| Perventum erat in regionem, in qua | 9.4.1.1 |
| Hydaspes amnis Acesini committitur. Hinc de- | |
| currit in fines Siborum. | |
| Hi de exercitu Hercu- | 2.1 |
| lis maiores suos esse memorant: aegros relictos | |
| [esse] cepisse sedem, quam ipsi obtinebant. | |
| Pelles ferarum pro veste, clavae tela erant, | 3.1 |
| multaque etiam, cum Graeci mores exolevis- | |
| sent, stirpis ostendebant vestigia. | |
| Hinc escen- | 4.1 |
| sione facta CC et L stadia excessit depopula- | |
| tusque regionem oppidum, caput eius, corona | |
| cepit. | |
| XL milia peditum alia gens in ripa flu- | 5.1 |
| minum opposuerat; quae amne superato in fu- | |
| gam compulit inclusosque moenibus expugnat. | |
| Puberes interfecti sunt, ceteri venierunt. | |
| Alte- | 6.1 |
| ram deinde urbem expugnare adortus magna- | |
| que vi defendentium pulsus multos Macedonum | |
| amisit. Sed cum in obsidione perseverasset, op- | |
| pidani desperata salute ignem subiecere tectis | 5 |
| seque ac liberos coniugesque incendio cremant. | |
| Quod cum ipsi augerent, hostes extinguerent, | 7.1 |
| nova forma pugnae erat: delebant incolae ur- | |
| bem, hostes defendebant. Adeo etiam naturae | |
| iura bellum in contrarium mutat. | |
| Arx erat op- | 8.1 |
| pidi intacta, in qua praesidium dereliquit. Ipse | |
| navigiis circumvectus arcem. Quippe III flu- | |
| mina tota India praeter Gangen maxima mu- | |
| nimento arcis adplicant undas: a septentrione | 5 |
| Indus adluit, a meridie Acesines Hydaspi con- | |
| funditur. | |
| Ceterum amnium coetus maritimis | 9.1 |
| similes fluctus movet, multoque ac turbido | |
| limo, quod aquarum concursu subinde turbatur, | |
| iter, qua meatur navigiis, in tenuem alveum | |
| cogitur. | 5 |
| Itaque cum crebri fluctus se invehe- | 10.1 |
| rent et navium hinc proras, hinc latera pulsa- | |
| rent, subducere nautae vela coeperunt. Sed mi- | |
| nisteria eorum hinc aestu, hinc praerapida cele- | |
| ritate fluminum occupantur. | 5 |
| In oculis om- | 11.1 |
| nium duo maiora navigia submersa sunt; levio- | |
| ra, cum et ipsa nequirent regi, in ripam tamen | |
| innoxia expulsa sunt. Ipse rex in rapidissimos | |
| vertices incidit, quibus intorta navis obliqua et | 5 |
| gubernaculi impatiens agebatur. | |
| Iam vestem | 12.1 |
| detraxerat corpori proiecturus semet in flumen, | |
| amicique, ut exciperent eum, haud procul na- | |
| bant, apparebatque anceps periculum tam na- | |
| taturi quam navigare perseverantis. | 5 |
| Ergo in- | 13.1 |
| genti certamine concitant remos, quantaque vis | |
| humana esse poterat admota est, ut fluctus, qui | |
| se invehebant, everberarentur. | |
| Findi crederes | 14.1 |
| undas et retro gurgites cedere. Quibus tandem | |
| navis erepta non tamen ripae adplicatur, sed in | |
| proximum vadum inliditur. Cum amne bellum | |
| fuisse crederes. Ergo aris pro numero fluminum | 5 |
| positis sacrificioque facto XXX stadia proces- | |
| sit. | |
| Inde ventum est in regionem Sudracarum | 15.1 |
| Mallorumque, quos alias bellare inter se solitos | |
| tunc periculi societas iunxerat. Nonaginta milia | |
| iuniorum peditum in armis erant, praeter hos | |
| equitum X milia nongentaeque quadrigae. | 5 |
| At | 16.1 |
| Macedones, qui omni discrimine iam defunctos | |
| se esse crediderant, postquam integrum bellum | |
| cum ferocissimis Indiae gentibus superesse cog- | |
| noverunt, improviso metu territi rursus seditio- | 5 |
| sis vocibus regem increpare coeperunt: | |
| Gan- | 17.1 |
| gen amnem et, quae ultra essent, coactum trans- | |
| mittere non tamen finisse, sed mutasse bellum. | |
| Indomitis gentibus se obiectos, ut sanguine suo | |
| aperirent ei Oceanum. | 5 |
| Trahi extra sidera et | 18.1 |
| solem cogique adire, quae mortalium oculis na- | |
| tura subduxerit. Novis identidem armis novos | |
