| orationem eandem ferme quam | 30.22.1.1 |
| apud Scipionem habuerunt, culpam omnem belli a publico | |
| consilio in Hannibalem uertentes: eum iniussu senatus non | 2.1 |
| Alpes modo sed Hiberum quoque transgressum, nec Romanis | |
| solum sed ante etiam Saguntinis priuato consilio bellum | |
| intulisse; senatui ac populo Carthaginiensi, si quis uere | 3.1 |
| aestimet, foedus ad eam diem inuiolatum esse cum Romanis; | |
| itaque nihil aliud sibi mandatum esse uti peterent quam ut | 4.1 |
| in ea pace quae postremo cum C. Lutatio facta esset manere | |
| liceret. cum more tradito [a] patribus potestatem interro- | 5.1 |
| gandi, si quis quid uellet, legatos praetor fecisset, senioresque | |
| qui foederibus interfuerant alia alii interrogarent, nec memi- | |
| nisse se per aetatem—etenim omnes ferme iuuenes erant— | |
| dicerent legati, conclamatum ex omni parte curiae est Punica | 6.1 |
| fraude electos qui ueterem pacem repeterent cuius ipsi non | |
| meminissent. |