| principio insequenti anni M. Seruilius et Ti. Claudius | 30.27.1.1 |
| senatu in Capitolium uocato de prouinciis rettulerunt. | |
| Italiam atque Africam in sortem conici, Africam ambo | 2.1 |
| cupientes, uolebant; ceterum Q. Metello maxime adnitente | |
| neque negata neque data est Africa. consules iussi cum | 3.1 |
| tribunis plebis agere ut, si iis uideretur, populum rogarent | |
| quem uellet in Africa bellum gerere. omnes tribus P. | 4.1 |
| Scipionem iusserunt. nihilo minus consules prouinciam | |
| Africam—ita enim senatus decreuerat—in sortem conie- | |
| cerunt. Ti. Claudio Africa euenit ut quinquaginta nauium | 5.1 |
| classem, omnes quinqueremes, in Africam traiceret parique | |
| imperio cum P. Scipione imperator esset: M. Seruilius | |
| Etruriam sortitus. in eadem prouincia et C. Seruilio pro- | 6.1 |
| rogatum imperium si consulem manere ad urbem senatui | |
| placuisset. praetores M. Sextius Galliam est sortitus ut | 7.1 |
| duas legiones prouinciamque traderet ei P. Quinctilius | |
| Uarus: C. Liuius Bruttios cum duabus legionibus quibus | |
| P. Sempronius proconsul priore anno praefuerat: Cn. | 8.1 |
| Tremelius Siciliam ut a P. Uillio Tappulo praetore prioris | |
| anni prouinciam et duas legiones acciperet; Uillius pro | |
| praetore uiginti nauibus longis militibus mille oram Siciliae | |
| tutaretur: M. Pomponius uiginti nauibus reliquis mille et | 9.1 |
| quingentos milites Romam deportaret. C. Aurelio Cottae | |
| urbana euenit. ceteris ita uti quisque obtinebant prouincias | |
| exercitusque prorogata imperia. sedecim non amplius eo | 10.1 |
| anno legionibus defensum imperium est. et ut placatis dis | 11.1 |
| omnia inciperent agerentque, ludos quos M. Claudio Mar- | |
| cello T. Quinctio consulibus T. Manlius dictator quasque | |
| hostias maiores uouerat si per quinquennium res publica | |
| eodem statu fuisset, ut eos ludos consules priusquam ad | 5 |
| bellum proficiscerentur facerent. ludi in circo per quadri- | 12.1 |
| duum facti hostiaeque quibus uotae erant dis caesae. |