| hostes existere. Quos ut omnes fundant fugent- | |
| que, quod praemium ipsos manere? caliginem | 5 |
| ac tenebras et perpetuam noctem profundo in- | |
| cubantem mari, repletum immanium beluarum | |
| gregibus fretum, immobiles undas, in quibus | |
| emoriens natura defecerit. | |
| Rex non sua, sed | 19.1 |
| militum sollicitudine anxius contione advocata | |
| docet imbelles esse, quos metuant. Nihil deinde | |
| praeter has gentes obstare, quominus terrarum | |
| spatia emensi ad finem simul mundi laborum- | 5 |
| que perveniant. | |
| Cessisse <se> illis metuentibus | 20.1 |
| Gangen et multitudinem nationum, quae ultra | |
| amnem essent; declinasse iter eo, ubi par gloria, | |
| minus periculum esset. | |
| Iam prospicere se | 21.1 |
| Oceanum, iam perflare ad ipsos auram maris. | |
| Ne inviderent sibi laudem, quam peteret. Her- | |
| culis et Liberi Patris terminos transituros illos, | |
| regi suo parvo impendio immortalitatem famae | 5 |
| daturos. Paterentur se ex India redire, non fu- | |
| gere. | |
| Omnis multitudo et maxime militaris | 22.1 |
| mobili impetu effertur: ita seditionis non re- | |
| media quam principia maiora sunt. | |
| Non | 23.1 |
| alias tam alacer clamor ab exercitu est redditus | |
| iubentium, duceret dis secundis aequaretque | |
| gloria, quos aemularetur. Laetus his adclama- | |
| tionibus ad hostes protinus castra movit. | 5 |
| Va- | 24.1 |
| lidissimae Indorum gentes erant et bellum im- | |
| pigre parabant ducemque ex natione Sudraca- | |
| rum spectatae virtutis elegerant. Qui sub radi- | |
| cibus montis castra posuit lateque ignes, ut spe- | 5 |
| ciem multitudinis augeret, ostendit, clamore | |
| quoque ac sui moris ululatu identidem adquies- | |
| centes Macedonas frustra terrere conatus. | |
| Iam | 25.1 |
| lux adpetebat, cum rex fiduciae ac spei plenus | |
| alacres milites arma capere et exire in aciem | |
| iubet. Sed—haud traditur metune an oborta | |
| seditione inter ipsos—subito profugerunt bar- | 5 |
| bari; | |
| certe avios montes et impeditos occupa- | 26.1 |
| verunt. Quorum agmen rex frustra persecutus | |
| impedimenta cepit. | |
| Perventum deinde est ad oppidum Sudraca- | |
| rum, in quod plerique confugerant, haud ma- | 5 |
| iore fiducia moenium quam armorum. | |
| Iam | 27.1 |
| admovebat rex, cum vates monere eum coepit, | |
| ne committeret aut certe differret obsidionem: | |
| vitae eius periculum ostendi. | |
| Rex Demophon- | 28.1 |
| tem—is namque vates erat—intuens "Si quis" | |
| inquit "te arti tuae intentum et exta spectan- | |
| tem sic interpellet, non dubitem, quin incom- | |
| modus ac molestus videri tibi possit." | 5 |
| Et cum | 29.1 |
| ille ita prorsus futurum respondisset, "Cen- | |
| sesne" inquit "tantas res, non pecudum fibras | |
| ante oculos habenti ullum esse maius impedi- | |
| mentum quam vatem superstitione captum?" | 5 |
| Nec diutius quam respondit moratus admo- | 30.1 |
| veri iubet scalas cunctantibusque ceteris evadit | |
| in murum. Angusta muri corona erat: non pin- | |
| nae, sicut alibi, fastigium eius distinxerant, sed | |
| perpetua lorica obducta transitum saepserat. | 5 |
| Itaque rex haerebat magis quam stabat in | 31.1 |
| margine clipeo undique incidentia tela pro- | |
| pulsans; | |
| nam undique eminus ex turribus | 32.1 |
| petebatur, nec subire milites poterant, quia | |
| superne vi telorum obruebantur. Tandem mag- | |
| nitudinem [telorum] periculi pudor vicit: | |
| quippe cernebant cunctatione sua dedi hostibus | 5 |
| regem. | |
| Sed festinando morabantur auxilia. | 33.1 |
| Nam dum pro se quisque certat evadere, onera- | |
| vere scalas; quis non sufficientibus devoluti | |
| unicam spem regis fefellerunt. Stabat enim in | |
| conspectu tanti exercitus velut in solitudine | 5 |
| destitutus. |