vos | |
| ite ad copias, quibus quisque praeest, ego iam | |
| adero et, quid fieri velim, exponam." | 5 |
| Raro | 25.1 |
| admodum, admonitu magis amicorum quam | |
| metu discriminis, <quod> adeundum erat, <lorica> | |
| uti solebat; tunc quoque munimento corporis | |
| sumpto processit ad milites. Haud alias tam | 5 |
| alacrem viderant regem et vultu eius interrito | |
| certam spem victoriae augurabantur. | |
| Atque ille proruto vallo exire copias iubet | 26.1 |
| aciemque disponit. In dextro cornu locati sunt | |
| equites, quos agema appellabant; praeerat his | |
| Clitus, cui iunxit Philotae turmas, ceterosque | |
| praefectos equitum lateri eius adplicuit. | 5 |
| Ulti- | 27.1 |
| ma Meleagri ala stabat, quam phalanx seque- | |
| batur. Post phalangem Argyraspides erant; his | |
| Nicanor, Parmenionis filius, praeerat. | |
| In sub- | 28.1 |
| sidiis cum manu sua Coenos, post eum Orestae | |
| Lyncestaeque sunt <positi>; post illos Polypercon, | |
| dux peregrini militis. †Huius agminis princeps | |
| Amyntas erat: Philippus Balacri eos regebat in | 5 |
| societatem nuper adscitos. Haec dextri cornus | |
| facies erat. | |
| In laevo Craterus Peloponnensium | 29.1 |
| equites habebat, Achaeorum et Locrensium et | |
| Malieon turmis sibi adiunctis. Hos Thessali | |
| equites claudebant Philippo duce. Peditum | |
| acies equitatu tegebatur. Frons laevi cornus | 5 |
| haec erat. | |
| Sed ne circumiri posset a multitu- | 30.1 |
| dine, ultimum agmen valida manu cinxerat. | |
| Cornua quoque subsidiis firmavit non recta | |
| fronte, sed a latere positis, ut, si hostis circum- | |
| venire aciem temptasset, parata pugnae forent. | 5 |
| Hic Agriani erant, quibus Attalus praeerat, | 31.1 |
| adiunctis sagittariis Cretensibus. Ultimos ordi- | |
| nes avertit a fronte, ut totam aciem orbe muni- | |
| ret. Illyrii hic erant adiuncto milite mercede | |
| conducto, Thracas quoque simul obiecerat levi- | 5 |
| ter armatos. | |
| Adeoque aciem versabilem posuit, | 32.1 |
| ut, qui ultimi stabant, ne circumirentur, verti | |
| tamen et in frontem circumagi possent. Itaque | |
| non prima quam latera, non latera munitiora | |
| fuere quam terga. | 5 |
| His ita ordinatis praecipit, | 33.1 |
| ut, si falcatos currus cum fremitu barbari emit- | |
| terent, ipsi laxatis ordinibus impetum incurren- | |
| tium silentio exciperent, haud dubius sine noxa | |
| transcursuros, si nemo se opponeret; sin autem | 5 |
| sine fremitu immisissent, eos ipsi clamore ter- | |
| rerent pavidosque equos telis utrimque suffo- | |
| derent. | |
| Qui cornibus praeerant, extendere ea | 34.1 |
| iussi ita, ut nec circumvenirentur, si artius sta- | |
| rent, nec tamen ultimam aciem exinanirent. | |
| Impedimenta cum captivis, inter quos mater | 35.1 |
| liberique Darei custodiebantur, haud procul | |
| acie in edito colle constituit modico praesidio | |
| relicto. Laevum cornu, sicut alias, Parmenioni | |
| tuendum datum, ipse in dextro stabat. | 5 |
| Nondum ad iactum teli pervenerant, cum | 36.1 |
| Bion quidam transfuga, quanto maximo cursu | |
| potuerat, ad regem pervenit nuntians murices | |
| ferreos in terram defodisse Dareum, qua hos- | |
| tem equites emissurum esse credebat, notatum- | 5 |
| que certo signo locum, ut fraus evitari a suis | |
| posset. | |
| Adservari transfuga iusso duces con- | 37.1 |
| vocat expositoque, quod nuntiatum erat, mo- | |
| net, ut regionem monstratam declinent equi- | |
| temque periculum edoceant. | |
| Ceterum hortantem exercitus exaudire non | 38.1 |
| poterat usum aurium intercipiente fremitu | |
| duorum agminum; sed <in> conspectu omnium | |
| duces et proximum quemque interequitans ad- | |
| loquebatur: | 5 |