| XIII | |
| Audivere, Lyce, di mea vota, di | 4.13.1 |
| audivere, Lyce: fis anus; et tamen | |
| vis formosa videri | |
| ludisque et bibis inpudens | |
| et cantu tremulo pota Cupidinem | 5 |
| lentum sollicitas: ille virentis et | |
| doctae psallere Chiae | |
| pulcris excubat in genis. | |
| inportunus enim transvolat aridas | |
| quercus et refugit te, quia luridi | 10 |
| dentes, te quia rugae | |
| turpant et capitis nives. | |
| nec Coae referunt iam tibi purpurae | |
| nec cari lapides tempora, quae semel | |
| notis condita fastis | 15 |
| inclusit volucris dies. | |
| quo fugit venus, heu, quove color, decens | |
| quo motus? quid habes illius, illius, | |
| quae spirabat amores, | |
| quae me surpuerat mihi, | 20 |
| felix post Cinaram notaque et artium | |
| gratarum facies? sed Cinarae brevis | |
| annos fata dederunt, | |
| servatura diu parem | |
| cornicis vetulae temporibus Lycen, | 25 |
| possent ut iuvenes visere fervidi | |
| multo non sine risu | |
| dilapsam in cineres facem. |