| LIBER IX | |
| Alexander tam memorabili victoria lae- | 9.1.1.1 |
| tus, qua sibi Orientis finis apertos esse censebat, | |
| Soli victimis caesis milites quoque, quo promp- | |
| tioribus animis reliqua belli obirent, pro con- | |
| tione laudatos docuit, quicquid Indis virium | 5 |
| fuisset, illa dimicatione prostratum: | |
| cetera | 2.1 |
| opimam praedam fore celebratasque opes in ea | |
| regione eminere, quam peterent. Proinde iam | |
| vilia et obsoleta esse spolia de Persis: gemmis | |
| margaritisque et auro atque ebore Macedoniam | 5 |
| Graeciamque, non suas tantum domos repletu- | |
| ros. | |
| Avidi milites et pecuniae et gloriae, simul | 3.1 |
| quia numquam eos adfirmatio eius fefellerat, | |
| pollicentur operam; dimissisque cum bona spe | |
| navigia exaedificari iubet, ut, cum totam Asiam | |
| percucurrisset, finem terrarum, mare, inviseret. | 5 |
| Multa materia navalis in proximis montibus | 4.1 |
| erat; quam caedere adgressi magnitudinis invi- | |
| sitatae repperere serpentes. | |
| Rhinocerotes quo- | 5.1 |
| que, rarum alibi animal, in isdem montibus | |
| erant. Ceterum hoc nomen beluis inditum a | |
| Graecis sermonis eius ignaris; <Indi> aliud lingua | |
| sua usurpant. | 5 |
| Rex duabus urbibus conditis in | 6.1 |
| utraque fluminis, quod superaverat, ripa copia- | |
| rum duces coronis et M aureis singulos donat. | |
| Ceteris quoque pro portione aut gradus, quem | |
| in amicitia obtinebant, aut navatae operae ho- | 5 |
| nos habitus est. | |
| Abisares, qui, priusquam cum | 7.1 |
| Poro dimicaretur, legatos ad Alexandrum mi- | |
| serat, rursus alios misit pollicentes omnia fac- | |
| turum, quae imperasset, modo ne cogeretur cor- | |
| pus suum dedere: neque enim aut sine regio im- | 5 |
| perio victurum aut regnaturum esse captivum. | |
| Cui Alexander nuntiari iussit, si gravaretur ad | 8.1 |
| se venire, ipsum ad eum esse venturum. | |
| Hinc †poro amne superato ad interiora In- | |
| diae processit. | |
| Silvae erant prope in immen- | 9.1 |
| sum spatium diffusae procerisque et in eximiam | |
| altitudinem editis arboribus umbrosae. | |
| Pleri- | 10.1 |
| que rami instar ingentium stipitum flexi in hu- | |
| mum rursus, qua se curvaverant, erigebantur, | |
| adeo ut species esset non rami resurgentis, sed | |
| arboris ex sua radice generatae. | 5 |
| Caeli tempe- | 11.1 |
| ries salubris, quippe et vim solis umbrae levant | |
| et aquae large manant e fontibus. | |
| Ceterum | 12.1 |
| hic quoque serpentium magna vis erat squamis | |
| fulgorem auri reddentibus. Virus haud ullum | |
| magis noxium est: quippe morsum praesens | |
| mors sequebatur, donec ab incolis remedium | 5 |
| oblatum est. | |
| Hinc per deserta ventum est ad | 13.1 |
| flumen Hyarotim. Iunctum erat flumini nemus | |
| opacum arboribus alibi invisitatis agrestiumque | |
| pavonum multitudine frequens. | |
| Castris inde | 14.1 |
| motis oppidum haud procul positum corona | |
| capit obsidibusque acceptis stipendium impo- | |
| nit. | |
| Ad magnam deinde, ut in ea regione, urbem | 5 |
| pervenit, non muro solum sed etiam palude mu- | |
| nitam. | |
| Ceterum barbari vehiculis inter se | 15.1 |
| iunctis dimicaturi occurrerunt; tela aliis hastae, | |
| aliis secures erant, transiliebantque in vehicula | |
| strenuo saltu, cum succurrere laborantibus suis | |
| vellent. | 5 |
| Ac primo insolitum genus pugnae | 16.1 |
| Macedonas terruit, cum eminus vulnerarentur. | |
| Deinde spreto tam incondito auxilio ab utro- | |
| que latere vehiculis circumfusi repugnantes fo- | |
| dere coeperunt. | 5 |
| Et vincula, quis conserta | 17.1 |
| erant, iussit incidi, quo facilius singula circum- | |
| venirentur. Itaque VIII milibus suorum amissis | |
| in oppidum refugerunt. | |
| Postero die scalis un- | 18.1 |
| dique admotis muri occupantur. Paucis perni- | |
| citas saluti fuit, qui cognito urbis excidio palu- | |
