| Iamque laevam, qua clipeum ad ictus | 9.5.1.1 |
| circumferebat, lassaverat clamantibus amicis, | |
| ut ad ipsos desiliret, stabantque excepturi, cum | |
| ille rem ausus est incredibilem atque inauditam | |
| multoque magis ad famam temeritatis quam | 5 |
| gloriae insignem. | |
| Namque in urbem hostium | 2.1 |
| plenam praecipiti saltu semet ipse immisit, cum | |
| vix sperare posset dimicantem certe et non in- | |
| ultum esse moriturum: quippe antequam adsur- | |
| geret, opprimi poterat et capi vivus. | 5 |
| Sed forte | 3.1 |
| ita libraverat corpus, ut se pedibus exciperet. | |
| Itaque stans init pugnam, et, ne circumiri pos- | |
| set, fortuna providerat. | |
| Vetusta arbor haud | 4.1 |
| procul muro ramos multa fronde vestitos velut | |
| de industria regem protegentes obiecerat. Huius | |
| spatioso stipiti corpus, ne circumiri posset, ad- | |
| plicuit clipeo tela, quae ex adverso ingereban- | 5 |
| tur, excipiens. | |
| Nam cum [comminus] unum | 5.1 |
| procul tot manus peterent, nemo tamen aude- | |
| bat propius accedere; missilia ramis plura quam | |
| clipeo incidebant. | |
| Pugnabat pro rege primum | 6.1 |
| celebrati nominis fama, deinde desperatio, | |
| magnum ad honeste moriendum incitamentum. | |
| Sed cum subinde hostis adflueret, iam ingen- | 7.1 |
| tem vim telorum exceperat clipeo, iam galeam | |
| saxa perfregerant, iam continuo labore gravata | |
| genua succiderant. | |
| Itaque contemptim et in- | 8.1 |
| caute, qui proximi steterant, incurrerunt; e qui- | |
| bus duos gladio ita excepit, ut ante ipsum exa- | |
| nimes procumberent. Nec cuiquam deinde pro- | |
| pius incessendi eum animus fuit: procul iacula | 5 |
| sagittasque mittebant. | |
| Ille ad omnes ictus ex- | 9.1 |
| positus non aegre tamen exceptum poplitibus | |
| corpus tuebatur, donec Indus duorum cubito- | |
| rum sagittam—namque Indis, ut antea diximus, | |
| huius magnitudinis sagittae erant—ita excussit, | 5 |
| ut per thoracem paulum super latus dexterum | |
| infigeret. | |
| Quo vulnere adflictus magna vi | 10.1 |
| sanguinis emicante remisit arma moribundo si- | |
| milis adeoque resolutus, ut ne ad vellendum | |
| quidem telum sufficeret dextra. | |
| Itaque ad | 11.1 |
| spoliandum corpus, qui vulneraverat, alacer | |
| gaudio accurrit. Quem ut inicere corpori suo | |
| manus sensit, credo, ultimi dedecoris indigni- | |
| tate commotus linquentem revocavit animum | 5 |
| et nudum hostis latus subiecto mucrone hausit. | |
| Iacebant circa regem tria corpora procul stu- | 12.1 |
| pentibus ceteris. Ille ut, antequam ultimus spi- | |
| ritus deficeret, dimicans tamen extingueretur, | |
| clipeo se adlevare conatus est | |
| et, postquam | 13.1 |
| ad conitendum nihil supererat virium, dextera | |
| impendentes ramos complexus temptabat ad- | |
| surgere. Sed ne sic quidem potens corporis rur- | |
| sus in genua procumbit manu provocans hostes, | 5 |
| si quis congredi auderet. | |
| Tandem Peucestes | 14.1 |
| per aliam oppidi partem deturbatis propugna- | |
| toribus muri vestigia persequens regis superve- | |
| nit. | |
| Quo conspecto Alexander iam non vitae | 15.1 |
| suae, sed mortis solacium supervenisse ratus cli- | |
| peo fatigatum corpus excepit. Subinde Timaeus | |
| et paulo post Leonnatus, huic Aristonus super- | |
| venit. | 5 |
| Indi quoque, cum intra moenia regem | 16.1 |
| esse comperissent, omissis ceteris illuc concur- | |
