| Ne sic quidem ulli militum vox expri- | 9.3.1.1 |
| mi potuit. Expectabant, ut duces principesque | |
| ad regem perferrent vulneribus et continuo la- | |
| bore militiae fatigatos non detrectare munia, | |
| sed sustinere non posse. Ceterum illi metu atto- | 5 |
| niti in terram ora defixerant. | |
| Igitur primo fre- | 2.1 |
| mitus sua sponte, deinde gemitus quoque oritur, | |
| paulatimque liberius dolor erigi coepit manan- | |
| tibus lacrimis, adeo ut rex ira in misericordiam | |
| versa ne ipse quidem, quamquam cupierat, | 5 |
| temperare oculis potuerit. | |
| Tandem universa | 3.1 |
| contione effusius flente Coenus ausus est cunc- | |
| tantibus ceteris propius tribunal accedere, sig- | |
| nificans se loqui velle. | |
| Quem ut videre milites | 4.1 |
| detrahentem galeam capiti—ita enim regem | |
| adloqui mos est—hortari coeperunt, ut causam | |
| exercitus ageret. | |
| Tum Coenus "Dii prohi- | 5.1 |
| beant" inquit "a nobis impias mentes! Et pro- | |
| fecto prohibent: idem animus est tuis, qui fuit | |
| semper, ire quo iusseris, pugnare, periclitari, | |
| sanguine nostro commendare posteritati tuum | 5 |
| nomen. Proinde si perseveras, inermes quoque | |
| et nudi et exangues, utcumque tibi cordi est, | |
| sequimur vel antecedimus. | |
| Sed si audire vis | 6.1 |
| non fictas tuorum militum voces, verum neces- | |
| sitate ultima expressas, praebe, quaeso, propi- | |
| tias aures imperium atque auspicium tuum con- | |
| stantissime secutis et, quocumque pergis, secu- | 5 |
| turis. | |
| Vicisti, rex, magnitudine rerum non | 7.1 |
| hostes modo sed etiam milites. Quicquid mor- | |
| talitas capere poterat, implevimus. Emensis | |
| maria terrasque melius nobis quam incolis om- | |
| nia nota sunt. | 5 |
| Paene in ultimo mundi fine con- | 8.1 |
| sistimus. In alium orbem paras ire et Indiam | |
| quaeris Indis quoque ignotam. Inter feras ser- | |
| pentesque degentes eruere ex latebris et cubili- | |
| bus suis expetis, ut plura quam sol videt vic- | 5 |
| toria lustres. | |
| Digna prorsus cogitatio animo | 9.1 |
| tuo, sed altior nostro. Virtus enim tua semper | |
| <in> incremento erit, nostra vis iam in fine est. | |
| Intuere corpora exanguia, tot perfossa vulne- | 10.1 |
| ribus, tot cicatricibus putria. Iam tela hebetia | |
| sunt, iam arma deficiunt. Vestem Persicam in- | |
| duti, quia domestica subvehi non potest, in ex- | |
| ternum degeneravimus cultum. | 5 |
| Quoto cuique | 11.1 |
| lorica est? quis equum habet? Iube quaeri, quam | |
| multos servi ipsorum persecuti sint, quid cuique | |
| supersit ex praeda. Omnium victores omnium | |
| inopes sumus. Nec luxuria laboramus, sed bello | 5 |
| instrumenta belli consumpsimus. | |
| Hunc tu | 12.1 |
| pulcherrimum exercitum nudum obicies beluis? | |
| Quarum ut multitudinem augeant de industria | |
| barbari, magnum tamen esse numerum etiam ex | |
| mendacio intellego. | 5 |
| Quodsi adhuc penetrare | 13.1 |
| in Indiam certum est, regio a meridie minus | |
| vasta est; qua subacta licebit decurrere in illud | |
| mare, quod rebus humanis terminum voluit esse | |
| natura. | 5 |
| Cur circuitu petis gloriam, quae ad | 14.1 |
| manum posita est? Hic quoque occurrit Ocea- | |
| nus. Nisi mavis errare, pervenimus, quo tua | |
| fortuna ducit. | |
| Haec tecum quam sine te cum | 15.1 |
| his loqui malui, non uti inirem circumstantis | |
| exercitus gratiam, sed ut vocem loquentium | |
| potius quam gemitum murmurantium audires." | |
| Ut finem orationi Coenus imposuit, clamor | 16.1 |
| undique cum ploratu oritur regem, patrem, do- | |
| minum confusis appellantium vocibus. | |
| Iam- | 17.1 |
| que et alii duces praecipueque seniores, quis ob | |
| aetatem et excusatio honestior erat et auctori- | |
| tas maior, eadem precabantur. | |
| Ille nec casti- | 18.1 |
| gare obstinatos nec mitigari poterat iratus. Ita- | |
| que inops consilii desiluit e tribunali claudique | |
| regiam iussit omnibus praeter adsuetos adire | |
| prohibitis. | 5 |
| Biduum irae datum est. Tertio die | 19.1 |
| processit e regia <erigi>que duodecim aras ex qua- | |
| drato saxo, monumentum expeditionis suae, | |
| munimenta quoque castrorum iussit extendi cu- | |
| biliaque amplioris formae quam pro corporum | 5 |
| habitu relinqui, ut speciem omnium augeret, | |
| posteritati fallax miraculum praeparans. | |
| Hinc repetens, quae emensus erat, ad flu- | 20.1 |
| men Acesinen locat castra. Ibi forte Coenus | |
| morbo extinctus est; cuius morte ingemuit qui- | |
| dem rex, adiecit tamen propter paucos dies | |
| longam orationem eum exorsum, tamquam so- | 5 |
| lus Macedoniam visurus esset. | |
| Iam in aqua | 21.1 |
| classis, quam aedificari iusserat, stabat. Inter | |
| haec Memnon ex Thracia in supplementum | |
| equitum V milia, praeter eos ab Harpalo pedi- | |
| tum VII milia adduxerat armaque XXV mili- | 5 |
| bus auro et argento caelata pertulerat. | |
| Quis | 22.1 |
| distributis vetera cremari iussit. Mille navigiis | |
| aditurus Oceanum discordesque et vetera odia | |
| retractantes Porum et Taxilen, Indiae reges, | |
| firmatae per adfinitatem gratiae reliquit in suis | 5 |
| regnis, summo in aedificanda classe amborum | |
| studio usus. | |
| Oppida quoque duo condidit, | 23.1 |
| quorum alterum Nicaeam appellavit, alterum | |
| Bucephalum, equi, quem amiserat, memoriae | |
| ac nomini dedicans urbem. | |
| Elephantis deinde | 24.1 |
| et impedimentis terra sequi iussis secundo amne | |
| defluxit quadraginta ferme stadia singulis die- | |
| bus procedens, ut opportunis locis exponi sub- | |
| inde copiae possent. | 5 |