| Biduum apud eum substitit rex. Tertio | 9.2.1.1 |
| die amnem superare decreverat, transitu diffi- | |
| cilem non spatio solum aquarum, sed etiam | |
| saxis impeditum. | |
| Percontatus igitur Phegea, | 2.1 |
| quae noscenda erant, XI dierum ultra flumen | |
| per vastas solitudines iter esse cognoscit, | |
| exci- | 3.1 |
| pere deinde Gangen, maximum totius Indiae | |
| fluminum, ulteriorem ripam colere gentes Gan- | |
| garidas et Prasios eorumque regem esse Ag- | |
| grammen, XX milibus equitum ducentisque | 5 |
| peditum obsidentem vias. | |
| Ad hoc quadrigarum | 4.1 |
| II milia trahere et, praecipuum terrorem, ele- | |
| phantos, quos III milium numerum explere di- | |
| cebat. | |
| Incredibilia regi omnia videbantur. Igi- | 5.1 |
| tur Porum—nam cum eo erat—percontatur, an | |
| vera essent, quae dicerentur. | |
| Ille vires quidem | 6.1 |
| gentis et regni haud falso iactari adfirmat; ce- | |
| terum, qui regnaret, non modo ignobilem esse, | |
| sed etiam ultimae sortis: quippe patrem eius, | |
| tonsorem vix diurno quaestu propulsantem | 5 |
| famem, propter habitum haud indecorum cordi | |
| fuisse reginae. | |
| Ab ea in propiorem eius, qui | 7.1 |
| tum regnasset, amicitiae locum admotum inter- | |
| fecto eo per insidias sub specie tutelae liberum | |
| eius invasisse regnum necatisque pueris hunc, | |
| qui nunc regnat, generasse, invisum vilemque | 5 |
| popularibus, magis paternae fortunae quam | |
| suae memorem. | |
| Adfirmatio Pori multiplicem | 8.1 |
| animo regis iniecerat curam. Hostem beluasque | |
| spernebat, situm locorum et vim fluminum ex- | |
| timescebat. | |
| Relegatos in ultimum paene rerum | 9.1 |
| humanarum persequi terminum et eruere ar- | |
| duum videbatur; rursus avaritia gloriae et in- | |
| satiabilis cupido famae nihil invium, nihil re- | |
| motum videri sinebat. | 5 |
| Et interdum dubitabat, | 10.1 |
| an Macedones tot emensi spatia terrarum, in | |
| acie et in castris senes facti, per obiecta flumi- | |
| na, per tot naturae obstantes difficultates secu- | |
| turi essent: abundantes onustosque praeda ma- | 5 |
| gis parta frui velle quam adquirenda fatigari. | |
| Non idem sibi et militibus animi esse: <se> totius | 11.1 |
| orbis imperium mente complexum adhuc in | |
| operum suorum primordio stare, militem labore | |
| defetigatum proximum quemque fructum fini- | |
| to tandem periculo expetere. | 5 |
| Vicit ergo cupi- | 12.1 |
| do rationem, et ad contionem vocatis militibus | |
| ad hunc maxime modum disseruit: "Non igno- | |
| ro, milites, multa, quae terrere vos possent, ab | |
| incolis Indiae per hos dies de industria esse | 5 |
| iactata. | |
| Sed non est improvisa vobis mentien- | 13.1 |
| tium vanitas. Sic Ciliciae fauces, sic Mesopo- | |
| tamiae campos, Tigrim et Euphraten, quorum | |
| alterum vado transiimus, alterum ponte, terri- | |
| biles fecerant Persae. | 5 |
| Numquam ad liqui- | 14.1 |
| dum fama perducitur: omnia illa tradente | |
| maiora sunt vero. Nostra quoque gloria, cum | |
| sit ex solido, plus tamen habet nominis quam | |
| operis. | 5 |
| Modo quis beluas offerentes moenium | 15.1 |
| speciem, quis Hydaspem amnem, quis cetera | |
| auditu maiora quam vero sustineri posse cre- | |
| debat? Olim, hercules, fugissemus ex Asia, si | |
| nos fabulae debellare potuissent. | 5 |
| Creditisne | 16.1 |
| elephantorum greges maiores esse quam usquam | |
| armentorum sunt, cum et rarum sit animal nec | |
| facile capiatur multoque difficilius mitigetur? | |
| Atqui eadem vanitas copias peditum equi- | 17.1 |
| tumque numeravit. Nam flumen, quo latius | |
| fusum est, hoc placidius stagnat: quippe an- | |
| gustis ripis coercita et in angustiorem alveum | |
| elisa torrentes aquas invehunt; contra spatio | 5 |
| alvei segnior cursus est. | |
| Praeterea in ripa | 18.1 |
| omne periculum est, ubi adplicantes navigia | |
| hostis expectat: ita, quantumcumque flumen | |
| intervenit, idem futurum discrimen est eva- | |
| dentium in terram. | 5 |
| Sed omnia ista vera esse | 19.1 |
| fingamus. Utrumne vos magnitudo beluarum | |
| an multitudo hostium terret? Quod pertinet | |
| ad elephantos, praesens habemus exemplum: | |
