| Emensis tot terras in spem victoriae, | 4.14.1.1 |
| de qua dimicandum foret, hoc unum superesse | |
| discrimen. Granicum hic amnem Ciliciaeque | |
| montes et Syriam Aegyptumque praetereunti- | |
| bus raptas, ingentia spei gloriaeque incitamenta, | 5 |
| referebat. | |
| Reprehensos ex fuga Persas pugna- | 2.1 |
| turos, quia fugere non possent. Tertium iam | |
| diem metu exangues armis suis oneratos in eo- | |
| dem vestigio haerere. Nullum desperationis il- | |
| lorum maius indicium esse, quam quod urbes, | 5 |
| quod agros suos urerent, quicquid non corrupis- | |
| sent, hostium esse confessi. | |
| Nomina modo | 3.1 |
| vana gentium ignotarum ne extimescerent: ne- | |
| que enim ad belli discrimen pertinere, qui ab iis | |
| Scythae quive Cadusii appellarentur. Ob id ip- | |
| sum, quod ignoti essent, ignobiles esse: | 5 |
| num- | 4.1 |
| quam ignorari viros fortes, at imbelles ex late- | |
| bris suis erutos nihil praeter nomina adferre. | |
| Macedonas virtute adsecutos, ne quis toto orbe | |
| locus esset, qui tales viros ignoraret. | 5 |
| Intueren- | 5.1 |
| tur barbarorum inconditum agmen: alium nihil | |
| praeter iaculum habere, alium funda saxa libra- | |
| re, paucis iusta arma esse. Itaque illinc plures | |
| stare, hinc plures dimicaturos. | 5 |
| Nec postulare | 6.1 |
| se, ut fortiter capesserent proelium, ni ipse ce- | |
| teris fortitudinis fuisset exemplum: se ante pri- | |
| ma signa dimicaturum. Spondere pro se tot | |
| cicatrices, totidem corporis decora; scire ipsos | 5 |
| unum paene se praedae communis exortem in | |
| illis colendis ornandisque usurpare victoriae | |
| praemia. | |
| Haec se fortibus viris dicere. Si qui | 7.1 |
| dissimiles eorum essent, illa fuisse dicturum: | |
| pervenisse eo, unde fugere non possent. Tot ter- | |
| rarum spatia emensis, tot amnibus montibusque | |
| post tergum obiectis iter in patriam et penates | 5 |
| manu esse faciendum. Sic duces, sic proximi | |
| militum instincti sunt. | |
| Dareus in laevo cornu erat, magno suorum | 8.1 |
| agmine, delectis equitum peditumque stipa- | |
| tus, contempseratque paucitatem hostis vanam | |
| aciem esse extentis cornibus ratus. | |
| Ceterum, | 9.1 |
| sicut curru eminebat, dextra laevaque ad cir- | |
| cumstantia agmina oculos manusque circum- | |
| ferens "Terrarum," inquit "quas Oceanus hinc | |
| adluit, illinc claudit Hellespontus, paulo ante | 5 |
| domini, iam non de gloria, sed de salute et, quod | |
| saluti praeponitis, libertate pugnandum est. | |
| Hic dies imperium, quo nulla amplius vidit | 10.1 |
| aetas, aut constituet aut finiet. Apud Granicum | |
| minima virium parte cum hoste certavimus, in | |
| Cilicia victos Syria poterat excipere, magna | |
| munimenta regni Tigris atque Euphrates erant. | 5 |
| Ventum est eo, unde pulsis ne fugae quidem | 11.1 |
| locus est. Omnia tam diutino bello exhausta | |
| post tergum sunt: non incolas suos urbes, non | |
| cultores habent terrae. Coniuges quoque et libe- | |
| ri sequuntur hanc aciem, parata hostibus prae- | 5 |
| da, nisi pro carissimis pignoribus corpora op- | |
| ponimus. | |
| Quod mearum fuit partium, exer- | 12.1 |
| citum, quem paene immensa planities vix cape- | |
| ret, comparavi; equos, arma distribui; comme- | |
| atus ne tantae multitudini deessent, providi; | |
| locum, in quo acies explicari posset, elegi. | 5 |
| Ce- | 13.1 |
| tera in vestra potestate sunt: audete modo vin- | |
| cere famamque, infirmissimum adversus fortes | |
| viros telum, contemnite. Temeritas est, quam | |
| adhuc pro virtute timuistis; quae ubi primum | 5 |
| impetum effudit, velut quaedam animalia emis- | |
| so aculeo, torpet. | |
| Hi vero campi deprehen- | 14.1 |
