| III | |
| 'Sic raro scribis, ut toto non quater anno | 2.3.1 |
| membranam poscas, scriptorum quaeque retexens, | |
| iratus tibi, quod vini somnique benignus | |
| nil dignum sermone canas. quid fiet? at ipsis | |
| Saturnalibus huc fugisti sobrius. ergo | 5 |
| dic aliquid dignum promissis. incipe. nil est. | |
| culpantur frustra calami inmeritusque laborat | |
| iratis natus paries dis atque poetis. | |
| atqui voltus erat multa et praeclara minantis, | |
| si vacuum tepido cepisset villula tecto. | 10 |
| quorsum pertinuit stipare Platona Menandro? | |
| Eupolin, Archilochum, comites educere tantos? | |
| invidiam placare paras virtute relicta? | |
| contemnere miser. vitanda est inproba Siren | |
| desidia, aut quidquid vita meliore parasti | 15 |
| ponendum aequo animo.' 'di te, Damasippe, deaeque | |
| verum ob consilium donent tonsore. sed unde | |
| tam bene me nosti?' 'postquam omnis res mea Ianum | |
| ad medium fracta est, aliena negotia curo | |
| excussus propriis. olim nam quaerere amabam, | 20 |
| quo vafer ille pedes lavisset Sisyphus aere, | |
| quid scalptum infabre, quid fusum durius esset. | |
| callidus huic signo ponebam milia centum; | |
| hortos egregiasque domos mercarier unus | |
| cum lucro noram; unde frequentia Mercuriale | 25 |
| inposuere mihi cognomen compita.' 'novi | |
| et miror morbi purgatum te illius. atqui | |
| emovit veterem mire novus, ut solet, in cor | |
| traiecto lateris miseri capitisve dolore, | |
| ut lethargicus hic cum fit pugil et medicum urget. | 30 |
| dum nequid simile huic, esto ut libet.' 'o bone, ne te | |
| frustrere: insanis et tu stultique prope omnes, | |
| siquid Stertinius veri crepat, unde ego mira | |
| descripsi docilis praecepta haec, tempore quo me | |
| solatus iussit sapientem pascere barbam | 35 |
| atque a Fabricio non tristem ponte reverti. | |
| nam male re gesta cum vellem mittere operto | |
| me capite in flumen, dexter stetit et "cave faxis | |
| te quicquam indignum. pudor" inquit "te malus angit, | |
| insanos qui inter vereare insanus haberi. | 40 |
| primum nam inquiram, quid sit furere: hoc si erit in te | |
| solo, nil verbi, pereas quin fortiter, addam. | |
| quem mala stultitia et quemcumque inscitia veri | |
| caecum agit, insanum Chrysippi porticus et grex | |
| autumat. haec populos, haec magnos formula reges, | 45 |
| excepto sapiente, tenet. nunc accipe, quare | |
| desipiant omnes aeque ac tu, qui tibi nomen | |
| insano posuere. velut silvis, ubi passim | |
| palantis error certo de tramite pellit, | |
| ille sinistrorsum, hic dextrorsum abit, unus utrique | 50 |
| error, sed variis inludit partibus: hoc te | |
| crede modo insanum, nihilo ut sapientior ille | |
| qui te deridet caudam trahat. est genus unum | |
| stultitiae nihilum metuenda timentis, ut ignis, | |
| ut rupes fluviosque in campo obstare queratur; | 55 |
| alterum et huic varum et nihilo sapientius ignis | |
| per medios fluviosque ruentis: clamet amica | |
| mater, honesta soror cum cognatis, pater, uxor: | |
| 'hic fossa est ingens, hic rupes maxima: serva!' | |
| non magis audierit, quam Fufius ebrius olim, | 60 |
| cum Ilionam edormit, Catienis mille ducentis | |
| 'mater, te appello' clamantibus. huic ego volgus | |
| errori similem cunctum insanire docebo. | |
| insanit veteres statuas Damasippus emendo: | |
| integer est mentis Damasippi creditor? esto. | 65 |
