| Interim Alexander, ut et demonstra- | 4.15.1.1 |
| tum a transfuga insidiarum locum circumiret | |
| et Dareo, qui cornu tuebatur, occurreret, agmen | |
| obliquum incedere iubet. | |
| Dareus quoque eodem | 2.1 |
| suum obvertit Besso admonito, ut Massagetas | |
| equites in laevum Alexandri cornu <a> latere inve- | |
| hi iuberet. | |
| Ipse ante se falcatos currus habebat, | 3.1 |
| quos signo dato universos in hostem effudit. | |
| Ruebant laxatis habenis aurigae, quo plures | |
| nondum satis proviso impetu obtererent. | |
| Alios | 4.1 |
| ergo hastae multum ultra temonem eminentes, | |
| alios ab utroque latere demissae falces lacera- | |
| vere. Nec sensim Macedones cedebant, sed effu- | |
| sa fuga turbaverant ordines. | 5 |
| Mazaeus quoque | 5.1 |
| perculsis metum incussit mille equitibus ad diri- | |
| pienda hostis impedimenta circumvehi iussis, | |
| ratus captivos quoque, qui simul adservaban- | |
| tur, rupturos vincula, cum suos adpropinquan- | 5 |
| tes vidissent. | |
| Non fefellerat Parmenionem, qui | 6.1 |
| in laevo erat: propere igitur Polydamanta mit- | |
| tit <ad regem>, qui et periculum ostenderet et, | |
| quid fieri iuberet, consuleret. | |
| Ille audito Poly- | 7.1 |
| damante "Abi, nuntia" inquit "Parmenioni, | |
| si acie vicerimus, non nostra solum nos recupe- | |
| raturos, sed etiam, quae hostium sunt, occupa- | |
| turos. | 5 |
| Proinde non est, quod virium quicquam | 8.1 |
| subducat ex acie, sed, ut me, ut Philippo patre | |
| dignum est, contempto sarcinarum damno for- | |
| titer dimicet." | |
| Interim barbari impedimenta | 9.1 |
| turbaverant, caesisque plerisque custodum cap- | |
| tivi vinculis ruptis quicquid obvium erat, quo | |
| armari possent, arripiunt et adgregati suorum | |
| equitibus Macedonas ancipiti circumventos | 5 |
| malo invadunt. | |
| Laeti, qui circa Sisigambim | 10.1 |
| erant, vicisse Dareum, ingenti caede prostratos | |
| hostis, ad ultimum etiam impedimentis exutos | |
| esse nuntiant: quippe eandem fortunam ubique | |
| esse credebant et victores Persas ad praedam | 5 |
| discurrisse. | |
| Sisigambis hortantibus captivis, ut | 11.1 |
| animum a maerore adlevaret, in eodem, quo | |
| antea fuit, perseveravit. Non vox ulla excidit | |
| ei, non oris color vultusve mutatus est: sedit | |
| immobilis—credo, praecoqui gaudio verita in- | 5 |
| ritare fortunam—adeo ut, quid mallet, intuen- | |
| tibus eam fuerit incertum. | |
| Inter haec Meni- | 12.1 |
| das, praefectus equitum Alexandri, cum paucis | |
| turmis opem impedimentis laturus advenerat | |
| —[et] incertum, suone consilio an regis impe- | |
| rio—sed non sustinuit Cadusiorum Scytharum- | 5 |
| que impetum: quippe vix temptato certamine | |
| refugit ad regem, amissorum impedimentorum | |
| testis magis quam vindex. | |
| Iam consilium | 13.1 |
| Alexandri dolor vicerat, et, ne cura recuperandi | |
| sua militem a proelio averteret, non immerito | |
| verebatur. Itaque Areten, ducem hastatorum | |
| —sarisophoros vocabant—adversus Scythas | 5 |
| mittit. | |
| Inter haec currus, qui circa signa prima | 14.1 |
| turbaverant aciem, in phalangem invecti erant: | |
| Macedones confirmatis animis in medium ag- | |
| men accipiunt. | |
| Vallo similis acies erat: iun- | 15.1 |
| xerant hastas et ab utroque latere temere incur- | |
| rentium ilia suffodiebant. Circumire deinde [et] | |
| currus et propugnatores praecipitare coeperunt. | |
| Ingens ruina equorum aurigarumque aciem | 16.1 |
| compleverat: hi territos regere non poterant, | |
| qui crebra iactatione cervicum non iugum modo | |
| excusserant, sed etiam currus everterant, vul- | |
| nerati interfectos trahebant, nec consistere ter- | 5 |
| riti nec progredi debiles poterant. | |
| Paucae ta- | 17.1 |
| men evasere quadrigae in ultimam aciem iis, | |
| quibus inciderunt, miserabili morte consumptis: | |
| quippe amputata virorum membra humi iace- | |
| bant, et, quia calidis adhuc vulneribus aberat | 5 |
| dolor, trunci quoque et debiles quidam arma | |
| non omittebant, donec multo sanguine effuso | |
| exanimati procumberent. | |
