| Rex VII diebus curato vulnere necdum | 9.6.1.1 |
| obducta cicatrice, cum audisset convaluisse | |
| apud barbaros famam mortis suae, duobus na- | |
| vigiis iunctis statui in medium undique conspi- | |
| cuum tabernaculum iussit, ex quo se ostenderet | 5 |
| perisse credentibus, conspectusque ab incolis | |
| spem hostium falso nuntio conceptam inhibuit. | |
| Secundo deinde amne defluxit aliquantum in- | 2.1 |
| tervalli a cetera classe praecipiens, ne quies per- | |
| invalido adhuc necessaria pulsu remorum im- | |
| pediretur. | |
| Quarto postquam navigare coeperat die per- | 3.1 |
| venit in regionem desertam quidem ab incolis, | |
| sed frumento et pecoribus abundantem. Placuit | |
| is locus et ad suam et ad militum requiem. | |
| Mos | 4.1 |
| erat principibus amicorum et custodibus corpo- | |
| ris excubare ante praetorium, quotiens adversa | |
| regi valetudo incidisset. Hoc tum quoque more | |
| servato universi cubiculum eius intrant. | 5 |
| Ille | 5.1 |
| sollicitus, ne quid novi adferrent, quia simul | |
| venerant, percontatur, num hostium repens | |
| nuntiaretur adventus. | |
| At Craterus, cui manda- | 6.1 |
| tum erat, ut amicorum preces perferret ad eum, | |
| "Credisne" inquit "adventu magis hostium | |
| —ut iam in vallo consisterent—sollicitos esse | |
| quam cura salutis tuae, ut nunc est, tibi vilis? | 5 |
| Quantalibet vis omnium gentium conspiret in | 7.1 |
| nos, impleat armis virisque totum orbem, clas- | |
| sibus maria consternat, invisitatas beluas indu- | |
| cat: tu nos praestabis invictos. | |
| Sed quis deo- | 8.1 |
| rum hoc Macedoniae columen ac sidus diutur- | |
| num fore polliceri potest, cum tam avide mani- | |
| festis periculis offeras corpus oblitus tot civium | |
| animas trahere te in casum? | 5 |
| Quis enim tibi | 9.1 |
| superstes aut optat esse aut potest? Eo perveni- | |
| mus auspicium atque imperium secuti tuum, | |
| unde, nisi te reduce, nulli ad penates suos iter | |
| est. | 5 |
| Quodsi adhuc de Persidis regno cum Da- | 10.1 |
| reo dimicares, etsi nemo vellet, tamen ne admi- | |
| rari quidem posset tam promptae esse te ad | |
| omne discrimen audaciae: nam ubi paria sunt | |
| periculum ac praemium, et secundis rebus am- | 5 |
| plior fructus est et adversis solacium maius. | |
| Tuo vero capite ignobilem vicum emi, quis | 11.1 |
| ferat non tuorum modo militum, sed ullius gen- | |
| tis barbarae civis, qui tuam magnitudinem no- | |
| vit? | |
| Horret animus cogitationem rei, quam | 12.1 |
| paulo ante vidimus. Eloqui timeo invicti cor- | |
| poris spolia inertissimas manus fuisse infectu- | |
| ras, nisi te interceptum misericors in nos for- | |
| tuna servasset. | 5 |
| Totidem proditores, totidem | 13.1 |
| desertores sumus, quot te non potuimus perse- | |
| qui. Universos licet milites ignominia notes, | |
| nemo recusabit luere id quod ne admitteret | |
| praestare non potuit. | 5 |
| Patere nos, quaeso, alio | 14.1 |
| modo esse viles tibi. Quocumque iusseris, ibi- | |
| mus. Obscura pericula et ignobiles pugnas nobis | |
| deposcimus: temetipsum ad ea serva, quae mag- | |
| nitudinem tuam capiunt. Cito gloria obsolescit | 5 |
| in sordidis hostibus, nec quicquam indignius est | |
| quam consumi eam, ubi non possit ostendi." | |
| Eadem fere Ptolomaeus et similia his ceteri. | 15.1 |
| Iamque confusis vocibus flentes eum orabant, | |
| ut tandem exatiatus laudi modum faceret ac | |
| saluti suae, id est publicae, parceret. | |
| Grata | 16.1 |
| erat regi pietas amicorum; itaque singulos fami- | |
