| per eos dies Cn. Seruilius consul, haud dubius quin | 30.24.1.1 |
| pacatae Italiae penes se gloria esset, uelut pulsum ab se | |
| Hannibalem persequens, in Siciliam, inde in Africam tran- | |
| siturus, traiecit. quod ubi Romae uolgatum est, primo | 2.1 |
| censuerant patres ut praetor scriberet consuli senatum | |
| aequum censere in Italiam reuerti eum; dein, cum praetor | 3.1 |
| spreturum eum litteras suas diceret, dictator ad id ipsum | |
| creatus P. Sulpicius pro iure maioris imperii consulem in | |
| Italiam reuocauit. reliquum anni cum M. Seruilio | 4.1 |
| magistro equitum circumeundis in Italia urbibus quae | |
| bello alienatae fuerant noscendisque singularum causis | |
| consumpsit. | |
| per indutiarum tempus ex Sardinia a P. Lentulo praetore | 5.1 |
| centum onerariae naues cum commeatu uiginti rostratarum | |
| praesidio, et ab hoste et ab tempestatibus mari tuto, in Afri- | |
| cam transmiserunt. Cn. Octauio ducentis onerariis triginta | 6.1 |
| longis nauibus ex Sicilia traicienti non eadem fortuna fuit. | |
| in conspectum ferme Africae prospero cursu uectum primo | 7.1 |
| destituit uentus, deinde uersus in Africum turbauit ac passim | |
| naues disiecit. ipse cum rostratis per aduersos fluctus | 8.1 |
| ingenti remigum labore enisus Apollinis promunturium | |
| tenuit: onerariae pars maxima ad Aegimurum insulam—ea | 9.1 |
| sinum ab alto claudit in quo sita Carthago est, triginta | |
| ferme milia ab urbe—, aliae aduersus urbem ipsam ad Calidas | |
| Aquas delatae sunt. omnia in conspectu Carthaginis erant. | 10.1 |
| itaque ex tota urbe in forum concursum est; magistratus | |
| senatum uocare: populus in curiae uestibulo fremere ne | |
| tanta ex oculis manibusque amitteretur praeda. cum qui- | 11.1 |
| dam pacis petitae, alii indutiarum—necdum enim dies | |
| exierat—fidem opponerent, permixto paene senatus popu- | |
| lique concilio consensum est ut classem quinquaginta | |
| nauium Hasdrubal Aegimurum traiceret, inde per litora | 5 |
| portusque dispersas Romanas naues conligeret. desertae | 12.1 |
| fuga nautarum primum ab Aegimuro, deinde ab Aquis | |
| onerariae Carthaginem puppibus tractae sunt. |