| in suos vehementius quam in nos incucurre- | 5 |
| runt; tam vasta corpora securibus falcibusque | |
| mutilata sunt. | |
| Quid autem interest, totidem | 20.1 |
| sint, quot Porus habuit, an III milia, cum | |
| uno aut altero vulneratis <constet> ceteros in | |
| fugam declinari? | |
| Dein paucos quoque [et] | 21.1 |
| incommode regunt; congregata vero tot milia | |
| ipsa se elidunt, ubi nec stare nec fugere potue- | |
| rint inhabiles vastorum corporum moles. Equi- | |
| dem sic animalia ista contempsi, ut, cum habe- | 5 |
| rem ipse, non opposuerim, satis gnarus plus suis | |
| quam hostibus periculi inferre. | |
| At enim equi- | 22.1 |
| tum peditumque multitudo vos commovet! | |
| Cum paucis enim pugnare soliti estis et nunc | |
| primum inconditam sustinebitis turbam. | |
| Tes- | 23.1 |
| tis adversus multitudinem invicti Macedonum | |
| roboris Granicus amnis et Cilicia inundata | |
| cruore Persarum et Arbela, cuius campi devic- | |
| torum a nobis ossibus strati sunt. | 5 |
| Sero hostium | 24.1 |
| legiones numerare coepistis, postquam solitudi- | |
| nem in Asia vincendo fecistis. Cum per Helles- | |
| pontum navigaremus, de paucitate nostra co- | |
| gitandum fuit: nunc nos Scythae sequuntur, | 5 |
| Bactriana auxilia praesto sunt, Dahae Sogdia- | |
| nique inter nos militant. | |
| Nec tamen illi tur- | 25.1 |
| bae confido: vestras manus intueor, vestram | |
| virtutem rerum, quas gesturus sum, vadem | |
| praedemque habeo. Quamdiu vobiscum in acie | |
| stabo, nec mei nec hostium exercitus numero. | 5 |
| Vos modo animos mihi plenos alacritatis ac | |
| fiduciae adhibete. | |
| Non in limine operum la- | 26.1 |
| borumque nostrorum, sed in exitu stamus. Per- | |
| venimus ad solis ortum et Oceanum; nisi obstat | |
| ignavia, inde victores perdomito fine terrarum | |
| revertemur in patriam. Nolite, quod pigri agri- | 5 |
| colae faciunt, maturos fructus per inertiam | |
| amittere e manibus. | |
| Maiora sunt periculis | 27.1 |
| praemia: dives eadem et imbellis est regio. Ita- | |
| que non tam ad gloriam vos duco quam ad | |
| praedam. Digni estis, qui opes, quas illud mare | |
| litoribus invehit, referatis in patriam, digni, qui | 5 |
| nihil inexpertum, nihil metu omissum relinqua- | |
| tis. | |
| Per vos gloriamque vestram, qua huma- | 28.1 |
| num fastigium exceditis, perque et mea in vos | |
| et in me vestra merita, quibus invicti conten- | |
| dimus, oro quaesoque, ne humanarum rerum | |
| terminos adeuntem alumnum commilitonem- | 5 |
| que vestrum, ne dicam regem, deseratis. | |
| Ce- | 29.1 |
| tera vobis imperavi, hoc unum debiturus sum. | |
| Et is vos rogo, qui nihil umquam vobis prae- | |
| cepi, quin primus me periculis obtulerim, qui | |
| saepe aciem clipeo meo texi. Ne infregeritis in | 5 |
| manibus meis palmam, qua Herculem Liberum- | |
| que Patrem, si invidia afuerit, aequabo. | |
| Date | 30.1 |
| hoc precibus meis et tandem obstinatum silen- | |
| tium rumpite. Ubi est ille clamor, alacritatis | |
| vestrae index? ubi ille meorum Macedonum | |
| vultus? Non agnosco vos, milites, nec agnosci | 5 |
| videor a vobis. Surdas iamdudum aures pulso, | |
| aversos animos et infractos excitare conor." | |
| Cumque illi in terram demissis capitibus ta- | 31.1 |
| cere perseverarent, "Nescio quid" inquit "in | |
| vos imprudens deliqui, quod me ne intueri qui- | |
| dem vultis. In solitudine mihi videor esse. | |
| Nemo respondet, nemo saltem negat. | 5 |
| Quos | 32.1 |
| adloquor? quid autem postulo? Vestram glo- | |
| riam et magnitudinem vindicamus. Ubi sunt | |
| illi, quorum certamen paulo ante vidi conten- | |
| dentium, qui potissimum vulnerati regis corpus | 5 |
| exciperent? Desertus, destitutus sum, hostibus | |
| deditus. | |
| Sed solus quoque ire perseverabo. | 33.1 |
| Obicite me fluminibus et beluis et illis gentibus, | |
| quarum nomina horretis. Inveniam qui deser- | |
| tum a vobis sequantur: Scythae Bactrianique | |
| erunt mecum, hostes paulo ante, nunc milites | 5 |
| nostri. | |
| Mori praestat quam precario impera- | 34.1 |
| torem esse. Ite reduces domos! ite deserto rege | |
| ovantes! Ego hic a vobis desperatae victoriae | |
| aut honestae morti locum inveniam." |