At in laevo Macedonum cornu—Par- 4.16.1.1
menio, sicut ante dictum, tuebatur—longe alia
fortuna utriusque partis res gerebatur. Mazaeus
cum omni suorum equitatu vehementer invec-
tus urgebat Macedonum alas. 5
Iamque abun- 2.1
dans multitudine aciem circumvehi coeperat,
cum Parmenio equites nuntiare iubet Alexan-
dro, in quo discrimine ipsi essent: ni mature
subveniretur, non posse sisti fugam. 5
Iam mul- 3.1
tum viae praeceperat rex imminens fugientium
tergis, cum a Parmenione tristis nuntius venit.
Refrenare equos iussi, qui vehebantur, agmen-
que constitit frendente Alexandro eripi sibi vic- 5
toriam e manibus et Dareum felicius fugere
quam se sequi.
Interim ad Mazaeum superati re- 4.1
gis fama pervenerat. Itaque, quamquam validior
erat, tamen fortuna partium territus perculsis
languidius instabat. Parmenio ignorabat qui-
dem causam sua sponte pugnae remissae, sed 5
occasione vincendi strenue est usus.
Thessalos 5.1
equites ad se vocari iubet: "Ecquid videtis"
inquit "istos, qui ferociter modo instabant,
pedem referre subito pavore perterritos? Nimi-
rum nobis quoque regis nostri fortuna vicit. 5
Omnia Persarum caede strata sunt.
Quid ces- 6.1
satis? an ne fugientibus quidem pares estis?"
Vera dicere videbatur, et spes languentis quo-
que erexerat. Subditis calcaribus proruere in
hostem. Et illi iam non sensim sed citato gradu 5
recedebant, nec quicquam fugae, nisi quod non-
dum terga verterant, deerat. Parmenio tamen
ignarus, quaenam in dextro cornu fortuna regis
esset, repressit suos.
Mazaeus dato fugae spa- 7.1
tio non recto itinere, sed maiore et ob id tutiore
circuitu Tigrin superat et Babyloniam cum reli-
quiis devicti exercitus intrat.
  Dareus paucis fugae comitibus ad Lycum 8.1
amnem contenderat. Quo traiecto dubitavit, an
solveret pontem: quippe hostem iam adfore
nuntiabatur. Sed tot milia suorum, quae non-
dum ad amnem pervenerant, ponte rescisso 5
videbat hostis praedam fore.
Abeuntem, cum 9.1
intactum sineret pontem, dixisse constat malle
se sequentibus iter dare quam auferre fugien-
tibus. Ipse ingens spatium fuga emensus media
fere nocte Arbela pervenit. 5
  Quis tot ludibria fortunae—ducum, agmi- 10.1
num caedem multiplicem, devictorum fugam,
clades nunc singulorum nunc universorum—
aut animo adsequi queat aut oratione complec-
ti? Propemodum saeculi res in unum illum diem 5
pro! fortuna cumulavit.
Alii qua brevissimum 11.1
patebat iter, alii devios saltus et ignotas sequen-
tibus calles petebant. Eques pedesque confusi,
sine duce armatis inermes, integris debiles im-
plicabantur. 5
Deinde misericordia in metum 12.1
versa, qui sequi non poterant, inter mutuos
gemitus deserebantur. Sitis praecipue fatigatos
et saucios perurebat, passimque omnibus rivis
prostraverant corpora praeterfluentem aquam 5
hianti ore captantes.
Quam cum avide tur- 13.1
bidam hausissent, tendebantur extemplo prae-
cordia premente limo, resolutisque et torpen-
tibus membris, cum supervenisset hostis, novis
vulneribus excitabantur. 5
Quidam occupatis 14.1
proximis rivis deverterant longius, ut, quicquid
occulti humoris usquam manaret, exciperent,
nec ulla adeo avia et sicca lacuna erat, ut ves-
tigantium sitim falleret. 5
E proximis vero iti- 15.1
neri vicis ululatus senum feminarumque exau-
diebantur barbaro ritu Dareum adhuc regem
clamantium.
