| inter haec simul spes simul cura in dies crescebat nec | 30.28.1.1 |
| satis certum constare apud animos poterat utrum gaudio | |
| dignius esset Hannibalem post sextum decimum annum ex | |
| Italia decedentem uacuam possessionem eius reliquisse | |
| populo Romano, an magis metuendum quod incolumi exer- | 5 |
| citu in Africam transisset: locum nimirum non periculum | 2.1 |
| mutatum; cuius tantae dimicationis uatem qui nuper deces- | |
| sisset Q. Fabium haud frustra canere solitum grauiorem in | |
| sua terra futurum hostem Hannibalem quam in aliena | |
| fuisset. nec Scipioni aut cum Syphace inconditae barbariae | 3.1 |
| rege, cui Statorius semilixa ducere exercitus solitus sit, aut | |
| cum socero eius Hasdrubale fugacissimo duce rem futuram, | |
| aut <cum> tumultuariis exercitibus ex agrestium semermi | |
| turba subito conlectis, sed cum Hannibale, prope nato in | 4.1 |
| praetorio patris fortissimi ducis, alito atque educato inter | |
| arma, puero quondam milite, uixdum iuuene imperatore, | |
| qui senex uincendo factus Hispanias Gallias Italiam ab | 5.1 |
| Alpibus ad fretum monumentis ingentium rerum complesset. | |
| ducere exercitum aequalem stipendiis suis, duratum omnium | |
| rerum patientia quas uix fides fiat homines passos, perfusum | |
| miliens cruore Romano, exuuias non militum tantum sed | 5 |
| etiam imperatorum portantem. multos occursuros Scipioni | 6.1 |
| in acie qui praetores, qui imperatores, qui consules Romanos | |
| sua manu occidissent, muralibus uallaribusque insignes | |
| coronis, peruagatos capta castra captas urbes Romanas. | |
| non esse hodie tot fasces magistratibus populi Romani quot | 7.1 |
| captos ex caede imperatorum prae se ferre posset Hannibal. | |
| has formidines agitando animis ipsi curas et metus auge- | 8.1 |
| bant, etiam quod, cum adsuessent per aliquot annos bellum | |
| ante oculos aliis atque aliis in Italiae partibus lenta spe in | |
| nullum propinquum debellandi finem gerere, erexerant | |
| omnium animos Scipio et Hannibal uelut ad supremum | 5 |
| certamen comparati duces. iis quoque quibus erat ingens | 9.1 |
| in Scipione fiducia et uictoriae spes quo magis in propin- | |
| quam eam imminebant animis eo curae intentiores erant. | |
| haud dispar habitus animorum Carthaginiensibus erat quos | 10.1 |
| modo petisse pacem, intuentes Hannibalem ac rerum | |
| gestarum eius magnitudinem, paenitebat, modo cum respi- | 11.1 |
| cerent bis sese acie uictos, Syphacem captum, pulsos se | |
| Hispania, pulsos Italia, atque ea omnia unius uirtute et | |
| consilio Scipionis facta, uelut fatalem eum ducem in exitium | |
| suum natum horrebant. | 5 |