| LIBER V | |
| Quae interim ductu imperioque Alexan- | 5.1.1.1 |
| dri vel in Graecis vel Illyriis ac Thraecia gesta | |
| sunt, si suis quaeque temporibus reddere vo- | |
| luero, interrumpendae sunt res Asiae, | |
| quas uti- | 2.1 |
| que ad fugam mortemque Darei universas in | |
| conspectum dari et, sicut inter se cohaerent, | |
| ita opere ipso coniungi haud paulo aptius vi- | |
| deri potest. Igitur, quae proelio apud Arbela | 5 |
| coniuncta sunt, ordiar dicere. | |
| Dareus media fere nocte Arbela pervenerat, | 3.1 |
| eodemque magnae partis amicorum eius ac mili- | |
| tum fugam fortuna compulerat. | |
| Quibus con- | 4.1 |
| vocatis exponit haud dubitare se, quin Alexan- | |
| der celeberrimas urbes agrosque omni copia | |
| rerum abundantes petiturus esset: praedam opi- | |
| mam paratamque ipsum et milites eius spectare. | 5 |
| Id suis rebus tali in statu saluti fore: quippe se | 5.1 |
| deserta cum expedita manu petiturum. Ultima | |
| regni sui adhuc intacta esse: inde bello vires | |
| haud aegre reparaturum. | |
| Occuparet sane ga- | 6.1 |
| zam avidissima gens et ex longa fame satiaret | |
| se auro, mox futura praedae sibi: usu didicisse | |
| pretiosam supellectilem paelicesque et spado- | |
| num agmina nihil aliud fuisse quam onera et | 5 |
| impedimenta: eadem trahentem Alexandrum, | |
| quibus rebus antea vicisset, inferiorem fore. | |
| Plena omnibus desperationis videbatur oratio, | 7.1 |
| quippe Babylona, urbem opulentissimam, dedi | |
| cernentibus: iam Susa, iam cetera ornamenta | |
| regni, causam[que] belli, victorem occupatu- | |
| rum. | 5 |
| At ille docere pergit non speciosa dictu, | 8.1 |
| sed usu necessaria in rebus adversis sequenda | |
| esse: ferro geri bella, non auro, viris, non ur- | |
| bium tectis. Omnia sequi armatos: sic maiores | |
| suos perculsos in principio rerum celeriter pris- | 5 |
| tinam reparasse fortunam. | |
| Igitur sive confir- | 9.1 |
| matis eorum animis sive imperium magis quam | |
| consilium sequentibus Mediae fines ingressus | |
| est. | |
| Paulo post Alexandro Arbela traduntur re- | 10.1 |
| gia supellectile ditique gaza repleta—IIII milia | |
| talentum fuere—praeterea pretiosa veste, to- | |
| tius, ut supra dictum est, exercitus opibus in | |
| illam sedem congestis. | 5 |
| Ingruentibus deinde | 11.1 |
| morbis, quos odor cadaverum totis iacentium | |
| campis vulgaverat, maturius castra movit. Eun- | |
| tibus a parte laeva * * * <a dextra> Arabia, odorum | |
| fertilitate nobilis regio. | 5 |
| Campestre iter est <in | 12.1 |
| terra> inter Tigrin et Euphraten iacenti tam | |
| uberi et pingui, ut a pastu repelli pecora dican- | |
| tur, ne satietas perimat. Causa fertilitatis est | |
| humor, qui ex utroque amne manat, toto fere | 5 |
| solo propter venas aquarum resudante. | |
| Ipsi | 13.1 |
| amnes ex Armeniae montibus profluunt ac mag- | |
| no deinde aquarum divortio iter, quod coepe- | |
| runt, percurrunt: II milia et quingenta stadia | |
| emensi sunt, qui amplissimum intervallum cir- | 5 |
| ca Armeniae montes notaverunt. | |
| Idem cum | 14.1 |
| Mediae et Gordyaeorum terram secare coepe- | |
| runt, paulatim in artius coeunt et, quo longius | |
| manant, hoc angustius inter se spatium terrae | |
| relinquunt. | 5 |
| Vicini maxime sunt in campis, | 15.1 |
| quos incolae Mesopotamiam appellant: mediam | |
| namque ab utroque latere cludunt. Tandem per | |
| Babyloniorum fines in Rubrum mare inrum- | |
| punt. | 5 |
| Alexander quartis castris ad Mennim | 16.1 |
| urbem pervenit. Caverna ibi est, ex qua fons | |
| ingentem bituminis vim effundit, adeo ut satis | |
| constet Babylonios muros ingentis operis huius | |
| fontis bitumine interlitos esse. | 5 |
| Ceterum Babylona procedenti Alexandro | 17.1 |
| Mazaeus, qui ex acie in eam urbem confugerat, | |
| cum adultis liberis supplex occurrit urbem seque | |
