| Mago proximae silentio noctis profectus quantum pati | 30.19.1.1 |
| uiae per uolnus poterat itineribus extentis ad mare in Ligures | |
| Ingaunos peruenit. ibi eum legati ab Carthagine paucis | 2.1 |
| ante diebus in sinum Gallicum adpulsis nauibus adierunt, | |
| iubentes primo quoque tempore in Africam traicere; id et | 3.1 |
| fratrem eius Hannibalem—nam ad eum quoque isse legatos | |
| eadem iubentes—facturum; non in eo esse Carthaginiensium | |
| res ut Galliam atque Italiam armis obtineant. Mago non im- | 4.1 |
| perio modo senatus periculoque patriae motus sed metuens | |
| etiam ne uictor hostis moranti instaret Liguresque ipsi | |
| relinqui Italiam a Poenis cernentes ad eos quorum mox in | |
| potestate futuri essent deficerent, simul sperans leniorem in | 5.1 |
| nauigatione quam in uia iactationem uolneris fore et cura- | |
| tioni omnia commodiora, impositis copiis in naues profectus | |
| uixdum superata Sardinia ex uolnere moritur. naues quoque | |
| aliquot Poenorum disiectae in alto ab classe Romana quae | 5 |
| circa Sardiniam erat capiuntur. haec terra marique in parte | 6.1 |
| Italiae quae iacet ad Alpes gesta. | |
| consul C. Seruilius, nulla memorabili re in prouincia | |
| Etruria Galliaque—nam eo quoque processerat—gesta, | |
| patre C. Seruilio et C. Lutatio ex seruitute post sextum | 7.1 |
| decimum annum receptis qui ad uicum Tannetum a Boiis | |
| capti fuerant, hinc patre hinc Catulo lateri circumdatis pri- | 8.1 |
| uato magis quam publico decore insignis Romam rediit. | |
| latum ad populum est ne C. Seruilio fraudi esset quod | 9.1 |
| patre qui sella curuli sedisset uiuo, cum id ignoraret, tri- | |
| bunus plebis atque aedilis plebis fuisset contra quam sanc- | |
| tum legibus erat. hac rogatione perlata in prouinciam | |
| rediit. | 5 |
| ad Cn. Seruilium consulem, qui in Bruttiis erat, Con- | 10.1 |
| sentia Aufugum Bergae Baesidiae Ocriculum Lymphaeum | |
| Argentanum Clampetia multique alii ignobiles populi senes- | |
| cere Punicum bellum cernentes defecere. idem consul | 11.1 |
| cum Hannibale in agro Crotoniensi acie conflixit. obscura | |
| eius pugnae fama est. Ualerius Antias quinque milia hostium | |
| caesa ait, quae tanta res est ut aut impudenter ficta sit aut | |
| neglegenter praetermissa. nihil certe ultra rei in Italia | 12.1 |
| ab Hannibale gestum. nam ad eum quoque legati ab | |
| Carthagine reuocantes in Africam, iis forte diebus quibus ad | |
| Magonem, uenerunt. |