XIII
Audivere, Lyce, di mea vota, di 4.13.1
audivere, Lyce: fis anus; et tamen
  vis formosa videri
    ludisque et bibis inpudens
et cantu tremulo pota Cupidinem 5
lentum sollicitas: ille virentis et
  doctae psallere Chiae
    pulcris excubat in genis.
inportunus enim transvolat aridas
quercus et refugit te, quia luridi 10
  dentes, te quia rugae
    turpant et capitis nives.
nec Coae referunt iam tibi purpurae
nec cari lapides tempora, quae semel
  notis condita fastis 15
    inclusit volucris dies.
quo fugit venus, heu, quove color, decens
quo motus? quid habes illius, illius,
  quae spirabat amores,
    quae me surpuerat mihi, 20
felix post Cinaram notaque et artium
gratarum facies? sed Cinarae brevis
  annos fata dederunt,
    servatura diu parem
cornicis vetulae temporibus Lycen, 25
possent ut iuvenes visere fervidi
  multo non sine risu
    dilapsam in cineres facem.