Interim Alexander, ut et demonstra-
|
4.15.1.1
|
tum a transfuga insidiarum locum circumiret
|
|
et Dareo, qui cornu tuebatur, occurreret, agmen
|
|
obliquum incedere iubet.
|
|
Dareus quoque eodem
|
2.1
|
suum obvertit Besso admonito, ut Massagetas
|
|
equites in laevum Alexandri cornu <a> latere inve-
|
|
hi iuberet.
|
|
Ipse ante se falcatos currus habebat,
|
3.1
|
quos signo dato universos in hostem effudit.
|
|
Ruebant laxatis habenis aurigae, quo plures
|
|
nondum satis proviso impetu obtererent.
|
|
Alios
|
4.1
|
ergo hastae multum ultra temonem eminentes,
|
|
alios ab utroque latere demissae falces lacera-
|
|
vere. Nec sensim Macedones cedebant, sed effu-
|
|
sa fuga turbaverant ordines.
|
5
|
Mazaeus quoque
|
5.1
|
perculsis metum incussit mille equitibus ad diri-
|
|
pienda hostis impedimenta circumvehi iussis,
|
|
ratus captivos quoque, qui simul adservaban-
|
|
tur, rupturos vincula, cum suos adpropinquan-
|
5
|
tes vidissent.
|
|
Non fefellerat Parmenionem, qui
|
6.1
|
in laevo erat: propere igitur Polydamanta mit-
|
|
tit <ad regem>, qui et periculum ostenderet et,
|
|
quid fieri iuberet, consuleret.
|
|
Ille audito Poly-
|
7.1
|
damante "Abi, nuntia" inquit "Parmenioni,
|
|
si acie vicerimus, non nostra solum nos recupe-
|
|
raturos, sed etiam, quae hostium sunt, occupa-
|
|
turos.
|
5
|
Proinde non est, quod virium quicquam
|
8.1
|
subducat ex acie, sed, ut me, ut Philippo patre
|
|
dignum est, contempto sarcinarum damno for-
|
|
titer dimicet."
|
|
Interim barbari impedimenta
|
9.1
|
turbaverant, caesisque plerisque custodum cap-
|
|
tivi vinculis ruptis quicquid obvium erat, quo
|
|
armari possent, arripiunt et adgregati suorum
|
|
equitibus Macedonas ancipiti circumventos
|
5
|
malo invadunt.
|
|
Laeti, qui circa Sisigambim
|
10.1
|
erant, vicisse Dareum, ingenti caede prostratos
|
|
hostis, ad ultimum etiam impedimentis exutos
|
|
esse nuntiant: quippe eandem fortunam ubique
|
|
esse credebant et victores Persas ad praedam
|
5
|
discurrisse.
|
|
Sisigambis hortantibus captivis, ut
|
11.1
|
animum a maerore adlevaret, in eodem, quo
|
|
antea fuit, perseveravit. Non vox ulla excidit
|
|
ei, non oris color vultusve mutatus est: sedit
|
|
immobilis—credo, praecoqui gaudio verita in-
|
5
|
ritare fortunam—adeo ut, quid mallet, intuen-
|
|
tibus eam fuerit incertum.
|
|
Inter haec Meni-
|
12.1
|
das, praefectus equitum Alexandri, cum paucis
|
|
turmis opem impedimentis laturus advenerat
|
|
—[et] incertum, suone consilio an regis impe-
|
|
rio—sed non sustinuit Cadusiorum Scytharum-
|
5
|
que impetum: quippe vix temptato certamine
|
|
refugit ad regem, amissorum impedimentorum
|
|
testis magis quam vindex.
|
|
Iam consilium
|
13.1
|
Alexandri dolor vicerat, et, ne cura recuperandi
|
|
sua militem a proelio averteret, non immerito
|
|
verebatur. Itaque Areten, ducem hastatorum
|
|
—sarisophoros vocabant—adversus Scythas
|
5
|
mittit.
|
|
Inter haec currus, qui circa signa prima
|
14.1
|
turbaverant aciem, in phalangem invecti erant:
|
|
Macedones confirmatis animis in medium ag-
|
|
men accipiunt.
|
|
Vallo similis acies erat: iun-
|
15.1
|
xerant hastas et ab utroque latere temere incur-
|
|
rentium ilia suffodiebant. Circumire deinde [et]
|
|
currus et propugnatores praecipitare coeperunt.
|
|
Ingens ruina equorum aurigarumque aciem
|
16.1
|
compleverat: hi territos regere non poterant,
|
|
qui crebra iactatione cervicum non iugum modo
|
|
excusserant, sed etiam currus everterant, vul-
|
|
nerati interfectos trahebant, nec consistere ter-
|
5
|
riti nec progredi debiles poterant.
|
|
Paucae ta-
|
17.1
|
men evasere quadrigae in ultimam aciem iis,
|
|
quibus inciderunt, miserabili morte consumptis:
|
|
quippe amputata virorum membra humi iace-
|
|
bant, et, quia calidis adhuc vulneribus aberat
|
5
|
dolor, trunci quoque et debiles quidam arma
|
|
non omittebant, donec multo sanguine effuso
|
|
exanimati procumberent.
