| Stupentibus ceteris Hermolaus "Nos | 8.7.1.1 |
| vero," inquit "quoniam, quasi nescias, quaeris, | |
| occidendi te consilium inîmus, quia non ut in- | |
| genuis imperare coepisti, sed quasi in mancipia | |
| dominaris." | 5 |
| Primus ex omnibus pater ipsius | 2.1 |
| Sopolis parricidam etiam parentis sui clamitans | |
| esse consurgit et ad os manu obiecta scelere et | |
| malis insanientem ultra negat audiendum. | |
| Rex | 3.1 |
| inhibito patre dicere Hermolaum iubet, quae ex | |
| magistro didicisset Callisthene. Et Hermolaus | |
| "Utor" inquit "beneficio tuo et dico, quae | |
| nostris malis didici. | 5 |
| Quota pars Macedonum | 4.1 |
| saevitiae tuae superest? quotus quidem non e | |
| vilissimo sanguine? Attalus et Philotas et Par- | |
| menio et Lyncestes Alexander et Clitus, quan- | |
| tum ad hostes pertinet, vivunt, stant in acie, te | 5 |
| clipeis suis protegunt et pro gloria tua, pro vic- | |
| toria vulnera excipiunt. Quibus tu egregiam | |
| gratiam rettulisti. | |
| Alius mensam tuam san- | 5.1 |
| guine suo adspersit, alius ne simplici quidem | |
| morte defunctus est; duces exercituum tuorum | |
| in eculeum impositi Persis, quos vicerant, fuere | |
| spectaculo. Parmenio indicta causa trucidatus | 5 |
| est, per quem Attalum occideras. | |
| Invicem enim | 6.1 |
| miserorum uteris manibus ad expetenda sup- | |
| plicia et, quos paulo ante ministros caedis ha- | |
| buisti, subito ab aliis iubes trucidari." | |
| Obstre- | 7.1 |
| punt subinde cuncti Hermolao, pater supremum | |
| strinxerat ferrum, percussurus haud dubie, ni | |
| inhibitus esset a rege: quippe Hermolaum dicere | |
| iussit petîtque, ut causas supplicii augentem pa- | 5 |
| tienter audirent. | |
| Aegre ergo coercitis rursus | 8.1 |
| Hermolaus "Quam liberaliter" inquit "pueris | |
| rudibus ad dicendum agere permittis! At Cal- | |
| listhenis vox carcere inclusa est, quia solus | |
| potest dicere. | 5 |
| Cur enim non producitur, cum | 9.1 |
| etiam confessi audiuntur? Nempe quia liberam | |
| vocem innocentis audire metuis ac ne vultum | |
| quidem pateris. | |
| Atqui nihil eum fecisse con- | 10.1 |
| tendo. Sunt hic, qui mecum rem pulcherrimam | |
| cogitaverunt: nemo est, qui conscium fuisse | |
| nobis Callisthenen dicat, cum morti olim de- | |
| stinatus sit a iustissimo et patientissimo rege. | 5 |
| Haec ergo sunt Macedonum praemia, quorum | 11.1 |
| ut supervacuo et sordido abuteris sanguine! | |
| At tibi XXX milia mulorum captivum aurum | |
| vehunt, cum milites nihil domum praeter gra- | |
| tuitas cicatrices relaturi sint. Quae tamen om- | 5 |
| nia tolerare potuimus, antequam nos barbaris | |
| dederes et novo more victores sub iugum mit- | |
| teres. | |
| Persarum te vestis et disciplina delectat, | 12.1 |
| patrios mores exosus es. Persarum ergo, non | |
| Macedonum regem occidere voluimus et te | |
| transfugam belli iure persequimur. | |
| Tu Mace- | 13.1 |
| donas voluisti genua tibi ponere venerarique te | |
| ut deum; tu Philippum patrem aversaris et, si | |
| quis deorum ante Iovem haberetur, fastidires | |
| etiam Iovem. | 5 |
| Miraris, si liberi homines super- | 14.1 |
| biam tuam ferre non possumus? Quid speramus | |
| ex te, quibus aut insontibus moriendum est aut, | |
| quod tristius morte est, in servitute vivendum? | |
| Tu quidem, si emendari potes, multum mihi | 15.1 |
| debes. Ex me enim scire coepisti, quid ingenui | |
| homines ferre non possint. De cetero parce: | |
| quorum orbas senectutem, suppliciis ne onera- | |
| veris. Nos iube duci, ut, quod ex tua morte | 5 |
| petieramus, consequamur ex nostra." Haec | |
| Hermolaus. |