| dedens. Gratus adventus eius regi fuit: quippe | |
| magni operis obsidio futura tam munitae ur- | 5 |
| bis. | |
| Ad hoc vir inlustris et manu promptus | 18.1 |
| famaeque etiam proximo proelio celebris et ce- | |
| teros ad deditionem suo incitaturus exemplo | |
| videbatur. Igitur hunc quidem benigne cum li- | |
| beris excipit; | 5 |
| ceterum quadrato agmine, quod | 19.1 |
| ipse ducebat, velut in aciem irent, ingredi | |
| suos iubet. Magna pars Babyloniorum consti- | |
| terat in muris avida cognoscendi novum regem, | |
| plures obviam egressi sunt. | 5 |
| Inter quos Bago- | 20.1 |
| phanes, arcis et regiae pecuniae custos, ne stu- | |
| dio a Mazaeo vinceretur, totum iter floribus co- | |
| ronisque constraverat argenteis altaribus utro- | |
| que latere dispositis, quae non ture modo sed | 5 |
| omnibus odoribus cumulaverat. | |
| Dona eum se- | 21.1 |
| quebantur greges pecorum equorumque; leo- | |
| nes quoque et pardales caveis praeferebantur. | |
| Magi deinde suo more carmen canentes, post | 22.1 |
| hos Chaldaei Babyloniorumque non vates modo | |
| sed etiam artifices cum fidibus sui generis ibant, | |
| laudes hi regum canere soliti, Chaldaei siderum | |
| motus et statas vices temporum ostendere. | 5 |
| Equites deinde Babylonii suo equorumque cul- | 23.1 |
| tu ad luxuriam magis quam ad magnificentiam | |
| exacto ultimi ibant. Rex armatis stipatus oppi- | |
| danorum turbam post ultimos pedites ire iussit, | |
| ipse cum curru urbem ac deinde regiam intra- | 5 |
| vit. Postero die supellectilem Darei et omnem | |
| pecuniam recognovit. | |
| Ceterum ipsius urbis pulchritudo ac vetustas | 24.1 |
| non regis modo sed etiam omnium oculos in | |
| semet haud immerito convertit. Samiramis eam | |
| condiderat, non, ut plerique credidere, Belus, | |
| cuius regia ostenditur. | 5 |
| Murus instructus later- | 25.1 |
| culo coctili bitumine interlitus spatium XXX | |
| et duorum pedum <in> latitudinem amplectitur: | |
| quadrigae inter se occurrentes sine periculo | |
| commeare dicuntur. | 5 |
| Altitudo muri L cubito- | 26.1 |
| rum eminet spatio; turres denis pedibus quam | |
| murus altiores sunt. Totius operis ambitus | |
| CCCLXV stadia complectitur: singulorum sta- | |
| diorum structuram singulis diebus perfectam | 5 |
| esse memoriae proditum est. Aedificia non sunt | |
| admota muris, sed fere spatium iugeri unius | |
| absunt. | |
| Ac ne totam quidem urbem tectis oc- | 27.1 |
| cupaverunt—per LXXX stadia habitabatur— | |
| nec omnia continua sunt, credo, quia tutius | |
| visum est pluribus locis spargi. Cetera serunt | |
| coluntque, ut, si externa vis ingruat, obsessis | 5 |
| alimenta ex ipsius urbis solo subministrentur. | |
| Euphrates interfluit magnaeque molis crepi- | 28.1 |
| dinibus coercetur. Sed omnium operum magni- | |
| tudinem circumveniunt cavernae ingentes, in | |
| altitudinem pressae ad accipiendum impetum | |
| fluminis, quod ubi adpositae crepidinis fasti- | 5 |
| gium excessit, urbis tecta corriperet, nisi essent | |
| specus lacusque, qui exciperent. | |
| Coctili later- | 29.1 |
| culo structi sunt, totum opus bitumine adstrin- | |
| gitur. Pons lapideus flumini impositus iungit ur- | |
| bem. Hic quoque inter mirabilia Orientis opera | |
| numeratus est: quippe Euphrates altum limum | 5 |
| vehit, quo penitus ad fundamenta iacienda eges- | |
| to vix sufficiens operi firmo reperiunt solum. | |
| Harenae autem subinde cumulatae et saxis, | 30.1 |
| quis pons sustinetur, adnexae morantur amnem, | |
| qui retentus acrius, quam si libero cursu mea- | |
| ret, inliditur. | |
| Arcem quoque ambitu XX sta- | 31.1 |
| dia complexam habent. XXX pedes in terram | |
| turrium fundamenta demissa sunt, ad LXXX | |
| summum munimenti fastigium pervenit. | |
| Su- | 32.1 |
| per arcem, vulgatum Graecorum fabulis mira- | |