| 'accipe quod numquam reddas mihi' si tibi dicam: | |
| tune insanus eris, si acceperis, an magis excors | |
| reiecta praeda, quam praesens Mercurius fert? | |
| scribe decem a Nerio: non est satis; adde Cicutae | |
| nodosi tabulas, centum, mille adde catenas: | 70 |
| effugiet tamen haec sceleratus vincula Proteus. | |
| cum rapies in ius malis ridentem alienis, | |
| fiet aper, modo avis, modo saxum et, cum volet, arbor | |
| si male rem gerere insani est, contra bene sani: | |
| putidius multo cerebrum est, mihi crede, Perelli | 75 |
| dictantis, quod tu numquam rescribere possis. | |
| audire atque togam iubeo conponere, quisquis | |
| ambitione mala aut argenti pallet amore, | |
| quisquis luxuria tristive superstitione | |
| aut alio mentis morbo calet: huc propius me, | 80 |
| dum doceo insanire omnis vos, ordine adite. | |
| danda est ellebori multo pars maxima avaris: | |
| nescio an Anticyram ratio illis destinet omnem. | |
| heredes Staberi summam incidere sepulcro, | |
| ni sic fecissent, gladiatorum dare centum | 85 |
| damnati populo paria atque epulum arbitrio Arri, | |
| frumenti quantum metit Africa. 'sive ego prave | |
| seu recte hoc volui, ne sis patruus mihi': credo, | |
| hoc Staberi prudentem animum vidisse. quid ergo | |
| sensit, cum summam patrimoni insculpere saxo | 90 |
| heredes voluit? quoad vixit, credidit ingens | |
| pauperiem vitium et cavit nihil acrius, ut, si | |
| forte minus locuples uno quadrante perisset, | |
| ipse videretur sibi nequior. 'omnis enim res, | |
| virtus, fama, decus, divina humanaque pulchris | 95 |
| divitiis parent; quas qui construxerit, ille | |
| clarus erit, fortis, iustus.' 'sapiensne?' 'etiam, et rex | |
| et quidquid volet.' hoc veluti virtute paratum | |
| speravit magnae laudi fore. quid simile isti | |
| Graecus Aristippus? qui servos proicere aurum | 100 |
| in media iussit Libya, quia tardius irent | |
| propter onus segnes. uter est insanior horum? | |
| nil agit exemplum, litem quod lite resolvit. | |
| siquis emat citharas, emptas conportet in unum, | |
| nec studio citharae nec Musae deditus ulli, | 105 |
| si scalpra et formas non sutor, nautica vela | |
| aversus mercaturis: delirus et amens | |
| undique dicatur merito. qui discrepat istis, | |
| qui nummos aurumque recondit, nescius uti | |
| conpositis metuensque velut contingere sacrum? | 110 |
| siquis ad ingentem frumenti semper acervum | |
| porrectus vigilet cum longo fuste neque illinc | |
| audeat esuriens dominus contingere granum | |
| ac potius foliis parcus vescatur amaris; | |
| si positis intus Chii veterisque Falerni | 115 |
| mille cadis—nihil est: tercentum milibus, acre | |
| potet acetum; age si et stramentis incubet unde- | |
| octoginta annos natus, cui stragula vestis, | |
| blattarum ac tinearum epulae, putrescat in arca: | |
| nimirum insanus paucis videatur, eo quod | 120 |
| maxima pars hominum morbo iactatur eodem. | |
| filius aut etiam haec libertus ut ebibat heres, | |
| dis inimice senex custodis? ne tibi desit? | |
| quantulum enim summae curtabit quisque dierum, | |
| unguere si caules oleo meliore caputque | 125 |
| coeperis inpexa foedum porrigine? quare, | |
| si quidvis satis est, peiuras, surripis, aufers | |
| undique? tun sanus? populum si caedere saxis | |
| incipias servosve tuos, quos aere pararis, | |
| insanum te omnes pueri clamentque puellae; | 130 |
| cum laqueo uxorem interimis matremque veneno, | |