| rerunt urgebantque protegentes. Ex quibus Ti- | |
| maeus multis adverso corpore vulneribus ac- | |
| ceptis egregiaque edita pugna cecidit; | 5 |
| Peuces- | 17.1 |
| tes quoque tribus iaculis confossus non se tamen | |
| scuto, sed regem tuebatur; Leonnatus, dum | |
| avide ruentes barbaros submovet, cervice gra- | |
| viter icta semianimis procubuit ante regis pe- | 5 |
| des. | |
| Iam et Peucestes vulneribus fatigatus sub- | 18.1 |
| miserat clipeum. In Aristono spes ultima hae- | |
| rabat. Hic quoque graviter saucius tantam vim | |
| hostium ultra sustinere non poterat. | |
| Inter | 19.1 |
| haec ad Macedonas regem cecidisse fama per- | |
| lata est. Terruisset alios, quod illos incitavit. | |
| Namque periculi omnis immemores dolabris | |
| perfregere murum et, qua moliti erant aditum, | 5 |
| inrupere in urbem Indosque plures fugientes | |
| quam congredi ausos ceciderunt. | |
| Non senibus, | 20.1 |
| non feminis, non infantibus parcitur: quisquis | |
| occurrerat, ab illo vulneratum regem esse cre- | |
| debant. Tandemque internecione hostium ius- | |
| tae irae parentatum est. | 5 |
| Ptolomaeum, qui | 21.1 |
| postea regnavit, huic pugnae adfuisse auctor | |
| est Clitarchus et Timagenes; sed ipse, scilicet | |
| gloriae suae non refragatus, afuisse se missum | |
| in expeditionem memoriae tradidit. Tanta | 5 |
| componentium vetusta rerum monumenta vel | |
| securitas vel, par huic vitium, credulitas fuit. | |
| Rege in tabernaculum relato medici lignum | 22.1 |
| sagittae corpori infixae ita, ne spiculum move- | |
| retur, abscidunt. | |
| Corpore deinde nudato anim- | 23.1 |
| advertunt hamos inesse telo nec aliter id sine | |
| pernicie corporis extrahi posse quam ut secando | |
| vulnus augerent. | |
| Ceterum, ne secantes pro- | 24.1 |
| fluvium sanguinis occuparet, verebantur: quip- | |
| pe ingens telum adactum erat et penetrasse in | |
| viscera videbatur. | |
| Critobulus, inter medicos | 25.1 |
| artis eximiae, sed in tanto periculo territus, | |
| <manus> admovere metuebat, ne in ipsius caput | |
| parum prosperae curationis reccideret eventus. | |
| Lacrimantem eum ac metuentem et sollicitu- | 26.1 |
| dine propemodum exanguem rex conspexerat: | |
| "Quid" inquit "quodve tempus expectas et | |
| non quam primum hoc dolore me saltem mori- | |
| turum liberas? An times, ne reus sis, cum in- | 5 |
| sanabile vulnus acceperim?" | |
| At Critobulus | 27.1 |
| tandem vel finito vel dissimulato metu hortari | |
| eum coepit, ut se continendum praeberet, dum | |
| spiculum evelleret: etiam levem corporis mo- | |
| tum noxium fore. | 5 |
| Rex cum adfirmasset nihil | 28.1 |
| opus esse iis, qui semet continerent, sicut prae- | |
| ceptum erat, sine motu praebuit corpus. Igitur | |
| patefacto latius vulnere et spiculo evolso ingens | |
| vis sanguinis manare coepit linquique animo | 5 |
| rex et caligine oculis offusa velut moribundus | |
| extendi. | |
| Cumque profluvium medicamentis | 29.1 |
| frustra inhiberent, clamor simul atque ploratus | |
| amicorum oritur regem expirasse credentium. | |
| Tandem constitit sanguis, paulatimque animum | |
| recepit et circumstantes coepit agnoscere. | 5 |
| To- | 30.1 |
| to eo die ac nocte, quae secuta est, armatus | |
| exercitus regiam obsedit confessus omnes unius | |
| spiritu vivere. Nec prius recesserunt quam com- | |
| pertum est somno paulisper adquiescere. Hinc | 5 |
| certiorem spem salutis eius in castra rettulerunt. |