| dere paucitatem, quam Ciliciae montes abscon- | |
| derant. Videtis ordines raros, cornua extenta, | |
| mediam aciem vanam <et> exhaustam; nam ul- | |
| timi, quos locavit aversos, terga iam praebent. | 5 |
| Obteri, mehercule, equorum ungulis possunt, | |
| etiam si nihil praeter falcatos currus emisero. | |
| Et bello vicerimus, si vincimus proelio; nam | 15.1 |
| ne illis quidem ad fugam locus est: hinc Euphra- | |
| tes, illinc Tigris prohibet inclusos. | |
| Et quae | 16.1 |
| antea pro illis erant, in contrarium versa sunt. | |
| Nostrum mobile et expeditum agmen est, illud | |
| praeda grave. Implicatos ergo spoliis nostris | |
| trucidabimus, eademque res et causa erit victo- | 5 |
| riae et fructus. | |
| Quodsi quem e vobis nomen | 17.1 |
| gentis movet, cogitet Macedonum illic arma | |
| esse, non corpora. Multum enim sanguinem in- | |
| vicem hausimus, et semper gravior in paucitate | |
| iactura est. | 5 |
| Nam Alexander, quantuscumque | 18.1 |
| ignavis et timidis videri potest, unum animal | |
| est et, si quid mihi creditis, temerarium et vae- | |
| cors, adhuc nostro pavore quam sua virtute feli- | |
| cius. | 5 |
| Nihil autem potest esse diuturnum, cui | 19.1 |
| non subest ratio. Licet felicitas adspirare videa- | |
| tur, tamen ad ultimum temeritati non suffi- | |
| cit. Praeterea breves et mutabiles vices rerum | |
| sunt, et fortuna numquam simpliciter indulget. | 5 |
| Forsitan ita dii fata ordinaverint, ut Per- | 20.1 |
| sarum imperium, quod secundo cursu per | |
| CCXXX annos ad summum fastigium evexe- | |
| rant, magno motu concuterent magis quam ad- | |
| fligerent admonerentque nos fragilitatis huma- | 5 |
| nae, cuius nimia in prosperis rebus oblivio est. | |
| Modo Graecis ultro bellum inferebamus, nunc | 21.1 |
| in sedibus nostris propulsamus inlatum: iacta- | |
| mur invicem varietate fortunae. Videlicet im- | |
| perium, quia mutuo adfectamus, una gens non | |
| capit. | 5 |
| Ceterum, etiamsi spes non subesset, ne- | 22.1 |
| cessitas tamen stimulare deberet. Ad extrema | |
| perventum est. Matrem meam, duas filias, | |
| Ochum in spem huius imperii genitum, prin- | |
| cipes, illam subolem regiae stirpis, duces vestros | 5 |
| reorum instar vinctos habet: nisi quid in vobis | |
| opis est, ego maiore mei parte captivus sum. | |
| Eripite viscera mea ex vinculis, restituite mihi | |
| pignora, pro quibus ipsi mori non recusatis, | |
| parentem, liberos; nam coniugem in illo carcere | 10 |
| amisi. | |
| Credite nunc omnes hos tendere ad vos | 23.1 |
| manus, implorare patrios deos, opem vestram, | |
| misericordiam, fidem exposcere, ut compedi- | |
| bus, ut servitute, ut precario victu ipsos libere- | |
| tis. An creditis aequo animo iis servire, quorum | 5 |
| reges esse fastidiunt? | |
| Video admoveri hostium | 24.1 |
| aciem, sed quo propius discrimen accedo, hoc | |
| minus iis, quae dixi, possum esse contentus. Per | |
| ego vos deos patrios aeternumque ignem, qui | |
| praefertur altaribus, fulgoremque solis intra fi- | 5 |
| nes regni mei orientis, per aeternam memoriam | |
| Cyri, qui ademptum Medis Lydisque imperium | |
| primus in Persidem intulit, vindicate ab ultimo | |
| dedecore nomen gentemque Persarum. | |
| Ite ala- | 25.1 |
| cres et spiritus pleni, ut, quam gloriam accepis- | |
| tis a maioribus vestris, posteris relinquatis. In | |
| dextris vestris iam libertatem, opem, spem fu- | |
| turi temporis geritis. Effugit mortem, quisquis | 5 |
| contempserit: timidissimum quemque consequi- | |
| tur. | |
| Ipse non patrio more solum, sed etiam, ut | 26.1 |
| conspici possim, curru vehor nec recuso, quo | |
| minus imitemini me, sive fortitudinis exemplum | |
| sive ignaviae fuero." |