| haec eo anno in Africa gesta; insequentia excedunt in | 30.26.1.1 |
| eum annum quo M. Seruilius Geminus, qui tum magister | |
| equitum erat, et Ti. Claudius Nero consules facti sunt. | |
| ceterum exitus superioris anni cum legati sociarum urbium | 2.1 |
| ex Graecia questi essent uastatos agros ab regiis praesidiis | |
| profectosque in Macedoniam legatos ad res repetendas non | |
| admissos ad Philippum regem, simul nuntiassent quattuor | 3.1 |
| milia militum cum Sopatro duce traiecta in Africam dici ut | |
| essent Carthaginiensibus praesidio et pecuniae aliquantum | |
| una missum, legatos ad regem qui haec aduersus foedus | 4.1 |
| facta uideri patribus nuntiarent mittendos censuit senatus. | |
| missi C. Terentius Uarro C. Mamilius M. Aurelius; iis tres | |
| quinqueremes datae. | |
| annus insignis incendio ingenti, quo cliuus Publicius ad | 5.1 |
| solum exustus est, et aquarum magnitudine, sed annonae | |
| uilitate fuit, praeterquam quod pace omnis Italia erat aperta, | |
| etiam quod magnam uim frumenti ex Hispania missam M. | 6.1 |
| Ualerius Falto et M. Fabius Buteo aediles curules quaternis | |
| aeris uicatim populo discripserunt. | |
| eodem anno Q. Fabius Maximus moritur, exactae aetatis | 7.1 |
| si quidem uerum est augurem duos et sexaginta annos | |
| fuisse, quod quidam auctores sunt. uir certe fuit dignus | 8.1 |
| tanto cognomine uel si nouum ab eo inciperet. superauit | |
| paternos honores, auitos aequauit. pluribus uictoriis et | |
| maioribus proeliis auus insignis Rullus; sed omnia aequare | |
| unus hostis Hannibal potest. cautior tamen quam promp- | 9.1 |
| tior hic habitus; et sicut dubites utrum ingenio cunctator | |
| fuerit an quia ita bello proprie quod tum gerebatur aptum | |
| erat, sic nihil certius est quam unum hominem nobis cunc- | |
| tando rem restituisse, sicut Ennius ait. augur in locum eius | 10.1 |
| inauguratus Q. Fabius Maximus filius: in eiusdem locum | |
| pontifex—nam duo sacerdotia habuit—Ser. Sulpicius Galba. | |
| ludi Romani diem unum, plebeii ter toti instaurati ab | 11.1 |
| aedilibus M. Sextio Sabino et Cn. Tremelio Flacco. ii | |
| ambo praetores facti et cum his C. Liuius Salinator et | |
| C. Aurelius Cotta. comitia eius anni utrum C. Seruilius | 12.1 |
| consul habuerit an, quia eum res in Etruria tenuerint quaes- | |
| tiones ex senatus consulto de coniurationibus principum | |
| habentem, dictator ab eo dictus P. Sulpicius incertum ut sit | |
| diuersi auctores faciunt. | 5 |