| LIBER VIII | |
| Alexander maiore fama quam gloria in | 8.1.1.1 |
| dicionem redacta petra, cum propter vagum | |
| hostem spargendae manus essent, in tres partes | |
| divisit exercitum. Hephaestionem uni, Coenon | |
| alteri duces dederat; ipse ceteris praeerat. | 5 |
| Sed | 2.1 |
| non eadem mens omnibus barbaris fuit: armis | |
| quidam subacti, plures ante certamen imperata | |
| fecerunt, quibus eorum, qui in defectione per- | |
| severaverant, urbes agrosque iussit attribui. | 5 |
| At | 3.1 |
| exules Bactriani cum DCCC Massagetarum | |
| equitibus proximos vicos vastaverunt. Ad quos | |
| coercendos Attinas, regionis eius praefectus, | |
| CCC equites insidiarum, quae parabantur, ig- | 5 |
| narus eduxit. | |
| Namque hostis in silvis—et forte | 4.1 |
| campo erant iunctae—armatum militem con- | |
| didit paucis propellentibus pecora, ut improvi- | |
| dum ad insidias praeda perduceret. | |
| Itaque in- | 5.1 |
| composito agmine solutisque ordinibus Attinas | |
| praedabundus sequebatur; quem praetergres- | |
| sum silvam, qui in ea consederant, ex improviso | |
| adorti cum omnibus interemerunt. | 5 |
| Celeriter ad | 6.1 |
| Craterum huius cladis fama perlata est, qui cum | |
| omni equitatu supervenit. Et Massagetae qui- | |
| dem iam refugerant, Dahae M oppressi sunt, | |
| quorum clade totius regionis finita defectio est. | 5 |
| Alexander quoque Sogdianis rursus subactis | 7.1 |
| Maracanda repetit. Ibi Derdas, quem ad Scy- | |
| thas super Bosphorum colentes miserat, cum | |
| legatis gentis occurrit. | |
| Phrataphernes quoque, | 8.1 |
| qui Chorasmiis praeerat, Massagetis et Dahis | |
| regionum confinio adiunctus, miserat, qui fac- | |
| turum imperata pollicerentur. | |
| Scythae pete- | 9.1 |
| bant, ut regis sui filiam matrimonio sibi iunge- | |
| ret: si dedignaretur adfinitatem, principes Ma- | |
| cedonum cum primoribus suae gentis conubio | |
| coire pateretur; ipsum [regum] quoque regem | 5 |
| venturum ad eum pollicebantur. | |
| Utraque lega- | 10.1 |
| tione benigne audita Hephaestionem et Arta- | |
| bazum opperiens stativa habuit. Quibus adiunc- | |
| tis in regionem, quae appellatur Bazaira, per- | |
| venit. | 5 |
| Barbarae opulentiae in illis locis haud ulla | 11.1 |
| sunt maiora indicia quam magnis nemoribus sal- | |
| tibusque nobilium ferarum greges clusi. | |
| Spa- | 12.1 |
| tiosas ad hoc eligunt silvas, crebris perennium | |
| aquarum fontibus amoenas; muris nemora cin- | |
| guntur turresque habent venantium recepta- | |
| cula. | 5 |
| Quattuor continuis aetatibus intactum | 13.1 |
| saltum fuisse constabat. Quem Alexander cum | |
| toto exercitu ingressus agitari undique feras ius- | |
| sit. | |
| Inter quas cum leo magnitudinis rarae | 14.1 |
| ipsum regem invasurus incurreret, forte Lysi- | |
| machus, qui postea regnavit, proximus Alexan- | |
| dro venabulum obicere ferae coeperat. Quo rex | |
| repulso et abire iusso adiecit tam a semet uno | 5 |
| quam a Lysimacho leonem interfici posse. | |
| Ly- | 15.1 |
| simachus enim quondam, cum venarentur in | |
| Syria, occiderat quidem eximiae magnitudinis | |
| feram solus, sed laevo humero usque ad ossa | |
| lacerato ad ultimum periculi pervenerat. | 5 |
| Id | 16.1 |
| ipsum exprobrans ei rex fortius quam locutus | |
| est fecit: nam feram non excepit modo, sed | |
| etiam uno vulnere occidit. | |
| Fabulam, quae | 17.1 |
| obiectum leoni a rege Lysimachum temere vul- | |
| gavit, ab eo casu, quem supra diximus, ortam | |
| esse crediderim. | |
| Ceterum Macedones, quam- | 18.1 |