| liarius amplexus considere iubet | |
| altiusque ser- | 17.1 |
| mone repetito "Vobis quidem," inquit "o fi- | |
| dissimi piissimique civium atque amicorum, | |
| grates ago habeoque non solum eo nomine, quod | |
| hodie salutem meam vestrae praeponitis, sed | 5 |
| quod a primordiis belli nullum erga me bene- | |
| volentiae pignus atque indicium omisistis, adeo | |
| ut confitendum sit numquam mihi vitam meam | |
| fuisse tam caram, quam esse coepit, ut vobis diu | |
| frui possim. | 10 |
| Ceterum non eadem est cogitatio | 18.1 |
| eorum, qui pro me mori optant, et mea, <qui> | |
| quidem hanc benevolentiam vestram virtute | |
| meruisse me iudico. Vos enim diuturnum fruc- | |
| tum ex me, forsitan etiam perpetuum percipere | 5 |
| cupiatis: ego me metior non aetatis spatio, sed | |
| gloriae. | |
| Licuit paternis opibus contento intra | 19.1 |
| Macedoniae terminos per otium corporis expec- | |
| tare obscuram et ignobilem senectutem; quam- | |
| quam ne pigri quidem sibi fata disponunt, sed | |
| unicum bonum diuturnam vitam existimantes | 5 |
| saepe acerba mors occupat. Verum ego, qui non | |
| annos meos, sed victorias numero, si munera | |
| fortunae bene computo, diu vixi. | |
| Orsus a Ma- | 20.1 |
| cedonia imperium Graeciae teneo, Thraciam et | |
| Illyrios subegi, Triballis Maedisque imperito, | |
| Asiam, qua Hellesponto, qua Rubro mari sub- | |
| luitur, possideo. Iamque haud procul absum | 5 |
| fine mundi, quem egressus aliam naturam, | |
| alium orbem aperire mihi statui. | |
| Ex Asia in | 21.1 |
| Europae terminos momento unius horae trans- | |
| ivi. Victor utriusque regionis post nonum regni | |
| mei, post vicesimum atque octavum annum | |
| <vitae> videorne vobis in excolenda gloria, cui me | 5 |
| uni devovi, posse cessare? Ego vero non deero | |
| et, ubicumque pugnabo, in theatro terrarum | |
| orbis esse me credam. | |
| Dabo nobilitatem igno- | 22.1 |
| bilibus locis, aperiam cunctis gentibus terras, | |
| quas natura longe submoverat. In his operibus | |
| extingui mihi, si fors ita feret, pulchrum est: ea | |
| stirpe sum genitus, ut multam prius quam lon- | 5 |
| gam vitam debeam optare. | |
| Obsecro vos, cogi- | 23.1 |
| tate nos pervenisse in terras, quibus feminae ob | |
| virtutem celeberrimum nomen est. Quas urbes | |
| Samiramis condidit! quas gentis redegit in po- | |
| testatem! quanta opera molita est! Nondum fe- | 5 |
| minam aequavimus gloria, et iam nos laudis | |
| satietas cepit? | |
| Di faveant, maiora adhuc res- | 24.1 |
| tant. Sed ita nostra erunt, quae nondum adi- | |
| imus, si nihil parvum duxerimus, in quo mag- | |
| nae gloriae locus est. Vos modo me ab intestina | |
| fraude et domesticorum insidiis praestate secu- | 5 |
| rum: belli Martisque discrimen impavidus subi- | |
| bo. | |
| Philippus in acie tutior quam in theatro | 25.1 |
| fuit: hostium manus saepe vitavit, suorum effu- | |
| gere non valuit. Aliorum quoque regum exitus | |
| si reputaveritis, plures a suis quam ab hoste in- | |
| teremptos numerabitis. | 5 |
| Ceterum, quoniam | 26.1 |
| olim rei agitatae in animo meo nunc promendae | |
| occasio oblata est, mihi maximus laborum at- | |
| que operum meorum erit fructus, si Olympias | |
| mater immortalitati consecretur, quandoque | 5 |
| excesserit vita. Hoc, si licuerit, ipse praestabo; | |
| hoc, si me praeceperit fatum, vos mandasse <me> | |
| mementote." Ac tum quidem amicos dimisit; | |
| ceterum per complures dies ibi stativa habuit. |