| incolumi capite es? quid enim? neque tu hoc facis Argis | |
| nec ferro ut demens genetricem occidis Orestes. | |
| an tu reris eum occisa insanisse parente | |
| ac non ante malis dementem actum Furiis quam | 135 |
| in matris iugulo ferrum tepefecit acutum? | |
| quin, ex quo est habitus male tutae mentis Orestes, | |
| nil sane fecit quod tu reprehendere possis: | |
| non Pyladen ferro violare aususve sororem | |
| Electran, tantum maledicit utrique vocando | 140 |
| hanc Furiam, hunc aliud, iussit quod splendida bilis. | |
| pauper Opimius argenti positi intus et auri, | |
| qui Veientanum festis potare diebus | |
| Campana solitus trulla vappamque profestis, | |
| quondam lethargo grandi est oppressus, ut heres | 145 |
| iam circum loculos et clavis laetus ovansque | |
| curreret. hunc medicus multum celer atque fidelis | |
| excitat hoc pacto: mensam poni iubet atque | |
| effundi saccos nummorum, accedere pluris | |
| ad numerandum: hominem sic erigit; addit et illud: | 150 |
| 'ni tua custodis, avidus iam haec auferet heres.' | |
| 'men vivo?' 'ut vivas igitur, vigila. hoc age.' 'quid vis?' | |
| 'deficient inopem venae te, ni cibus atque | |
| ingens accedit stomacho fultura ruenti. | |
| tu cessas? agedum sume hoc tisanarium oryzae.' | 155 |
| 'quanti emptae?' 'parvo.' 'quanti ergo?' 'octussibus.' 'eheu, | |
| quid refert, morbo an furtis pereamque rapinis?' | |
| quisnam igitur sanus? qui non stultus. quid avarus? | |
| stultus et insanus. quid, siquis non sit avarus, | |
| continuo sanus? minime. cur, Stoice? dicam. | 160 |
| 'non est cardiacus' Craterum dixisse putato | |
| 'hic aeger'. recte est igitur surgetque? negabit. | |
| [quod latus aut renes morbo temptentur acuto] | |
| non est periurus neque sordidus: inmolet aequis | |
| hic porcum Laribus; verum ambitiosus et audax: | 165 |
| naviget Anticyram. quid enim differt, barathrone | |
| dones quidquid habes an numquam utare paratis? | |
| Servius Oppidius Canusi duo praedia, dives | |
| antiquo censu, gnatis divisse duobus | |
| fertur et hoc moriens pueris dixisse vocatis | 170 |
| ad lectum: 'postquam te talos, Aule, nucesque | |
| ferre sinu laxo, donare et ludere vidi, | |
| te, Tiberi, numerare, cavis abscondere tristem, | |
| extimui, ne vos ageret vesania discors, | |
| tu Nomentanum, tu ne sequerere Cicutam. | 175 |
| quare per divos oratus uterque Penatis | |
| tu cave ne minuas, tu ne maius facias id | |
| quod satis esse putat pater et natura coercet. | |
| praeterea ne vos titillet gloria, iure | |
| iurando obstringam ambo: uter aedilis fueritve | 180 |
| vestrum praetor, is intestabilis et sacer esto.' | |
| in cicere atque faba bona tu perdasque lupinis, | |
| latus ut in circo spatiere et aeneus ut stes, | |
| nudus agris, nudus nummis, insane, paternis; | |
| scilicet ut plausus quos fert Agrippa feras tu, | 185 |
| astuta ingenuum volpes imitata leonem? | |
| nequis humasse velit Aiacem, Atrida, vetas cur? | |
| 'rex sum—' nil ultra quaero plebeius. '—et aequam | |
| rem imperito, ac sicui videor non iustus, inulto | |
| dicere quod sentit permitto.' maxime regum, | 190 |
| di tibi dent capta classem redducere Troia. | |
| ergo consulere et mox respondere licebit? | |
| 'consule.' cur Aiax, heros ab Achille secundus, | |
| putescit, totiens servatis clarus Achivis, | |
| gaudeat ut populus Priami Priamusque inhumato, | 195 |
| per quem tot iuvenes patrio caruere sepulcro? | |