|
|
Interim Aretes Scy-
|
18.1
|
tharum, qui impedimenta diripiebant, duce oc-
|
|
ciso gravius territis instabat. Supervenere dein-
|
|
de a Dareo Bactriani pugnaeque vertere for-
|
|
tunam. Multi ergo Macedonum primo impetu
|
5
|
obtriti sunt, plures ad Alexandrum refugerunt.
|
|
Tum Persae clamore sublato, qualem victores
|
19.1
|
solent edere, ferociter in hostem, quasi ubique
|
|
profligatum, incurrerunt. Alexander territos
|
|
castigare, adhortari, proelium, quod iam elan-
|
|
guerat, solus accendere, confirmatisque tandem
|
5
|
animis ire in hostem iubet.
|
|
Rarior acies erat
|
20.1
|
in dextro cornu Persarum: namque inde Bac-
|
|
triani discesserant ad opprimenda impedimen-
|
|
ta. Itaque Alexander laxatos ordines invadit et
|
|
multa caede hostium invehitur.
|
5
|
At qui in laevo
|
21.1
|
cornu erant Persae, spe posse eum includi, ag-
|
|
men suum a tergo dimicantis opponunt; ingens-
|
|
que periculum in medio haerens adisset, ni equi-
|
|
tes Agriani calcaribus subditis circumfusos regi
|
5
|
barbaros adorti essent aversosque caedendo in
|
|
se obverti coegissent.
|
|
Turbata erat utraque acies. Alexander et
|
|
a fronte et a tergo hostem habebat.
|
|
Qui
|
22.1
|
averso ei instabant, [et] ab Agrianis equi-
|
|
tibus premebantur; Bactriani impedimentis
|
|
hostium direptis reversi ordines suos recu-
|
|
perara non poterant; plura simul abrupta
|
5
|
a ceteris agmina, ubicumque alium alii fors mis-
|
|
cuerat, dimicabant.
|
|
Duo reges iunctis prope
|
23.1
|
agminibus proelium accenderant. Plures Per-
|
|
sae cadebant, par ferme utrimque numerus vul-
|
|
nerabatur. Curru Dareus, Alexander equo ve-
|
|
hebatur.
|
5
|
Utrumque delecti tuebantur sui im-
|
24.1
|
memores: quippe amisso rege nec volebant salvi
|
|
esse nec poterant. Ante oculos sui quisque regis
|
|
mortem occumbere ducebat egregium.
|
|
Maxi-
|
25.1
|
mum tamen periculum adibant, quos maxime
|
|
tuebantur: quippe sibi quisque caesi regis expe-
|
|
tebat decus.
|
|
Ceterum, sive ludibrium oculo-
|
26.1
|
rum sive vera species fuit, qui circa Alexan-
|
|
drum erant vidisse se crediderunt paulum
|
|
super caput regis placide volantem aquilam,
|
|
non sono armorum, non gemitu morientium
|
5
|
territam, diuque circa equum Alexandri pen-
|
|
denti magis quam volanti similis apparuit.
|
|
Certe vates Aristander alba veste indutus et
|
27.1
|
dextra praeferens lauream militibus in pugnam
|
|
intentis avem monstrabat, haud dubium victo-
|
|
riae auspicium.
|
|
Ingens ergo alacritas et fidu-
|
28.1
|
cia paulo ante territos accendit ad pugnam,
|
|
utique postquam auriga Darei, qui ante ipsum
|
|
sedens equos regebat, hasta transfixus est. Nec
|
|
aut Persae aut Macedones dubitavere, quin ipse
|
5
|
rex esset occisus.
|
|
Ergo lugubri ululatu et in-
|
29.1
|
condito clamore gemituque totam fere aciem
|
|
adhuc aequo Marte pugnantium turbavere cog-
|
|
nati Darei et armigeri. Laevumque cornu in
|
|
fugam effusum destituerat currum, quem a dex-
|
5
|
tra parte stipati in medium agmen receperunt.
|
|
Dicitur acinace stricto Dareus dubitasse, an
|
30.1
|
fugae dedecus honesta morte vitaret. Sed emi-
|
|
nens curru nondum omnem suorum aciem proe-
|
|
lio excedentem destituere erubescebat,
|
|
dum-
|
31.1
|
que inter spem et desperationem haesitat, sensim
|
|
Persae cedebant et laxaverant ordines. Alexan-
|
|
der mutato equo—quippe plures fatigaverat—
|
|
resistentium adversa ora fodiebat, fugientium
|
5
|
terga.
|
|
Iamque non pugna, sed caedes erat,
|
32.1
|
cum Dareus quoque currum suum in fugam ver-
|
|
tit. Haerebat in tergis fugientium victor, sed
|
|
prospectum oculorum nubes pulveris, quae ad
|
|
caelum efferebatur, abstulerat; ergo haud secus
|
5
|
quam in tenebris errabant ad sonum notae vo-
|
|
cis aut signum subinde coeuntes.
|
|
Exaudiebant
|
33.1
|
tamen strepitus habenarum, quibus equi currum
|
|
vehentes identidem verberabantur: haec sola
|
|
fugientis vestigia excepta sunt.
|
|