| nondum ab Roma reuerterant legati neque sciebatur | 30.25.1.1 |
| quae senatus Romani de bello aut pace sententia esset, | |
| necdum indutiarum dies exierat; eo indigniorem iniuriam | 2.1 |
| ratus Scipio ab iis qui petissent pacem et indutias et spem | |
| pacis et fidem indutiarum uiolatam esse, legatos Carthaginem | |
| L. Baebium L. Sergium L. Fabium extemplo misit. qui | 3.1 |
| cum multitudinis concursu prope uiolati essent nec reditum | |
| tutiorem futurum cernerent, petierunt a magistratibus | |
| quorum auxilio uis prohibita erat ut naues mitterent quae | |
| se prosequerentur. datae triremes duae cum ad Bagradam | 4.1 |
| flumen peruenissent unde castra Romana conspiciebantur | |
| Carthaginem rediere. classis Punica ad Uticam stationem | 5.1 |
| habebat. ex ea tres quadriremes, seu clam misso a Cartha- | |
| gine nuntio ut id fieret, seu Hasdrubale qui classi praeerat | |
| sine publica fraude auso facinus, quinqueremem Romanam | 6.1 |
| superantem promunturium ex alto repente adgressae sunt. | |
| sed neque rostro ferire celeritate subterlabentem poterant | |
| neque transilire armati ex humilioribus in altiorem nauem; | |
| et defendebatur egregie quoad tela suppeditarunt. quis | 7.1 |
| deficientibus iam nulla alia res eam quam propinquitas | |
| terrae multitudoque a castris in litus effusa tueri potuisset. | |
| concitatam enim remis quanto maximo impetu poterant in | 8.1 |
| terram cum immisissent, nauis tantum iactura facta in- | |
| columes ipsi euaserunt. ita alio super aliud scelere cum | 9.1 |
| haud dubie indutiae ruptae essent, Laelius Fuluiusque ab | |
| Roma cum legatis Carthaginiensibus superuenerunt. quibus | 10.1 |
| Scipio etsi non indutiarum fides modo a Carthaginiensibus | |
| sed ius etiam gentium in legatis uiolatum esset tamen se | |
| nihil nec institutis populi Romani nec suis moribus indignum | |
| in iis facturum esse cum dixisset, dimissis legatis bellum | 5 |
| parabat. | |
| Hannibali iam terrae adpropinquanti iussus e nauticis | 11.1 |
| unus escendere in malum ut specularetur quam tenerent | |
| regionem cum dixisset sepulcrum dirutum proram spectare, | 12.1 |
| abominatus praeteruehi iusso gubernatore ad Leptim ad- | |
| pulit classem atque ibi copias exposuit. |