| Romam per eosdem dies et Magonem et Hannibalem | 30.21.1.1 |
| profectos allatum est. cuius duplicis gratulationis minuit | |
| laetitiam et quod parum duces in retinendis iis, cum id | |
| mandatum ab senatu esset, aut animi aut uirium habuisse | |
| uidebantur et quod solliciti erant omni belli mole in unum | 2.1 |
| exercitum ducemque inclinata quo euasura esset res. per | 3.1 |
| eosdem dies legati Saguntini uenerunt comprensos cum | |
| pecunia adducentes Carthaginienses qui ad conducenda | |
| auxilia in Hispaniam traiecissent. ducenta et quinquaginta | 4.1 |
| auri, octingenta pondo argenti in uestibulo curiae posuerunt. | |
| hominibus acceptis et in carcerem conditis auro argentoque | 5.1 |
| reddito gratiae legatis actae, atque insuper munera data ac | |
| naues quibus in Hispaniam reuerterentur. | |
| mentio deinde ab senioribus facta est segnius homines | 6.1 |
| bona quam mala sentire; transitu in Italiam Hannibalis | |
| quantum terroris pauorisque esset meminisse; quas deinde | |
| clades, quos luctus incidisse. uisa castra hostium e muris | 7.1 |
| urbis; quae uota singulorum uniuersorumque fuisse. quoti- | |
| ens in conciliis uoces manus ad caelum porrigentium audi- | |
| tas en unquam ille dies futurus esset quo uacuam hostibus | 8.1 |
| Italiam bona pace florentem uisuri essent. dedisse id deos | 9.1 |
| tandem sexto decimo demum anno, nec esse qui dis gra- | |
| tes agendas censeat; adeo ne aduenientem quidem gratiam | |
| homines benigne accipere, nedum ut praeteritae satis me- | |
| mores sint. conclamatum deinde ex omni parte curiae est | 10.1 |
| uti referret P. Aelius praetor; decretumque ut quinque dies | |
| circa omnia puluinaria supplicaretur uictimaeque maiores | |
| immolarentur centum uiginti. | |
| iam dimisso Laelio legatisque Masinissae cum Cartha- | 11.1 |
| giniensium legatos de pace ad senatum uenientes Puteolis | |
| uisos inde terra uenturos allatum esset, reuocari C. Laelium | |
| placuit ut coram eo de pace ageretur. Q. Fuluius Gillo | 12.1 |
| legatus Scipionis Carthaginienses Romam adduxit; quibus | |
| uetitis ingredi urbem hospitium in uilla publica, senatus ad | |
| aedem Bellonae datus est. |