| quam prospero eventu defunctus erat Alex- | |
| ander, tamen scivere gentis suae more, ne aut | |
| pedes venaretur aut sine delectis principum at- | |
| que amicorum. | 5 |
| Ille IIII milibus ferarum de- | 19.1 |
| iectis in eodem saltu cum toto exercitu epulatus | |
| est. | |
| Inde Maracanda reditum est, acceptaque | |
| aetatis excusatione ab Artabazo provinciam | 5 |
| eius destinat Clito. | |
| Hic erat, qui apud Grani- | 20.1 |
| cum amnem nudo capite regem dimicantem | |
| clipeo suo texit et Rhosacis manum capiti regis | |
| imminentem gladio amputavit, vetus Philippi | |
| miles multisque bellicis operibus clarus. | 5 |
| Hel- | 21.1 |
| lanice, quae Alexandrum educaverat, soror eius, | |
| haud secus quam mater a rege diligebatur. Ob | |
| has causas validissimam imperii partem fidei | |
| eius tutelaeque commisit. | 5 |
| Iamque iter parare | 22.1 |
| in posterum iussus sollemni et tempestivo adhi- | |
| betur convivio. In quo rex cum multo incaluis- | |
| set mero, immodicus aestimator sui celebrare, | |
| quae gesserat, coepit, gravis etiam eorum auri- | 5 |
| bus, qui sentiebant vera memorari. | |
| Silentium | 23.1 |
| tamen habuere seniores, donec Philippi res orsus | |
| obterere nobilem apud Chaeroneam victoriam | |
| sui operis fuisse iactavit ademptamque sibi ma- | |
| lignitate et invidia patris tantae rei gloriam. | 5 |
| Illum quidem seditione inter Macedones mili- | 24.1 |
| tes et Graecos mercennarios orta debilitatum | |
| vulnere, quod in ea consternatione acceperat, | |
| iacuisse, non alias quam simulatione mortis | |
| tutiorem; se corpus eius protexisse clipeo suo, | 5 |
| ruentesque in illum sua manu occisos. | |
| Quae | 25.1 |
| patrem numquam aequo animo esse confessum, | |
| invitum filio debentem salutem suam. Itaque | |
| post expeditionem, quam sine eo fecisset ipse in | |
| Illyrios, victorem scripsisse se patri fusos fuga- | 5 |
| tosque hostes nec adfuisse usquam Philippum. | |
| Laude dignos esse non qui Samothracum initia | 26.1 |
| viserent, cum Asiam uri vastarique oporteret, | |
| sed eos, qui magnitudine rerum fidem anteces- | |
| sissent. | |
| Haec et his similia laeti audiere iuve- | 27.1 |
| nes, ingrata senioribus erant, maxime propter | |
| Philippum, sub quo diutius vixerant, | |
| cum | 28.1 |
| Clitus, ne ipse quidem satis sobrius, ad eos, qui | |
| infra ipsum cubabant, conversus Euripidis ret- | |
| tulit carmen, ita ut sonus magis quam sermo | |
| exaudiri posset a rege, | 5 |
| quo significabatur male | 29.1 |
| instituisse Graecos, quod tropaeis regum dum- | |
| taxat nomina inscriberent: alieno enim san- | |
| guine partam gloriam intercipi. Itaque rex, cum | |
| suspicaretur malignius habitum esse sermonem, | 5 |
| percontari proximos coepit, quid ex Clito | |
| audissent. | |
| Et illis ad silendum obstinatis Cli- | 30.1 |
| tus paulatim maiore voce Philippi acta bella- | |
| que in Graecia gesta commemorat, omnia prae- | |
| sentibus praeferens. | |
| Hinc inter iuniores senes- | 31.1 |
| que orta contentio est, et rex, velut patienter | |
| audiret, quis Clitus obterebat laudes eius, in- | |
| gentem iram conceperat. | |
| Ceterum cum animo | 32.1 |
| videretur imperaturus, si finem procaciter orto | |
| sermoni Clitus imponeret, nihil eo remittente | |
| magis exasperabatur. | |
| Iamque Clitus etiam | 33.1 |
| Parmenionem defendere audebat et Philippi de | |
| Atheniensibus victoriam Thebarum praefere- | |
| bat excidio, non vino modo sed etiam animi | |
| prava contentione provectus. | 5 |
