| Ceterum ingentia animi bona, illam | 5.7.1.1 |
| indolem, qua omnes reges antecessit, illam in | |
| subeundis periculis constantiam, in rebus mo- | |
| liendis efficiendisque velocitatem, in deditos | |
| fidem, in captivos clementiam, in voluptatibus | 5 |
| permissis quoque et usitatis temperantiam, haud | |
| tolerabili vini cupiditate foedavit. | |
| Hoste et | 2.1 |
| aemulo regni reparante cum maxime bellum, | |
| nuper subactis, quos vicerat, novumque impe- | |
| rium aspernantibus de die inibat convivia, qui- | |
| bus feminae intererant, non quidem quas vio- | 5 |
| lari nefas esset, quippe paelices licentius, quam | |
| decebat, cum armato vivere adsuetae. | |
| Ex his | 3.1 |
| una, Thais, et ipsa temulenta, maximam apud | |
| omnes Graecos initurum gratiam adfirmat, si | |
| regiam Persarum iussisset incendi: expectare | |
| hoc eos, quorum urbes barbari delessent. | 5 |
| Ebrio | 4.1 |
| scorto de tanta re ferente sententiam unus, alter, | |
| et ipsi mero onerati, adsentiuntur. Rex quoque | |
| avidior fuit quam patientior: "Quin igitur ul- | |
| ciscimur Graeciam et urbi faces subdimus?" | 5 |
| Omnes incaluerant mero: itaque surgunt temu- | 5.1 |
| lenti ad incendendam urbem, cui armati peper- | |
| cerant. Primus rex ignem regiae iniecit, tum | |
| convivae et ministri paelicesque. Multa cedro | |
| aedificata erat regia, quae celeriter igne con- | 5 |
| cepto late fudit incendium. | |
| Quod ubi exer- | 6.1 |
| citus, qui haud procul urbe tendebat, conspexit, | |
| fortuitum ratus ad opem ferendam concurrit. | |
| Sed ut ad vestibulum regiae ventum est, vident | 7.1 |
| regem ipsum adhuc aggerentem faces. Omissa | |
| igitur, quam portaverant, aqua ipsi aridam | |
| materiem in incendium iacere coeperunt. | |
| Hunc exitum habuit regia totius Orientis, | 8.1 |
| unde tot gentes antea iura petebant, patria tot | |
| regum, unicus quondam Graeciae terror, molita | |
| M navium classem et exercitus, quibus Europa | |
| inundata est, contabulato mari molibus perfos- | 5 |
| sisque montibus, in quorum specus fretum im- | |
| missum est. | |
| Ac ne tam longa quidem aetate, | 9.1 |
| quae excidium eius secuta est, resurrexit. Alias | |
| urbes, quas habuere Macedonum reges, nunc | |
| habent Parthi: huius vestigium non inveniretur, | |
| nisi Araxes amnis ostenderet. Haud procul moe- | 5 |
| nibus fluxerat: inde urbem fuisse XX stadiis | |
| distantem credunt magis quam sciunt accolae. | |
| Pudebat Macedones tam praeclaram urbem a | 10.1 |
| comissabundo rege deletam esse. Itaque res in | |
| serium versa est, et imperaverunt sibi, ut cre- | |
| derent illo potissimum modo fuisse delendam. | |
| Ipsum, ut primum gravato ebrietate mentem | 11.1 |
| quies reddidit, paenituisse constat et dixisse | |
| maiores poenas Graecis Persas daturos fuisse, si | |
| ipsum in solio regiaque Xerxis conspicere coacti | |
| essent. | 5 |
| Postero die Lycio, itineris, quo Persi- | 12.1 |
| dem intraverat, duci, XXX talenta dono dedit. | |
| Hinc in regionem Mediae transiit, ubi sup- | |
| plementum novorum e Cilicia militum occur- | |
| rit: peditum erant V milia, equites M; utrisque | 5 |
| Platon Atheniensis praeerat. His copiis auctus | |
| Dareum persequi statuit. |