| dem transnavere <et> in vicina oppida ingentem | |
| intulere terrorem, invictum exercitum et deo- | 5 |
| rum profecto advenisse memorantes. | |
| Alexander ad vastandam eam regionem | 19.1 |
| Perdicca cum expedita manu misso partem co- | |
| piarum Eumeni tradidit, ut is quoque barbaros | |
| ad deditionem compelleret; ipse ceteros ad ur- | |
| bem validam, in quam aliarum quoque confu- | 5 |
| gerant incolae, duxit. | |
| Oppidani missis, qui | 20.1 |
| regem deprecarentur, nihilo minus bellum pa- | |
| rabant. Quippe orta seditio in diversa consilia | |
| diduxerat vulgum: alii omnia deditione potio- | |
| ra, quidam nullam opem in ipsis esse ducebant. | 5 |
| Sed dum nihil in commune consulitur, qui de- | 21.1 |
| ditioni imminebant, apertis portis hostem reci- | |
| piunt. | |
| Alexander quamquam belli auctoribus | 22.1 |
| iure poterat irasci, tamen omnibus venia data | |
| et obsidibus acceptis ad proximam deinde ur- | |
| bem castra movit. | |
| Obsides ducebantur ante | 23.1 |
| agmen. Quos cum ex muris agnovissent, utpote | |
| gentis eiusdem, in conloquium convocaverunt. | |
| Illi clementiam regis simulque vim commemo- | |
| rando ad deditionem eos compulere; ceterasque | 5 |
| urbes simili modo domitas in fidem accepit. | |
| Hinc in regnum Sophitis perventum est. | 24.1 |
| Gens, ut barbari credunt, sapientia excellet bo- | |
| nisque moribus regitur. | |
| Genitos liberos non | 25.1 |
| parentum arbitrio tollunt aluntque, sed eorum, | |
| quibus spectandi infantum habitum cura man- | |
| data est. Si quos insignes aut aliqua parte mem- | |
| brorum inutiles notaverunt, necari iubent. | 5 |
| Nuptiis coeunt non genere ac nobilitate con- | 26.1 |
| iunctis, sed electa corporum specie, quia eadem | |
| aestimatur in liberis. | |
| Huius gentis oppidum, | 27.1 |
| cui Alexander admoverat copias, ab ipso So- | |
| phite obtinebatur. Clausae erant portae, sed | |
| nulli in muris turribusque se armati ostende- | |
| bant, dubitabantque Macedones, deseruissent | 5 |
| urbem incolae an fraude se occulerent, | |
| cum | 28.1 |
| subito patefacta porta rex Indus cum duobus | |
| adultis filiis occurrit multum inter omnes bar- | |
| baros eminens corporis specie. | |
| Vestis erat auro | 29.1 |
| purpuraque distincta, quae etiam crura vela- | |
| bat; aureis soleis inseruerat gemmas; lacerti | |
| quoque et bracchia margaritis ornata erant. | |
| Pendebant ex auribus insignes candore ac | 30.1 |
| magnitudine lapilli. Baculum aureum berylli | |
| distinguebant. Quo tradito precatus, ut sospes | |
| acciperet, se liberosque et gentem suam dedidit. | |
| Nobiles ad venandum canes in ea regione | 31.1 |
| sunt; latratu abstinere dicuntur, cum viderunt | |
| feram, leonibus maxime infesti. | |
| Horum vim | 32.1 |
| ut ostenderet Alexandro, in consaeptum leonem | |
| eximiae magnitudinis iussit emitti et quattuor | |
| omnino admoveri canes, qui celeriter feram oc- | |
| cupaverunt. Tum ex iis, qui adsueverant tali- | 5 |
| bus ministeriis, unus canis leoni cum aliis in- | |
| haerentis crus avellere et, quia non sequebatur, | |
| ferro amputare coepit. | |
| Ne sic quidem perti- | 33.1 |
| nacia victa rursus aliam partem secare institit | |
| et inde non segnius inhaerentem ferro subinde | |
| caedebat. Ille in vulnere ferae dentes moribun- | |
| dus quoque infixerat: tantam [in] illis anima- | 5 |
| libus ad venandum cupiditatem ingenerasse na- | |
| turam memoriae proditum est. | |
| Equidem plura | 34.1 |
| transcribo quam credo: nam nec adfirmare | |
| sustineo, de quibus dubito, nec subducere, quae | |
| accepi. | |
| Relicto igitur Sophite in suo regno ad | 35.1 |
| fluvium Hypasin processit Hephaestione, qui | |
| diversam regionem subegerat, coniuncto. | |
| Phegeus erat gentis proximae rex; qui po- | 36.1 |
| pularibus suis colere agros, ut adsueverant, ius- | |
| sis Alexandro cum donis occurrit, nihil, quod | |
| imperaret, detrectans. |