| 'mille ovium insanus morti dedit, inclitum Ulixen | |
| et Menelaum una mecum se occidere clamans.' | |
| tu cum pro vitula statuis dulcem Aulide natam | |
| ante aras spargisque mola caput, inprobe, salsa, | 200 |
| rectum animi servas? 'quorsum?' insanus quid enim Aiax | |
| fecit? cum stravit ferro pecus, abstinuit vim | |
| uxore et gnato; mala multa precatus Atridis | |
| non ille aut Teucrum aut ipsum violavit Ulixen. | |
| 'verum ego, ut haerentis adverso litore navis | 205 |
| eriperem, prudens placavi sanguine divos.' | |
| nempe tuo, furiose? 'meo, sed non furiosus.' | |
| qui species alias veris scelerisque tumultu | |
| permixtas capiet, commotus habebitur atque | |
| stultitiane erret nihilum distabit an ira. | 210 |
| Aiax inmeritos cum occidit desipit agnos: | |
| cum prudens scelus ob titulos admittis inanis, | |
| stas animo et purum est vitio tibi cum tumidum est cor? | |
| siquis lectica nitidam gestare amet agnam, | |
| huic vestem ut gnatae, paret ancillas, paret aurum, | 215 |
| Rufam aut Pusillam appellet fortique marito | |
| destinet uxorem: interdicto huic omne adimat ius | |
| praetor et ad sanos abeat tutela propinquos. | |
| quid, siquis gnatam pro muta devovet agna, | |
| integer est animi? ne dixeris. ergo ubi prava | 220 |
| stultitia, hic summa est insania; qui sceleratus, | |
| et furiosus erit; quem cepit vitrea fama, | |
| hunc circumtonuit gaudens Bellona cruentis. | |
| nunc age luxuriam et Nomentanum arripe mecum. | |
| vincet enim stultos ratio insanire nepotes. | 225 |
| hic simul accepit patrimoni mille talenta, | |
| edicit, piscator uti, pomarius, auceps, | |
| unguentarius ac Tusci turba inpia vici, | |
| cum scurris fartor, cum Velabro omne macellum | |
| mane domum veniant. quid tum? venere frequentes, | 230 |
| verba facit leno: 'quidquid mihi, quidquid et horum | |
| cuique domi est, id crede tuum et vel nunc pete vel cras.' | |
| accipe quid contra haec iuvenis responderit aequus. | |
| 'in nive Lucana dormis ocreatus, ut aprum | |
| cenem ego; tu piscis hiberno ex aequore verris. | 235 |
| segnis ego, indignus qui tantum possideam; aufer, | |
| sume tibi deciens; tibi tantundem; tibi triplex, | |
| unde uxor media currit de nocte vocata.' | |
| filius Aesopi detractam ex aure Metellae, | |
| scilicet ut deciens solidum absorberet, aceto | 240 |
| diluit insignem bacam: qui sanior ac si | |
| illud idem in rapidum flumen iaceretve cloacam? | |
| Quinti progenies Arri, par nobile fratrum | |
| nequitia et nugis pravorum et amore gemellum | |
| luscinias soliti inpenso prandere coemptas, | 245 |
| quorsum abeant? sani ut creta, an carbone notati? | |
| aedificare casas, plostello adiungere muris, | |
| ludere par inpar, equitare in harundine longa | |
| siquem delectet barbatum, amentia verset. | |
| si puerilius his ratio esse evincet amare | 250 |
| nec quicquam differre, utrumne in pulvere, trimus | |
| quale prius, ludas opus, an meretricis amore | |
| sollicitus plores: quaero, faciasne quod olim | |
| mutatus Polemon? ponas insignia morbi, | |
| fasciolas, cubital, focalia, potus ut ille | 255 |
| dicitur ex collo furtim carpsisse coronas, | |
| postquam est inpransi correptus voce magistri? | |
| porrigis irato puero cum poma, recusat; | |
| 'sume, catelle': negat; si non des, optet. amator | |
| exclusus qui distat, agit ubi secum, eat an non, | 260 |
