| frendens gemensque ac uix lacrimis | 30.20.1.1 |
| temperans dicitur legatorum uerba audisse. postquam edita | 2.1 |
| sunt mandata, 'iam non perplexe' inquit 'sed palam reuo- | |
| cant qui uetando supplementum et pecuniam mitti iam | |
| pridem retrahebant. uicit ergo Hannibalem non populus | 3.1 |
| Romanus totiens caesus fugatusque sed senatus Cartha- | |
| giniensis obtrectatione atque inuidia; neque hac deformitate | 4.1 |
| reditus mei tam P. Scipio exsultabit atque efferet sese quam | |
| Hanno qui domum nostram quando alia re non potuit ruina | |
| Carthaginis oppressit.' | |
| iam hoc ipsum praesagiens animo praeparauerat ante | 5.1 |
| naues. itaque inutili militum turba praesidii specie in | |
| oppida Bruttii agri quae pauca metu magis quam fide con- | |
| tinebantur dimissa, quod roboris in exercitu erat in Africam | |
| transuexit, multis Italici generis, quia in Africam secuturos | 6.1 |
| abnuentes concesserant in Iunonis Laciniae delubrum inuio- | |
| latum ad eam diem, in templo ipso foede interfectis. raro | 7.1 |
| quemquam alium patriam exsilii causa relinquentem tam | |
| maestum abisse ferunt quam Hannibalem hostium terra | |
| excedentem; respexisse saepe Italiae litora, et deos homi- | |
| nesque accusantem in se quoque ac suum ipsius caput | 5 |
| exsecratum quod non cruentum ab Cannensi uictoria mili- | 8.1 |
| tem Romam duxisset; Scipionem ire ad Carthaginem ausum | |
| qui consul hostem Poenum in Italia non uidisset: se, centum | 9.1 |
| milibus armatorum ad Trasumennum ad Cannas caesis, | |
| circa Casilinum Cumasque et Nolam consenuisse. haec | |
| accusans querensque ex diutina possessione Italiae est | |
| detractus. | 5 |