| culum, pensiles horti sunt, summam murorum | |
| altitudinem aequantes multarumque arborum | |
| umbra et proceritate amoeni. | 5 |
| Saxo pilae, quae | 33.1 |
| totum onus sustinent, instructae sunt; super | |
| pilas lapide quadrato solum stratum est patiens | |
| terrae, quam altam iniciunt, et humoris, quo | |
| rigant terras; adeoque validas arbores sustinet | 5 |
| moles, ut stipites earum VIII cubitorum spa- | |
| tium crassitudine aequent, in L pedum altitu- | |
| dinem emineant frugiferaeque sint, ut si terra | |
| sua alerentur. | |
| Et cum vetustas non opera so- | 34.1 |
| lum manu facta, sed etiam ipsam naturam pau- | |
| latim exedendo perimat, haec moles, quae tot | |
| arborum radicibus premitur tantique nemoris | |
| pondere onerata est, inviolata durat: quippe | 5 |
| XX <pedes> lati parietes sustinent XI pedum in- | |
| tervallo distantes, ut procul visentibus silvae | |
| montibus suis imminere videantur. | |
| Syriae re- | 35.1 |
| gem Babylone regnantem hoc opus esse moli- | |
| tum memoriae proditum est, amore coniugis | |
| victum, quae desiderio nemorum silvarumque | |
| in campestribus locis virum compulit amoeni- | 5 |
| tatem naturae genere huius operis imitari. | |
| Diutius in hac urbe quam usquam constitit | 36.1 |
| rex, nec alio loco disciplinae militari magis no- | |
| cuit. Nihil urbis eius corruptius moribus, nihil | |
| ad inritandas inliciendasque immodicas cupi- | |
| ditates instructius. | 5 |
| Liberos coniugesque cum | 37.1 |
| hospitibus stupro coire, modo pretium flagitii | |
| detur, parentes maritique patiuntur. Conviva- | |
| les ludi tota Perside regibus purpuratisque cordi | |
| sunt, Babylonii maxime in vinum et, quae ebrie- | 5 |
| tatem sequuntur, effusi sunt. | |
| Feminarum con- | 38.1 |
| vivia ineuntium in principio modestus est habi- | |
| tus, dein summa quaeque amicula exuunt pau- | |
| latimque pudorem profanant, ad ultimum— | |
| honos auribus habitus sit—ima corporum vela- | 5 |
| menta proiciunt. Nec meretricum hoc dedecus | |
| est sed matronarum virginumque, apud quas | |
| comitas habetur vulgati corporis vilitas. | |
| Inter | 39.1 |
| haec flagitia exercitus ille domitor Asiae per | |
| XXXIIII dies saginatus ad ea, quae sequeban- | |
| tur, discrimina haud dubie debilior futurus fuit, | |
| si hostem habuisset. | 5 |
| Ceterum quo minus damnum sentiret, identi- | |
| dem incremento renovabatur. | |
| Namque Amyn- | 40.1 |
| tas Andromeni ab Antipatro Macedonum pedi- | |
| tum VI milia adduxit, D praeterea eiusdem | |
| generis equites, | |
| cum his DC Thracas adiunc- | 41.1 |
| tis peditibus suae gentis III milibus D, et ex | |
| Peloponneso mercennarius miles ad IIII milia | |
| advenerat cum trecentis octoginta equitibus. | |
| Idem Amyntas adduxerat L principum Mace- | 42.1 |
| doniae liberos adultos ad custodiam corporis: | |
| quippe inter epulas hi sunt regibus ministri | |
| idemque equos ineuntibus proelium admovent | |
| venantesque comitantur et vigiliarum vices ante | 5 |
| cubiculi fores servant, magnorumque praefec- | |
| torum et ducum haec incrementa sunt et rudi- | |
| menta. | |
| Igitur rex arci Babyloniae Agathone prae- | 43.1 |
| sidere iusso cum septingentis Macedonum tre- | |
| centisque mercede conductis praetores, qui | |
| regioni Babyloniae ac Ciliciae praeessent, Me- | |
| netem et Apollodorum relinquit. II milia his | 5 |
| militum cum mille talentis data; utrique prae- | |
| ceptum, ut in supplementum milites legerent. | |
| Mazaeum transfugam satrapea Babyloniae | 44.1 |
| donat, Bagophanem, qui arcem tradiderat, se | |
| sequi iussit; Armenia Mithreni, Sardium pro- | |
| ditori, data est. | |
| Ex pecunia deinde Babyloniae | 45.1 |
| tradita Macedonum equitibus sesceni denarii | |
| tributi; peregrinus eques quingenos accepit; du- | |
| ceni * * * pedes trium stipendium mensum. |