| Ad ultimum "Si | 34.1 |
| moriendum" inquit "est pro te, Clitus est pri- | |
| mus; at cum victoriae arbitrium agis, praeci- | |
| puum ferunt, qui procacissime patris tui memo- | |
| riae inludunt. | 5 |
| Sogdianam regionem mihi attri- | 35.1 |
| buis, totiens rebellem et non modo indomitam, | |
| sed quae ne subigi quidem possit. Mittor ad | |
| feras bestias praecipitia ingenia sortitas. Sed, | |
| quae ad me pertinent, transeo. | 5 |
| Philippi mi- | 36.1 |
| lites spernis oblitus, nisi hic Atarrhias senex | |
| iuniores pugnam detrectantes revocasset, adhuc | |
| nos circa Halicarnasum haesuros fuisse. | |
| Quo- | 37.1 |
| modo igitur Asiam etiam cum istis iunioribus | |
| subegisti? Verum est, ut opinor, quod avuncu- | |
| lum tuum in Italia dixisse constat, ipsum in | |
| viros incidisse, te in feminas." | 5 |
| Nihil ex omni- | 38.1 |
| bus inconsulte ac temere iactis regem magis mo- | |
| verat quam Parmenionis cum honore mentio in- | |
| lata. Dolorem tamen rex pressit, contentus ius- | |
| sisse, ut convivio excederet. | 5 |
| Nec quicquam | 39.1 |
| aliud adiecit quam forsitan eum, si diutius lo- | |
| cutus foret, exprobraturum sibi fuisse vitam a | |
| semet ipso datam: hoc enim superbe saepe iac- | |
| tasse. | 5 |
| Atque illum cunctantem adhuc surgere, | 40.1 |
| qui proximi ei cubuerant, iniectis manibus iur- | |
| gantes monentesque conabantur abducere. | |
| Clitus, cum abstraheretur, ad pristinam vio- | 41.1 |
| lentiam ira quoque adiecta, suo pectore tergum | |
| illius esse defensum, nunc, postquam tanti me- | |
| riti praeterierit tempus, etiam memoriam invi- | |
| sam esse proclamat. | 5 |
| Attali quoque caedem | 42.1 |
| obiciebat et ad ultimum Iovis, quem patrem | |
| sibi Alexander adsereret, oraculum eludens ve- | |
| riora se regi quam patrem eius respondisse dice- | |
| bat. | 5 |
| Iam tantum irae conceperat rex, quan- | 43.1 |
| tum vix sobrius ferre potuisset. Enimvero olim | |
| mero sensibus victis ex lecto repente prosiluit. | |
| Attoniti amici ne positis quidem, sed abiectis | 44.1 |
| poculis consurgunt in eventum rei, quam tanto | |
| impetu acturus esset, intenti. | |
| Alexander rapta | 45.1 |
| lancea ex manibus armigeri Clitum adhuc ea- | |
| dem linguae intemperantia furentem percutere | |
| conatus a Ptolomaeo et Perdicca inhibetur. | |
| Medium complexi et obluctari perseverantem | 46.1 |
| morabantur; Lysimachus et Leonnatus etiam | |
| lanceam abstulerant. | |
| Ille militum fidem im- | 47.1 |
| plorans comprehendi se a proximis amicorum, | |
| quod Dareo nuper accidisset, exclamat signum- | |
| que tuba dari, ut ad regiam armati coirent, | |
| iubet. | 5 |
| Tum vero Ptolomaeus et Perdiccas ge- | 48.1 |
| nibus advoluti orant, ne in tam praecipiti ira | |
| perseveret spatiumque potius animo det: omnia | |
| postero die iustius executurum. | |
| Sed clausae | 49.1 |
| erant aures obstrepente ira. Itaque impotens | |
| animi procurrit in regiae vestibulum et vigili | |
| excubanti hasta ablata constitit in aditu, quo | |
| necesse erat iis, qui simul cenaverant, egredi. | 5 |
| Abierant ceteri, Clitus ultimus sine lumine | 50.1 |
| exibat. Quem rex, quisnam esset, interrogat. | |
| Eminebat etiam in voce sceleris, quod parabat, | |
| atrocitas. | |
| Et ille iam non suae, sed regis irae | 51.1 |
| memor Clitum esse et de convivio exire respon- | |
| dit. | |
| Haec dicentis latus hasta transfixit mo- | 52.1 |
| rientisque sanguine adspersus "I nunc" inquit | |
| "ad Philippum et Parmenionem et Attalum." |