| iam Hadrumetum peruenerat Hannibal; unde, ad refi- | 30.29.1.1 |
| ciendum ex iactatione maritima militem paucis diebus | |
| sumptis, excitus pauidis nuntiis omnia circa Carthaginem | |
| obtineri armis adferentium magnis itineribus Zamam con- | |
| tendit.—Zama quinque dierum iter ab Carthagine abest.— | 2.1 |
| inde praemissi speculatores cum excepti ab custodibus | |
| Romanis deducti ad Scipionem essent, traditos eos tribuno | |
| militum, iussosque omisso metu uisere omnia, per castra qua | |
| uellent circumduci iussit; percontatusque satin per com- | 3.1 |
| modum omnia explorassent, datis qui prosequerentur retro | |
| ad Hannibalem dimisit. Hannibal nihil quidem eorum | 4.1 |
| quae nuntiabantur—nam et Masinissam cum sex milibus | |
| peditum quattuor equitum uenisse eo ipso forte die adfere- | |
| bant—laeto animo audiuit, maxime hostis fiducia, quae | |
| non de nihilo profecto concepta esset, perculsus. itaque | 5.1 |
| quamquam et ipse causa belli erat et aduentu suo turbauerat | |
| et pactas indutias et spem foederum, tamen si integer quam | |
| si uictus peteret pacem aequiora impetrari posse ratus, | |
| nuntium ad Scipionem misit ut conloquendi secum potesta- | 5 |
| tem faceret.—id utrum sua sponte fecerit an publico consilio, | 6.1 |
| neutrum cur adfirmem habeo. Ualerius Antias primo | 7.1 |
| proelio uictum eum ab Scipione, quo duodecim milia arma- | |
| torum in acie sint caesa, mille et septingenti capti, legatum | |
| cum aliis decem legatis tradit in castra ad Scipionem | |
| uenisse. | 5 |
| ceterum Scipio cum conloquium haud abnuisset, ambo | 8.1 |
| ex composito duces castra protulerunt ut coire ex propinquo | |
| possent. Scipio haud procul Naraggara urbe cum ad cetera | 9.1 |
| loco opportuno tum quod aquatio intra teli coniectum erat | |
| consedit. Hannibal tumulum a quattuor milibus inde, | 10.1 |
| tutum commodumque alioqui nisi quod longinquae aqua- | |
| tionis erat, cepit. ibi in medio locus conspectus undique | |
| ne quid insidiarum esset delectus. |