| At rex "Quam falsa sint," inquit | 8.8.1.1 |
| "quae iste tradita a magistro suo dixit, patien- | |
| tia mea ostendit. | |
| Confessum enim ultimum | 2.1 |
| facinus tamen non solum ipse <audivi, sed ut vos> | |
| audiretis expressi, non imprudens, cum permi- | |
| sissem latroni huic dicere, usurum eum rabie, | |
| qua compulsus est, ut me, quem parentis loco | 5 |
| colere deberet, vellet occidere. | |
| Nuper cum pro- | 3.1 |
| cacius se in venatione gessisset, more patrio et | |
| ab antiquissimis Macedoniae regum usurpato | |
| castigari eum iussi. Hoc et oportet fieri et ferunt | |
| a tutoribus pupilli, a maritis uxores; servis quo- | 5 |
| que pueros huius aetatis verberare concedimus. | |
| Haec est saevitia in ipsum mea, quam impia | 4.1 |
| caede voluit ulcisci. Nam in ceteros, qui mihi | |
| permittunt uti ingenio meo, quam mitis sim | |
| non ignoratis: commemorare supervacuum est. | |
| Hermolao parricidarum supplicia non probari, | 5.1 |
| cum eadem ipse meruerit, minime hercule ad- | |
| miror. Nam cum Parmenionem et Philotan lau- | |
| dat, suae servit causae. | |
| Lyncestem vero Alex- | 6.1 |
| andrum bis insidiatum capiti meo liberavi, a | |
| duobus indicibus rursus convictum per trien- | |
| nium tamen distuli, donec vos postularetis, ut | |
| tandem debito supplicio scelus lueret. | 5 |
| Attalum, | 7.1 |
| antequam rex essem, hostem meo capiti fuisse | |
| meministis. Clitus utinam non coegisset me sibi | |
| irasci! cuius temerariam linguam probra dicen- | |
| tis mihi et vobis diutius tuli, quam ille eadem | 5 |
| me dicentem tulisset. | |
| Regum ducumque cle- | 8.1 |
| mentia non in ipsorum modo sed etiam in illo- | |
| rum, qui parent, ingeniis sita est. Obsequio | |
| mitigantur imperia; ubi vero reverentia excessit | |
| animis et summa imis confundi videmus, vi | 5 |
| opus est, ut vim repellamus. | |
| Sed quid ego mirer | 9.1 |
| istum crudelitatem mihi obiecisse, qui avari- | |
| tiam exprobrare ausus sit? Nolo singulos ves- | |
| trum excitare, ne invisam mihi liberalitatem | |
| meam faciam, si pudori vestro gravem fecero. | 5 |
| Totum exercitum adspicite: qui paulo ante nihil | |
| praeter arma habebat, nunc argenteis cubat lec- | |
| tis; mensas auro onerant, servorum greges du- | |
| cunt, spolia de hostibus sustinere non possunt. | |
| At enim Persae, quos vicimus, in magno ho- | 10.1 |
| nore sunt apud me! <Id> quidem moderationis | |
| meae certissimum indicium est, quod ne victis | |
| quidem superbe impero. Veni enim in Asiam, | |
| non ut funditus everterem gentes nec ut dimidia | 5 |
| parte terrarum solitudinem facerem, sed ut illos, | |
| quos bello subegissem, victoriae meae non pae- | |
| niteret. | |
| Itaque militant vobiscum, pro imperio | 11.1 |
| vestro sanguinem fundunt, qui superbe habiti | |
| rebellassent. Non est diuturna possessio, in | |
| quam gladio inducimur; beneficiorum gratia | |
| sempiterna est. | 5 |
| Si habere Asiam, non transire | 12.1 |
| volumus, cum his communicanda est nostra cle- | |
| mentia: horum fides stabile et aeternum faciet | |
| imperium. Et sane plus habemus quam capimus. | |
| Insatiabilis autem avaritiae est adhuc implere | 5 |
| velle, quod iam circumfluit. | |
| Verumtamen | 13.1 |
| eorum <mores> in Macedonas transfundo! In mul- | |
| tis enim gentibus esse video, quae non erubes- | |
| camus imitari; nec aliter tantum imperium apte | |
| regi potest, quam ut quaedam et tradamus illis | 5 |
| et ab isdem discamus. | |
| Illud paene dignum risu | 14.1 |
| fuit, quod Hermolaus postulabat a me, ut aver- | |
| sarer Iovem, cuius oraculo adgnoscor. | |
| An | 15.1 |
| etiam, quid di respondeant, in mea potestate | |
| est? Obtulit nomen filii mihi: recipere ipsis | |
| rebus, quas agimus, haud alienum fuit. Utinam | |
| Indi quoque deum esse me credant! Fama enim | 5 |
| bella constant, et saepe etiam, quod falso cre- | |
| ditum est, veri vicem obtinuit. | |
| An me luxu- | 16.1 |
| riae indulgentem putatis arma vestra auro ar- | |
| gentoque adornasse? Adsuetis nihil vilius hac | |
| videre materia volui ostendere Macedonas in- | |
| victos ceteris ne auro quidem vinci. | 5 |
| Oculos | 17.1 |
| ergo primum eorum sordida omnia et humilia | |
| expectantium capiam et docebo nos non auri | |
| aut argenti cupidos, sed orbem terrarum subac- | |
| turos venire. Quam gloriam tu, parricida, inter- | 5 |
| cipere voluisti et Macedonas rege adempto de- | |
| victis gentibus dedere. | |
| At nunc mones me, ut | 18.1 |
| vestris parentibus parcam! Non oportebat qui- | |
| dem vos scire, quid de his statuissem, quo tris- | |
| tiores periretis, si qua vobis parentum memoria | |
| et cura est; sed olim istum morem occidendi | 5 |
| cum scelestis insontes propinquos parentesque | |
| solvi et profiteor in eodem honore futuros | |
| omnes eos, in quo fuerunt. | |
| Nam tuum Cal- | 19.1 |
| listhenen, cui uni vir videris, quia latro es, scio, | |
| cur produci velis: ut coram his probra, quae in | |
| me modo iecisti, modo audisti, illius quoque ore | |
| referantur. Quem, si Macedo esset, tecum intro- | 5 |
| duxissem, dignissimum te discipulo magistrum; | |
| nunc Olynthio non idem iuris est." | |
| Post haec | 20.1 |
| consilium dimisit tradique damnatos homini- | |
| bus, qui ex eadem cohorte erant, iussit. Illi, ut | |
| fidem suam saevitia regi adprobarent, excru- | |
| ciatos necaverunt. | 5 |
| Callisthenes quoque tortus | 21.1 |
| interiit, initi consilii in caput regis innoxius, sed | |
| haudquaquam aulae et adsentantium accommo- | |
| datus ingenio. | |
| Itaque nullius caedes maiorem | 22.1 |
| apud Graecos Alexandro excitavit invidiam, | |
| quod praeditum optimis moribus artibusque, a | |
| quo revocatus ad vitam erat, cum interfecto | |
| Clito mori perseveraret, non tantum occiderit, | 5 |
| sed etiam torserit indicta quidem causa. | |
| Quam | 23.1 |
| crudelitatem sera paenitentia consecuta est. |