| Interim Aretes Scy- | 18.1 |
| tharum, qui impedimenta diripiebant, duce oc- | |
| ciso gravius territis instabat. Supervenere dein- | |
| de a Dareo Bactriani pugnaeque vertere for- | |
| tunam. Multi ergo Macedonum primo impetu | 5 |
| obtriti sunt, plures ad Alexandrum refugerunt. | |
| Tum Persae clamore sublato, qualem victores | 19.1 |
| solent edere, ferociter in hostem, quasi ubique | |
| profligatum, incurrerunt. Alexander territos | |
| castigare, adhortari, proelium, quod iam elan- | |
| guerat, solus accendere, confirmatisque tandem | 5 |
| animis ire in hostem iubet. | |
| Rarior acies erat | 20.1 |
| in dextro cornu Persarum: namque inde Bac- | |
| triani discesserant ad opprimenda impedimen- | |
| ta. Itaque Alexander laxatos ordines invadit et | |
| multa caede hostium invehitur. | 5 |
| At qui in laevo | 21.1 |
| cornu erant Persae, spe posse eum includi, ag- | |
| men suum a tergo dimicantis opponunt; ingens- | |
| que periculum in medio haerens adisset, ni equi- | |
| tes Agriani calcaribus subditis circumfusos regi | 5 |
| barbaros adorti essent aversosque caedendo in | |
| se obverti coegissent. | |
| Turbata erat utraque acies. Alexander et | |
| a fronte et a tergo hostem habebat. | |
| Qui | 22.1 |
| averso ei instabant, [et] ab Agrianis equi- | |
| tibus premebantur; Bactriani impedimentis | |
| hostium direptis reversi ordines suos recu- | |
| perara non poterant; plura simul abrupta | 5 |
| a ceteris agmina, ubicumque alium alii fors mis- | |
| cuerat, dimicabant. | |
| Duo reges iunctis prope | 23.1 |
| agminibus proelium accenderant. Plures Per- | |
| sae cadebant, par ferme utrimque numerus vul- | |
| nerabatur. Curru Dareus, Alexander equo ve- | |
| hebatur. | 5 |
| Utrumque delecti tuebantur sui im- | 24.1 |
| memores: quippe amisso rege nec volebant salvi | |
| esse nec poterant. Ante oculos sui quisque regis | |
| mortem occumbere ducebat egregium. | |
| Maxi- | 25.1 |
| mum tamen periculum adibant, quos maxime | |
| tuebantur: quippe sibi quisque caesi regis expe- | |
| tebat decus. | |
| Ceterum, sive ludibrium oculo- | 26.1 |
| rum sive vera species fuit, qui circa Alexan- | |
| drum erant vidisse se crediderunt paulum | |
| super caput regis placide volantem aquilam, | |
| non sono armorum, non gemitu morientium | 5 |
| territam, diuque circa equum Alexandri pen- | |
| denti magis quam volanti similis apparuit. | |
| Certe vates Aristander alba veste indutus et | 27.1 |
| dextra praeferens lauream militibus in pugnam | |
| intentis avem monstrabat, haud dubium victo- | |
| riae auspicium. | |
| Ingens ergo alacritas et fidu- | 28.1 |
| cia paulo ante territos accendit ad pugnam, | |
| utique postquam auriga Darei, qui ante ipsum | |
| sedens equos regebat, hasta transfixus est. Nec | |
| aut Persae aut Macedones dubitavere, quin ipse | 5 |
| rex esset occisus. | |
| Ergo lugubri ululatu et in- | 29.1 |
| condito clamore gemituque totam fere aciem | |
| adhuc aequo Marte pugnantium turbavere cog- | |
| nati Darei et armigeri. Laevumque cornu in | |
| fugam effusum destituerat currum, quem a dex- | 5 |
| tra parte stipati in medium agmen receperunt. | |
| Dicitur acinace stricto Dareus dubitasse, an | 30.1 |
| fugae dedecus honesta morte vitaret. Sed emi- | |
| nens curru nondum omnem suorum aciem proe- | |
| lio excedentem destituere erubescebat, | |
| dum- | 31.1 |
| que inter spem et desperationem haesitat, sensim | |
| Persae cedebant et laxaverant ordines. Alexan- | |
| der mutato equo—quippe plures fatigaverat— | |
| resistentium adversa ora fodiebat, fugientium | 5 |
| terga. | |
| Iamque non pugna, sed caedes erat, | 32.1 |
| cum Dareus quoque currum suum in fugam ver- | |
| tit. Haerebat in tergis fugientium victor, sed | |
| prospectum oculorum nubes pulveris, quae ad | |
| caelum efferebatur, abstulerat; ergo haud secus | 5 |
| quam in tenebris errabant ad sonum notae vo- | |
| cis aut signum subinde coeuntes. | |
| Exaudiebant | 33.1 |
| tamen strepitus habenarum, quibus equi currum | |
| vehentes identidem verberabantur: haec sola | |
| fugientis vestigia excepta sunt. |