  Alexander, ut supra dictum est, inhibito 16.1
suorum impetu ad Lycum amnem pervenerat,
ubi ingens multitudo fugientium oneraverat
pontem, et plerique, cum hostis urgeret, in flu-
men se praecipitaverant gravesque armis et 5
proelio ac fuga defetigati gurgitibus haurieban-
tur.
Iamque non pons modo fugientes, sed ne 17.1
amnis quidem capiebat agmina sua improvide
subinde cumulantis: quippe ubi intravit animos
pavor, id solum metuunt, quod primum formi-
dare coeperunt. 5
Alexander instantibus suis, ne 18.1
impune abeuntem hostem intermitteret sequi,
hebetia esse tela et manus fatigatas tantoque
cursu corpora exhausta et praeceps in noctem
diei tempus causatus est; 5
re vera de laevo 19.1
cornu, quod adhuc in acie stare credebat, solli-
citus reverti ad ferendam opem suis statuit.
Iamque signa converterat, cum equites a Par-
menione missi illius quoque partis victoriam 5
nuntiant.
Sed nullum eo die maius periculum 20.1
adiit, quam dum copias reducit in castra. Pauci
eum et incompositi sequebantur ovantes victo-
ria—quippe omnes hostes aut in fugam effusos
aut in acie cecidisse credebant— 5
cum repente 21.1
ex adverso apparuit agmen equitum, qui primo
inhibuere cursum, deinde Macedonum pauci-
tate conspecta turmas in obvios concitaverunt.
Ante signa rex ibat dissimulato magis periculo 22.1
quam spreto. Nec defuit ei perpetua in dubiis
rebus felicitas:
namque praefectum equitatus 23.1
avidum certaminis et ob id ipsum incautius in
se ruentem hasta transfixit; quo ex equo lapso
proximum ac dein plures eodem telo confodit.
Invasere turbatos amici quoque. Nec Persae 24.1
inulti cadebant: quippe non universae acies
quam hae tumultuariae manus vehementius
iniere certamen.
Tandem barbari, cum obscu- 25.1
ra luce tutior fuga videretur esse quam pugna,
dispersis agminibus abiere. Rex extraordinario
periculo defunctus incolumis suos reduxit in
castra. 5
  Cecidere Persarum, quorum numerum vic- 26.1
tores finire potuerunt, milia XL; Macedonum
minus quam CCC desiderati sunt.
Ceterum 27.1
hanc victoriam rex maiore ex parte virtuti
quam fortunae suae debuit: animo, non, ut an-
tea, loco vicit.
Nam et aciem peritissime in- 28.1
struxit et promptissime ipse pugnavit et magno
consilio iacturam sarcinarum impedimentorum-
que contempsit, cum in ipsa acie summae rei
videret esse discrimen, dubioque adhuc pugnae 5
eventu pro victore se gessit;
perculsos deinde 29.1
hostium <ut> fudit, fugientes, quod in illo ardore
animi vix credi potest, prudentius quam avi-
dius persecutus est.
Nam si parte exercitus 30.1
adhuc in acie stante instare cedentibus perse-
verasset, aut culpa sua victus esset aut aliena
virtute vicisset. Iam si multitudinem equitum
occurrentium extimuisset, victori aut foede fu- 5
giendum aut miserabiliter cadendum fuit.
Ne 31.1
duces quidem copiarum sua laude fraudandi
sunt: quippe vulnera, quae quisque excepit, in-
dicia virtutis sunt:
Hephaestionis bracchium 32.1
hasta ictum est, Perdicca et Coenos et Menidas
sagittis prope occisi.
Et, si vere aestimare 33.1
Macedonas, qui tunc erant, volumus, fatebimur
et regem talibus ministris et illos tanto rege
fuisse dignissimos.