| His ita compositis in regionem, quae sa- | 5.2.1.1 |
| trapea Sittacene vocatur, pervenit: fertilis ter- | |
| ra, copia rerum et omni commeatu abundans. | |
| Itaque diutius ibi substitit ac, ne desides otio | 2.1 |
| demitterent animos, iudices dedit praemiaque | |
| proposuit de virtute militari certantibus. | |
| No- | 3.1 |
| vem, qui fortissimi iudicati essent, singulis mili- | |
| tum milibus praefuturi erant—chiliarchas vo- | |
| cabant—tunc primum in hunc numerum copiis | |
| distributis: namque antea quingenariae cohor- | 5 |
| tes fuerant nec fortitudinis praemia cesserant. | |
| Ingens militum turba convenerat egregio in- | 4.1 |
| terfutura certamini, testis eadem cuiusque fac- | |
| torum et de iudicibus latura sententiam: quippe | |
| verone an falso honos cuique haberetur, igno- | |
| rari non poterat. | 5 |
| Primus omnium virtutis causa | 5.1 |
| donatus est Atarrhias senior, qui omissum apud | |
| Halicarnason a iunioribus proelium unus maxi- | |
| me accenderat, proximus ei Antigenes visus est, | |
| tertium locum Philotas Augaeus obtinuit, quar- | 5 |
| tus Amyntae datus, post hos Antigonus et ab | |
| eo Lyncestes Amyntas fuit, septimum locum | |
| Theodotus, * * * ultimum obtinuit Hellanicus. | |
| In disciplina quoque militaris rei a maioribus | 6.1 |
| <tradita> pleraque summa utilitate mutavit. Nam | |
| cum ante equites in suam quisque gentem di- | |
| scriberentur seorsus a ceteris, exempto nationum | |
| discrimine praefectis non utique suarum gen- | 5 |
| tium, sed delectis attribuit. | |
| Tuba, cum castra | 7.1 |
| movere vellet, signum dabat, cuius sonus ple- | |
| rumque tumultuantium fremitu exoriente haud | |
| satis exaudiebatur; ergo perticam, quae undique | |
| conspici posset, supra praetorium statuit, ex qua | 5 |
| signum eminebat pariter omnibus conspicuum: | |
| observabatur ignis noctu, fumus interdiu. | |
| Iamque Susa ei adituro Abulites, regionis | 8.1 |
| eius praefectus, sive Darei iussu, ut Alexan- | |
| drum praeda retineret, sive sua sponte filium | |
| obviam misit, traditurum se urbem promittens. | |
| Benigne iuvenem excepit rex et eodem duce | 9.1 |
| ad Choaspin amnem pervenit, delicatam, ut | |
| fama est, vehentem aquam. Hic Abulites cum | |
| donis regalis opulentiae occurrit. | |
| Dromades | 10.1 |
| cameli inter dona erant velocitatis eximiae, | |
| XII elephanti a Dareo ex India acciti, iam non | |
| terror, ut speraverant, Macedonum, sed auxi- | |
| lium, opes victi ad victorem transferente for- | 5 |
| tuna. | |
| Ut vero urbem intravit, incredibilem | 11.1 |
| ex thesauris summam pecuniae egessit: L milia | |
| talentum argenti non signati forma, sed rudi | |
| pondere. | |
| Multi reges tantas opes longa aetate | 12.1 |
| cumulaverant liberis posterisque, ut arbitra- | |
| bantur, quas una hora in externi regis manus | |
| intulit. | |
| Consedit deinde in regia sella multo | 13.1 |
| excelsiore quam pro habitu corporis. Itaque, | |
| cum pedes summum gradum non contingerent, | |
| unus ex regiis pueris mensam subdidit pedibus. | |
| Et cum spadonem, qui Darei fuerat, ingemis- | 14.1 |
| centem conspexisset rex, causam maestitiae re- | |
| quisivit. Ille indicat Dareum vesci in ea soli- | |
| tum, seque sacram eius mensam ad ludibrium | |
| reccidentem sine lacrimis conspicere non posse. | 5 |
| Subiit ergo regem verecundia violandi hos- | 15.1 |
| pitales deos, iamque subduci iubebat, cum Phi- | |
| lotas: "Minime vero haec feceris, rex, sed omen | |
| quoque accipe, mensam, ex qua libavit hostis | |
| epulas, tuis pedibus esse subiectam." | 5 |
| Rex Persidis finem aditurus Susa urbem | 16.1 |
| Archelao et praesidium III milium tradidit, | |
| Xenophilo arcis cura mandata est mille Mace- | |
| donum aetate gravibus praesidere arcis custo- | |
| diae iussis, | 5 |
| thesaurorum Callicrati tutela per- | 17.1 |
| missa, satrapea regionis Susianae restituta Abu- | |
| litae. Matrem quoque et liberos <regis> in eadem | |
| urbe deponit. | |
| Ac forte Macedonicas vestes | 18.1 |
| multamque purpuram dono ex Macedonia sibi | |
| missam cum iis, quae confecerant, tradi Sisi- | |
| gambi iubet—omni namque honore eam et filii | |
| quoque pietate prosequebatur— | 5 |
| admonerique | 19.1 |
| iussit, ut, si cordi [quoque] vestis esset, confi- | |
| cere eam neptes suas adsuefaceret; dono se, quae | |
| docerent, dare. Ad hanc vocem lacrimae obor- | |
| tae prodidere animum aspernantis id munus: | 5 |
| quippe non aliud magis in contumeliam Persa- | |
| rum feminae accipiunt quam admovere lanae | |
| manus. | |
| Nuntiant, qui dona tulerant, tristem | 20.1 |
| esse Sisigambim, dignaque res et excusatione et | |
| solacio visa. Ipse ergo pervenit ad eam et "Ma- | |
| ter," inquit "hanc vestem, qua indutus sum, | |
| sororum non donum solum sed etiam opus vi- | 5 |
| des: nostri decepere me mores. | |
| Cave, obsecro, | 21.1 |
| in contumeliam acceperis ignorationem meam. | |
| Quae tui moris esse cognovi, ut spero, abunde | |
| servata sunt. | |
| Scio apud vos filio in conspectu | 22.1 |
| matris nefas esse considere, nisi cum illa per- | |
| misit: quotienscumque ad te veni, donec, ut | |
| considerem, adnueres, restiti. Procumbens vene- | |
| rari me saepe voluisti: inhibui. Dulcissimae ma- | 5 |
| tri Olympiadi nomen debitum tibi reddo." |