| quo rediturus erat non arcessitus, et haeret | |
| invisis foribus? 'nec nunc, cum me vocet ultro, | |
| accedam? an potius mediter finire dolores? | |
| exclusit; revocat: redeam? non, si obsecret.' ecce | |
| servos, non paulo sapientior 'o ere, quae res | 265 |
| nec modum habet neque consilium, ratione modoque | |
| tractari non volt. in amore haec sunt mala, bellum, | |
| pax rursum: haec siquis tempestatis prope ritu | |
| mobilia et caeca fluitantia sorte laboret | |
| reddere certa sibi, nihilo plus explicet ac si | 270 |
| insanire paret certa ratione modoque.' | |
| quid? cum Picenis excerpens semina pomis | |
| gaudes, si cameram percusti forte, penes te es? | |
| quid? cum balba feris annoso verba palato, | |
| aedificante casas qui sanior? adde cruorem | 275 |
| stultitiae atque ignem gladio scrutare. modo, inquam. | |
| Hellade percussa Marius cum praecipitat se, | |
| cerritus fuit? an commotae crimine mentis | |
| absolves hominem et sceleris damnabis eundem | |
| ex more inponens cognata vocabula rebus? | 280 |
| libertinus erat, qui circum compita siccus | |
| lautis mane senex manibus currebat et 'unum', | |
| —'quid tam magnum?' addens—, 'unum me surpite morti! | |
| dis etenim facile est' orabat, sanus utrisque | |
| auribus atque oculis; mentem, nisi litigiosus, | 285 |
| exciperet dominus, cum venderet. hoc quoque volgus | |
| Chrysippus ponit fecunda in gente Meneni. | |
| 'Iuppiter, ingentis qui das adimisque dolores,' | |
| mater ait pueri mensis iam quinque cubantis, | |
| 'frigida si puerum quartana reliquerit, illo | 290 |
| mane die, quo tu indicis ieiunia, nudus | |
| in Tiberi stabit.' casus medicusve levarit | |
| aegrum ex praecipiti: mater delira necabit | |
| in gelida fixum ripa febrimque reducet, | |
| quone malo mentem concussa? timore deorum." | 295 |
| haec mihi Stertinius, sapientum octavos, amico | |
| arma dedit, posthac ne conpellarer inultus. | |
| dixerit insanum qui me, totidem audiet atque | |
| respicere ignoto discet pendentia tergo.' | |
| 'Stoice, post damnum sic vendas omnia pluris, | 300 |
| qua me stultitia, quoniam non est genus unum, | |
| insanire putas? ego nam videor mihi sanus.' | |
| 'quid, caput abscissum manibus cum portat Agaue | |
| gnati infelicis, sibi tunc furiosa videtur?' | |
| 'stultum me fateor—liceat concedere veris— | 305 |
| atque etiam insanum; tantum hoc edissere, quo me | |
| aegrotare putes animi vitio.' 'accipe: primum | |
| aedificas, hoc est longos imitaris, ab imo | |
| ad summum totus moduli bipedalis, et idem | |
| corpore maiorem rides Turbonis in armis | 310 |
| spiritum et incessum: qui ridiculus minus illo? | |
| an, quodcumque facit Maecenas, te quoque verum est, | |
| tanto dissimilem et tanto certare minorem? | |
| absentis ranae pullis vituli pede pressis | |
| unus ubi effugit, matri denarrat, ut ingens | 315 |
| belua cognatos eliserit: illa rogare, | |
| quantane? num tantum, sufflans se, magna fuisset? | |
| 'maior dimidio.' 'num tanto?' cum magis atque | |
| se magis inflaret, 'non, si te ruperis,' inquit, | |
| 'par eris.' haec a te non multum abludit imago. | 320 |
| adde poemata nunc, hoc est, oleum adde camino, | |
| quae siquis sanus fecit, sanus facis et tu. | |
| non dico horrendam rabiem—' 'iam desine.' '—cultum | |
| maiorem censu—' 'teneas, Damasippe, tuis te.' | |
| '—mille puellarum, puerorum mille furores—' | 325 |
| 'o maior tandem parcas, insane, minori.' |